CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 4

Quod praedicta assertio locum non habet in his qui de novo convertuntur ad fidem.

Nunc videre oportet, utrum hoc locum habere possit in illis qui sunt nuper ad fidem conversi. Quibus si quis religionis habitum interdicat tamquam nondum in praeceptis exercitatis, primo aspectu absurdum apparet, cum constet christi discipulos statim in sua conversione ad fidem, esse assumptos ad christi collegium, in quo primum exemplar consiliorum et perfectionis apparuit, et absque dubio cuiuscumque religionis statum excessit.

Ipse quoque Paulus inter apostolos conversione novissimus, praedicatione primus, statim ad fidem conversus, viam perfectionis evangelicae sumpsit: dicit enim ad gal.

I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus; continuo non acquievi carni et sanguini.

Hoc etiam ex ipsius christi exemplo nobis ostenditur; legitur enim Matth. IV, post baptismum christi, quod tunc iesus ductus est in desertum a spiritu: ubi dicit Glossa: tunc, idest post baptismum: docens baptizatos de mundo exire, et in quiete deo vacare. Hoc etiam ex multorum laudabili consuetudine approbatur, qui ab infidelitate quacumque ad fidem christi conversi, statim habitum religionis assumunt. Quis autem erit tam improbus disputator qui audeat eis consulere ut potius in saeculo remaneant, quam in religione perceptam baptismi gratiam studeant conservare? quis sanae mentis ab hoc proposito eum impediat, ne christum, quem per sacramentum baptismi iam induit, perfecta imitatione induere mereatur? apparet igitur et in hoc secundo hominum genere derisibile, immo abominabile omnino esse quod dicunt, homines ab ingressu religionis arcentes ante exercitium praeceptorum.