De disputatione sophistica.
Relictis aliis disputationibus, ad praesens de his quae ad sophisticam pertinent intendimus. Quia vero sophistica, ut dictum est, ad gloriam tendit, volens sapiens videri: hoc autem assequi studet per hoc quod de adversario cum quo disputat victoriam habeat apparentem: quod quidem fit, cum ipsum ad aliquod inconveniens ducat: ideo terminus disputationis sophisticae est aliquod inconveniens, ad quod sophista ducere nititur respondentem, et hoc dicitur meta, idest finis vel terminus.
Unde de duobus oportet tractare: primo de huiusmodi metis; secundo de modis argumentandi quibus sophistae nituntur ad metas ducere respondentem.
Sunt autem metae quinque: scilicet redargutio, falsum, inopinabile, soloecismus et nugatio.
Redargutio est praenegati concessio, vel praeconcessi negatio in eadem disputatione VI argumentationis factae; ut si respondens negaverit se carnes crudas comedisse, sophistice contra arguat sic. Quicquid emisti comedisti; carnes crudas emisti: ergo carnes crudas comedisti. Si VI huiusmodi argumentationis respondens concedat quod prius negaverit, est redargutus: et talis modus argumentandi dicitur elenchus, si bonus sit syllogismus: vel dicitur apparens elenchus si videatur et non sit aut syllogismus, aut contradictio. Est enim elenchus syllogismus contradictionis.
Si autem non in eadem disputatione, vel VI argumenti, sed propria voluntate aliquis negat concessum, vel concedat negatum, non est redargutio.
Falsum autem, secundum quod hic sumitur, est aliquod manifestum falsum, vel concessio alicuius manifeste falsi, quod respondens concedere cogitur VI sophisticae argumentationis; sicut hic: omnis canis est latrabilis. Caeleste sidus est canis.
Ergo caeleste sidus est latrabile.
Inopinabile est quod est contra communem opinionem omnium, vel plurium, quod tamen non est falsum. Differt autem a falso, quia omne falsum est inopinabile, sed non convertitur: quia aliquid est contra opinionem communem, quod tamen non est falsum, erit tamen inopinabile, sicut stellam esse maiorem terra, et aliquem regem divitem et felicem esse miserum et infelicem et infortunatum, si ipse sit victus. Ad quod potest sophistice sic aliquis duci. Quemcumque contingit ab aliquo vinci, est infelix, quia ille qui vincitur est infelix. Sed regem contingit ab hoste vinci, ergo est infelix.
Soloecismus est vitium in contextu partium orationis contra regulas artis grammaticae factum, ut vir alba et homines currit; et ad hoc potest aliquis sic sophistice duci: tu scis hoc. Hoc autem est lapis. Ergo tu scis lapis, quod grammatice non dicitur.
Nugatio autem est eiusdem rei ex eadem parte inutilis repetitio, ut homo homo currit. Dico autem ex eadem parte, quia si ponatur idem in subiecto et in praedicato, non erit nugatio, ut hic homo est homo. Inutilis autem repetitio dicitur, quia si idem repetatur ad maiorem expressionem non erit nugatio, ut cum dicitur, deus deus meus respice in me. Ad hoc potest aliquis sic duci sophistice: iste nasus est nasus simus. Sed simus idem est quod nasus simus. Igitur iste nasus est nasus nasus simus.
Et est sciendum quod ista inconvenientia respiciunt diversas scientias.
Nam redargutio est contra metaphysicam, ad quam pertinet consideratio huius primi principii. Contradictoria non sunt simul vera. Falsum vero est contra scientiam naturalem, quae considerat res sensibiles, in quibus veritas et falsitas est manifesta; et similiter contra mathematicam, in qua est maxima certitudo. Inopinabile vero est contra dialecticam, quae procedit ex probabilibus quae sunt secundum opinionem omnium vel plurium sapientum. Soloecismus est contra grammaticam. Nugatio est contra rhetoricam, cuius est ornate loqui. Et sic dum in scientiis singulis ad inconveniens sophista ducit respondentem, apparet circa omnia sciens esse.