DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 16

De fallacia consequentis.

Sequitur de fallacia consequentis.

Consequens autem, ut hic sumitur, est quod sequitur ad antecedens in propositione conditionali, ut cum dicitur: si socrates est homo, est animal; socratem esse animal est consequens, socratem vero esse hominem est antecedens. Est ergo fallacia consequentis deceptio proveniens ex eo quod consequens aestimatur esse idem cum antecedente omnino. Ex hoc enim contingit aliquem credere quod, si consequens sequitur ad antecedens, ita e converso antecedens sequatur ad consequens. Unde patet quod haec fallacia consequentis in duabus consistit consequentiis, quarum una est vera, et altera falsa, sicut si dicatur: si aliquis currit, movetur. Sed socrates movetur: igitur socrates currit. Haec enim consequentia: si socrates currit, movetur, quae primo ponitur, est vera; sed ista, ad quam proceditur, est falsa: si movetur, igitur currit.

Ubi vero tantum ponitur una consequentia, non est fallacia consequentis; unde si dicatur: socrates est animal: igitur socrates est homo; non est fallacia consequentis ex modo argumentandi, sed magis fallacia accidentis: nam, sicut fallacia consequentis provenit ex eo quod consequens existimatur omnino esse idem antecedenti cum non sit, ita fallacia accidentis provenit ex eo quod praedicatum existimatur omnino idem esse subiecto. Unde haec fallacia denominatur a consequendo, illa autem ab accidendo, quod est inhaerere.

Et inde est quod quando proceditur argumentando solum ab aliqua cathegorica, per quam significatur aliquid inesse, est fallacia accidentis; quando ab aliqua conditionali, est fallacia consequentis.

Et ideo philosophus dicit quod fallacia accidentis est in uno, et fallacia consequentis in pluribus, scilicet consequentiis; et ex hoc etiam patet quod in consequentiis consequens est aliquo modo pars accidentis: nam omne quod sequitur, aliquo modo accidit; sed non omne quod accidit, sequitur. Non enim sequitur: si est homo, est album; licet haec sit vera quod ly homo sit albus. Et ideo ubicumque est fallacia consequentis aliter ordinatis terminis, potest fieri fallacia accidentis, sed non convertitur.

Causa apparentiae in hac fallacia est convenientia consequentis cum antecedente: causa vero non existentiae est diversitas eorumdem.

Sunt autem modi huius fallaciae duo.

Primus modus procedit ex consecutione magis communis ad minus commune, sive magis commune sit genus, sive accidens, ut patet in his paralogismis: si aliquid est asinus, est animal. Sed tu es animal. Igitur tu es asinus. Non sequitur: non enim consequentia prius posita convertitur. Similiter hic: si aliquod est mel, est rubeum. Sed fel est rubeum, igitur fel est mel. Similiter hic: si aliquis est fur, errat de nocte. Sed tu erras de nocte. Igitur tu es fur. In his enim omnibus putatur consequentia converti, quae non convertitur, unde est fallacia consequentiae.

Si autem sumantur propositiones cathegoricae in eisdem terminis, est fallacia accidentis, sicut: asinus est animal. Tu es animal. Igitur tu es asinus. Et haec: mel est rubeum, et fel est rubeum. Igitur mel est fel.

Secundus modus est quando proceditur a consequentia oppositi ad similem consequentiam in alio opposito, ut si dicatur: si aliquid est generatum, habet principium.

Sed anima non est generata. Igitur anima non habet principium, sed semper fuit. Non sequitur: est enim in oppositis duplex consequentia, una in ipso, altera in contrario. In ipso quidem est consequentia, quando sicut ad antecedens sequitur consequens, ita ad oppositum antecedentis sequitur oppositum consequentis, ut: si est iustum, est bonum. Igitur si est iniustum, est malum. Consequentia e contrario est, quando sicut ad antecedens sequitur consequens, ita ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis, ut: si est homo, est animal. Igitur si non est animal, non est homo: in oppositis enim secundum affirmationem et negationem non est consequentia in ipso, sed in contrario. Et ideo quando proceditur in huiusmodi oppositis ac si esset consequentia in ipso, est fallacia consequentis, sicut in exemplo patet.

In his autem terminis est fallacia accidentis cathegoricis propositionibus sumptis, ut si dicatur sic: omne generatum habet principium. Sed anima non est generata.

Igitur non habet principium.

Et est sciendum quod sicut primus modus peccat contra consequentiam procedendo a positione consequentis ad positionem antecedentis, ita secundus peccat procedendo a destructione antecedentis ad destructionem consequentis. Est autem contrario modo procedendum, scilicet a destructione consequentis ad positionem antecedentis: patet enim quod haec fallacia provenit secundum rationem prioris et posterioris. Et nota quod quoddam consequens est in plus suo antecedente et quoddam in minus: consequens in plus est in terminis universalibus, sicut cum dico: homo est, ergo animal est; consequens in minus est, sicut totum in quantitate, et eius pars, ut cum dicitur: omnium oppositorum eadem est disciplina. Ergo omnium contrariorum.