DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 6

De fallacia aequivocationis.

Primo igitur est dicendum de aequivocatione.

Est autem aequivocatio unius et eiusdem nominis diversa significatio; fallacia autem aequivocationis est deceptio proveniens ex eo quod unum nomen plura significat.

Principium autem motivum huius fallaciae, sive causa apparentiae in aequivocatione est unitas dictionis eiusdem simpliciter; quod dicitur ad differentiam accentus, in quo non est dictio una simpliciter, sed solum in potentia. Principium autem motivum non existentiae, sive defectus, est diversitas rerum significatarum.

Species autem sive modi aequivocationis sunt tres.

Prima species est quando una dictio principaliter plura significat: ut hoc nomen canis principaliter significat latrabile animal et marinam belluam et caeleste sidus; et formatur sic paralogismus, idest apparens syllogismus: omnis canis est latrabilis.

Caeleste sidus est canis. Igitur caeleste sidus est latrabile. Sed non sequitur: quia hoc nomen canis aliud significat in prima et aliud in secunda, secundum quod utraque accipitur vera; et sic non est verus syllogismus, cum non sit idem terminus medius. Si autem accipiatur ut idem significans in utraque, sic altera praemissarum est falsa.

Sicut autem oportet in syllogismo idem medium bis sumi in praemissis, ita oportet duas extremitates bis sumi in syllogismo, in praemissis scilicet semel, et semel in conclusione: unde eadem ratione potest fieri paralogismus, si sit aequivocatio in altera extremitatum, ut: grammatici discunt.

Et grammatici sunt scientes. Igitur scientes discunt; discere enim aequivocum est. Nam uno modo discere idem est quod intelligere docentem; et sic, scientes discunt.

Alio modo idem est quod accipere scientiam ab aliquo; et sic scientes non discunt.

Secunda species est quando unum nomen principaliter unum significat, et aliud metaphorice sive transumptive: sicut hoc verbum ridere principaliter significat actum hominis proprium; metaphorice autem sive transumptive significat prati floritionem. Et formatur sic paralogismus: quidquid ridet, habet os.

Pratum ridet. Ergo pratum habet os; vel sic: quidquid currit, habet pedes. Tiber currit. Igitur tiber habet pedes. Non sequitur: quia ridet et currit primo sumuntur proprie, et postea transumptive.

Et ad hanc speciem reducitur multiplicitas nominum analogorum quae dicuntur de pluribus secundum prius et posterius: sicut sanum dicitur aliquando de animali, urina et diaeta. Et formatur paralogismus sic: omne sanum habet vitam. Sed urina est sana. Ergo urina habet vitam. Non sequitur: quia sanum primo sumitur pro eo quod principaliter significat, scilicet habere sanitatem, secundo pro eo quod posterius significat, scilicet pro signante sanitatem.

Ad hanc etiam speciem reducitur multiplicitas praepositionum: quia praepositio unam habet habitudinem per prius, et aliam per posterius. Et formatur sic paralogismus: in quocumque est sanitas, illud est animal. Sed sanitas est in humorum adaequatione. Ergo humorum adaequatio est animal. Non sequitur: quia haec praepositio in primo designabat habitudinem accidentis ad subiectum, secundo habitudinem effectus ad causam.

Tertia species est quae provenit ex diversa consignificatione, quae quidem attenditur circa accidentia partium orationis sicut secundum tempus, numerum, genus, personam et similia. Et sic formatur paralogismus: quicumque surgebat, stat.

Sedens surgebat. Ergo sedens stat. Non sequitur: quia sedens in minori propositione sumebatur ut est praeteriti temporis imperfecti, in conclusione secundum quod est temporis praesentis. Quicumque sanabitur, sanus est. Laborans sanabitur.

Igitur laborans sanus est. Minor et conclusio sunt duplices: quia hoc participium laborans significat tempus praesens et praeteritum imperfectum; unde significat laborantem tunc, et nunc laborantem; et ideo si teneretur pro laborante, tunc minor est falsa, quia simul esset sanus et laborans, quod falsum est. Si autem teneatur pro laborante nunc, vera est, quia potest esse nunc laborans, et tunc poterat esse sanus: et e converso de conclusione.