DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 12

De fallacia accidentis.

Dicendum est ergo primo de fallacia accidentis.

Ubi sciendum quod accidens hic accipitur prout distinguitur contra per se. Per se autem dicitur inesse aliquid alicui, quod inest ei secundum rationem propriae definitionis; praeter hoc autem quicquid inest alicui, dicitur inesse per accidens; unde ad hoc quod est inesse per se aut per accidens, tripliciter aliquid potest se habere.

Quaedam enim sunt quae omni modo sunt eadem secundum substantiae rationem, ut vestis et indumentum; et in his est solum per se, et nullo modo per accidens.

Quaedam sunt, quorum unum est omnino extraneum a ratione alterius, ut album et homo; et in istis est solummodo per accidens, et nullo modo per se.

Quaedam vero sunt, quorum unum ad alterius rationem aliquo modo pertinet, licet non sint omnino eadem secundum definitionem, sicut se habet superius et inferius: nam superius ponitur in definitione inferioris, tamen non est omnino eadem definitio inferioris et superioris, ut animalis et hominis, cum definitio inferioris addat super definitionem superioris. Et simile est de proprio et de specie: nam species ponitur in definitione proprii, non tamen species et proprium sunt omnino idem in definitione. Et in his est quodammodo per se et quodammodo per accidens, inquantum partim secundum definitionem conveniunt, et partim differunt.

In his ergo quae primo modo se habent, necesse est quod quicquid verum de uno sit, sit etiam verum de alio, eo quod talia sunt penitus eadem secundum rem et differunt secundum nomen solum; unde in his non contingit esse fallaciam accidentis. Sed in omnibus aliis non est necessarium quod quicquid est verum de uno, sit etiam verum de altero. Et ideo si ex hoc quod aliquid est de uno verum, concludatur esse verum de altero, est fallacia accidentis.

Contingit autem quandoque ut quod est verum de uno, concludatur esse verum de altero, scilicet quando aliquid attribuitur uni secundum quod est idem alteri; tunc enim quod inest uni, et alteri inerit. Si vero attribuitur uni secundum quod est ab altero divisum, non inerit alteri; si autem ut non diversum ab altero, erit et alterius: sicut si album attribuatur animali inquantum est idem homini, oportet quod conveniat homini; si autem animali ut est divisum ab homine, non oportet quod conveniat homini, et si concludatur inesse, erit fallacia accidentis, sicut si dicatur: animal est quadrupes. Homo est animal: igitur homo est quadrupes. Quadrupes enim non praedicatur de animali ut animal est homo, sed secundum quod est ab homine diversum. Unde patet quod in praedicto argumento medium diversimode accipitur: nam primo accipiebatur secundum quod erat diversum ab homine, sed in secundo secundum quod est idem homini. Et ideo quando est fallacia accidentis, semper est diversa acceptio medii.

Dico autem diversam acceptionem medii esse, quando medium secundum quod convenit cum una extremitatum, est diversum ab alia.

Fallacia vero accidentis est deceptio proveniens ex eo quod aliquid significatur simile utrique eorum quae sunt aliqualiter per accidens unum. Ex quo patet quod in fallacia accidentis semper inveniuntur tres termini, sicut in syllogismo: quorum duo per accidens aliquo modo coniunguntur, qui quidem se habent sicut medium et minor extremitas; tertium vero quod assignatur utrique inesse, est maior extremitas. Causa vero apparentiae in hac fallacia est unitas quaedam et identitas eorum quae per accidens quodammodo coniunguntur; causa vero non existentiae est diversitas eorumdem: nam sicut dicit philosophus in primo elenchor., fallacia accidentis fit ex eo quod aliquis non potest iudicare idem et diversum, unum et multa.

Sunt autem tres modi huius fallaciae.

Primus modus provenit ex eo quod proceditur ab accidente ad subiectum, vel e converso; sicut hic: cognosco Coriscum.

Coriscus est veniens. Igitur cognosco venientem.

Non sequitur: quia veniens et Coriscus sunt unum per accidens, et non per se. Unde non sequitur quod quicquid est verum de uno sit verum de alio. Hoc enim fallit quando aliquid est verum de uno secundum quod est diversum ab altero, sicut hic: cognosco Coriscum. Coriscus enim non subiacet cognitioni secundum quod est idem venienti. Unde patet quod est diversificatio medii, et sic est fallacia accidentis.

Similiter hic: iste canis est tuus, et est pater. Igitur est tuus pater. Canis enim et pater sunt unum per accidens. Unde non sequitur quod quicquid est verum de uno, sit verum de alio: secundum enim quod canis est pater, non convenit ei esse tuum.

Secundus modus est quando illud quod convenit superiori concluditur in inferiori, vel e converso, sicut hic: homo est animal, et animal est genus: igitur homo est genus. Non sequitur: superius enim et inferius aliquo modo sunt unum per accidens, licet alio modo sint unum per se.

Unde ex dictis patet quod si idem verificatur de uno eorum secundum quod idem est alteri, necesse est de altero verificari.

Et secundum hoc sumuntur argumenta dialectica a genere et specie, sive a superiori et inferiori. Quod autem verificatur de uno eorum secundum quod differt ab altero, non oportet de altero verificari.

Tunc autem est variatio medii et fallacia accidentis, sicut est in proposito: nam esse genus non praedicatur de animali secundum quod est idem homini, sed secundum quod ab eo differt sicut superius ab inferiori.

Similiter est hic: triangulus est figura.

Sed proprietas trianguli est habere tres angulos. Igitur est proprietas figurae. Non sequitur: quia triangulus et figura non sunt omnibus modis idem. Unde non oportet quod verificatur de uno, de altero verificari.

Similiter est hic: socrates est alius ab homine. Ipse autem est homo: igitur est alius a se.

Tertius modus provenit quando proceditur a specie ad proprium, vel e converso, sicut hic: homo est risibilis.

Sed risibile est proprium: igitur homo est proprium. Vel sic: homo est species: risibile est homo; ergo risibile est species.

Non sequitur: quia risibile et homo non sunt omnino idem secundum definitionem, et ideo aliquo modo unum se habet ad alterum per accidens et extraneum, et propter hoc non est necesse quod quidquid verificatur de uno, verificetur de altero.

Et est sciendum quod non est inconveniens si in aliquibus praedictorum paralogismorum sint assignatae duae fallaciae, scilicet figurae dictionis et accidentis, quia secundum quod provenit deceptio ex similitudine dictionis, est fallacia figurae dictionis; secundum vero quod provenit ex convenientia rerum, fallacia accidentis est. Homo enim et socrates quantum ad rem conveniunt, et quantum ad nomen similitudinem habent.

Sciendum est etiam quod sicut fit paralogismus accidentis ex propositionibus categoricis, ita ex hypotheticis, ex eo quod medium diversimode sumitur. Prout scilicet comparatur ad unam extremitatem, est diversum ab alia, sicut hic: si nullum tempus est, dies non est, per locum a toto in quantitate: et si dies non est, nox est, per locum ab oppositis. Ergo si nullum tempus est, nox est. Sed si nox est, aliquod tempus est. Igitur si nullum tempus est, aliquod tempus est.

Patet ergo quod illud medium, quod est diem non esse, est diversum ab eo quod est noctem esse, secundum quod sequitur ad hoc quod est nullum tempus esse. Ex hoc enim quod est diem non esse, non sequitur noctem esse nisi supposito tempore, secundum quod sequitur ad hoc quod est nullum tempus esse, sicut ex hoc quod est videntem non esse, sequitur caecum esse, supposito animali quod est natum videre.