DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 13

De fallacia secundum quid et simpliciter.

Sequitur de fallacia secundum quid et simpliciter.

Simpliciter autem hic dicitur quod nullo modo addito dicitur, ut cum dicitur: socrates est albus, vel socrates currit; secundum quid autem dicitur quod cum aliquo addito dicitur, ut: iste currit bene, vel socrates est albus secundum dentem.

Hoc autem quod additur, dupliciter se habet ad id cui additur: nam quandoque non diminuit de ratione eius cui additur, et tunc potest procedi ab eo quod est secundum quid ad hoc quod est simpliciter, ut cum dicitur: iste currit velociter, igitur currit: velocitas enim nihil diminuit de ratione cursus. Et est in praedicto argumento locus a parte in modo.

Quandoque vero id quod additur diminuit aliquid de ratione eius cui additur; ut cum dicitur: Aethiops est albus secundum dentem. Nam haec determinatio dentem diminuit aliquid de ratione eius quod dicitur albus: non enim potest dici albus, nisi qui totus est albus, vel secundum plures et principaliores partes. Et ideo si concludatur: Aethiops est albus secundum dentem, ergo est albus; est locus sophisticus, vel fallacia secundum quid et simpliciter, et est deceptio proveniens ex eo quod dictum secundum quid accipitur ac si esset dictum simpliciter.

Causa apparentiae in hac fallacia est convenientia eius quod est secundum quid, ad id quod est simpliciter; causa vero non existentiae est diversitas eorumdem.

Sunt autem quinque modi huius fallaciae.

Et primus modus est quando determinatio addita habet oppositionem ad illud cui additur, ut in hoc argumento: caesar est homo mortuus. Ergo est homo. Non sequitur: nam esse hominem mortuum habet oppositionem ad hominem, eo quod vivum est de ratione hominis, cum homo sit animal et animal est substantia animata sensitiva: et sic patet quod haec determinatio mortuus tollit hominis rationem.

Similiter: iste est bonus latro, igitur est bonus. Nam bonum per se suppositum oppositionem habet ad latrocinium. Similiter hic: mendax dicit verum dicendo se dicere falsum. Ergo dicit verum. Non sequitur: nam dicere verum opponitur ei quod est dicere falsum, et e converso.

Secundus modus provenit ex eo quod aliqua determinatio addita pertinet ad animae actum: nam aliqui actus animae possunt esse circa existentiam et circa non existentiam, sicut hic: chymaera est animal opinabile, igitur chymaera est animal.

Non sequitur: nam opinabile additum animali diminuit de eius ratione. Similiter hic: caesar est in memoria hominum. Igitur caesar est. Similiter hic: tu habes felicitatem in tua voluntate, igitur habes felicitatem.

Tertius modus est quando determinatio addita significat aliquid in potentia esse, sicut hic: ovum potentialiter est animal. Ergo est animal. Non sequitur: nam esse in potentia diminuit de ratione eius quod est esse simpliciter.

Quartus modus est quando determinatio addita significat partem, sicut hic: Aethiops est albus dente. Ergo est albus. Non sequitur: quia esse in parte diminuit de ratione eius quod est esse simpliciter. Sciendum tamen quod si a parte sit natum denominari totum, non accidit fallacia, ut patet in hoc processu: iste est Crispus secundum capillos. Ergo est Crispus. Bene sequitur: quia homo denominatur Crispus secundum capillos. Et hic modus se extendit ad alias partes, scilicet loci, vel temporis, vel aliorum totorum.

Si vero aliquid additur toti in loco mediante parte in loco, a qua parte totum non est natum denominari, accidit fallacia in his processibus, ut: haec diaeta est bona in locis aegrotativis, ergo est bona. Non sequitur: quia hoc quod dicit in locis aegrotativis significat partem in loco. Similiter est de toto et parte in tempore, sicut hic: bibere vinum est malum aegrotanti.

Ergo est malum. Et eadem ratio est in omnibus similibus.

Quintus modus est quando determinatio addita cogit terminum, cui additur, stare materialiter; sicut hic: sapiens vult amittere malum. Ergo vult malum.

Non sequitur: nam amittere malum non dicit malum simpliciter, sed secundum quid. Similiter hic: fur vult sumere bonum.

Igitur vult bonum. Et est eadem ratio in aliis similibus.

Sic ergo patet ex dictis quod haec fallacia provenit secundum rationem perfecti et imperfecti: nam determinatio diminuit, eo quod significat aliquid esse imperfectum.