DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 14

De fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Sequitur de fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Est autem elenchus syllogismus contradictionis: qui quandoque est unus, quandoque duo. Unus quidem, quando concludit contradictoriam alterius propositionis prius datae: sicut si detur aliquod animal esse incorruptibile, et procedatur sic: omne compositum ex contrariis est corruptibile.

Omne animal est huiusmodi. Ergo omne animal est corruptibile. Haec enim conclusio est contradictoria propositionis datae.

Duo autem syllogismi constituunt elenchum, quando ex duobus syllogismis concluditur contradictorie, sicut si supradicto syllogismo contraponatur alius talis syllogismus: nullum beatum est corruptibile.

Et aliquod animal est beatum: igitur aliquod animal non est corruptibile.

Quia igitur de ratione elenchi est syllogismus et contradictio, ideo quicquid est contra definitionem syllogismi et contradictionis, est contra definitionem elenchi. Et ideo cum in qualibet fallacia defectus accidat propter hoc quod aliquid omittitur de definitione syllogismi et contradictionis, ideo omnis fallacia reducitur ad ignorantiam elenchi sicut ad generale principium. Quia vero in definitione elenchi ponitur contradictio, quasi differentia quae constituit speciem, ideo specialiter omissio eorum quae ad contradictionem requiruntur, ignorantiam elenchi constituit secundum quod est fallacia specialis. Sed quia fallacia esse non potest si apparentia desit, oportet ad hoc quod circa contradictionem sit fallacia, ut sit apparens contradictio et cum hoc aliquid ad veritatem contradictionis desit. Apparens autem contradictio esse non potest, nisi sit unius et eiusdem: quia nisi sit ibi unum et idem, non videbitur esse contradictio, ut dicendo: homo currit, asinus non currit. Ex vera autem contradictione non potest deficere nisi ex defectu unius et eiusdem. Unde, hoc observato, ex defectu aliquorum quae ad contradictionem requiruntur, fit fallacia.

Est autem contradictio oppositio unius et eiusdem non rei tantum, sed rei et nominis simul secundum idem ad idem similiter et in eodem tempore; fallacia autem secundum ignorantiam elenchi est deceptio proveniens ex eo quod non observantur ea quae sunt necessaria ad definitionem elenchi, et praecipue ex parte contradictionis: unde dicitur ignorantia elenchi quia accidit deceptio solum per hoc quod definitio contradictionis ignoratur.

Causa autem apparentiae in hac fallacia est similitudo apparens contradictionis deficientis ad contradictionem perfectam; causa vero non existentiae est diversitas eorumdem.

Modi huius fallaciae sunt quatuor.

Primus peccat contra hanc particulam ad idem, ut hic: duo sunt duplum ad unum, et non sunt duplum ad tria: igitur sunt duplum et non duplum. Non sequitur: quia, omisso hoc quod est esse ad idem, non est contradictio.

Secundus autem peccat contra hanc particulam secundum idem, sicut hic: hoc est duplum ad illud secundum longitudinem, et non est duplum secundum latitudinem. Ergo idem est duplum et non duplum. Non sequitur: quia omittitur haec particula, secundum idem, quae requiritur ad contradictionem.

Tertius peccat contra hanc particulam similiter, sicut hic: caelum movetur circulariter, et non movetur sursum et deorsum. Ergo movetur et non movetur.

Non sequitur: quia omissio huius particulae, similiter, tollit contradictionem.

Quartus est contra hanc particulam in eodem tempore, sicut hic: domus est clausa in nocte, non est clausa in die. Ergo est clausa et non est clausa.

Non sequitur: quia diversitas temporis impedit contradictionem.

Et est sciendum quod haec fallacia convenit cum fallacia secundum quid et simpliciter in hoc, quia in utraque proceditur ab eo quod dicitur cum determinatione ad id quod dicitur simpliciter. Sed haec est differentia, quia in fallacia secundum quid et simpliciter determinatio diminuit de ratione eius quod est simpliciter esse, quod non de necessitate accidit in hac fallacia, sed hae determinationes additae diminuunt de ratione contradictionis; bene enim sequitur: hoc est duplum ad illud secundum latitudinem. Igitur est duplum ad illud; non tamen sequitur quod sit contradictio, si ad diversa referatur.

Patet etiam ex dictis quod haec fallacia provenit secundum generalem entium contradictionem, quae est oppositio: nam est omnis contradictionis principium.