CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio scire faciens qualiter unum elementum continuum est alteri, et qualiter unum magis continuum est alicui quam aliud alteri.
Advertendum autem est qualiter dicatur elementum continuari cum elemento.
Sciendum ergo quod sicut diximus in 11 de Generatione et Corruptione, contiguum per naturam divisum est ex proximo, per potentiam ex continuo. Est autem materia elementaris in primis qualitatibus materialibus divisa per rarum et densum in duo, scilicet in elementum spirituale et corporale : et quoad hoc aer magis continuatur cum igne quam cum aqua, quia ex proximo continuo dividitur per formam aeris et ignis: ignis et aer ex uno continuo in potentia : et ideo illa continuo sunt per naturam : non autem ex proximo communi erit aer cum aqua per divisionem continui illius : haec est ergo causa dicti istius : continuum, alias contiguum, sicut etinlibris de Generatione, potentiae pro continuo quod cum eo cui contiguatur ab uno potentialiter continuo immediata exivit divisione, forma specificativa dividente. Et secundum eumdem modum intelligendum est quod dictum est, aquam cum terra plus habere continuitatis quam ignem cum aere : quia plus conveniunt in denso grosso aqua et terra, quam ignis et aer conveniant in raro spirituali : et ideo aer habet plus de motu gravis quam aqua, hic autem de motu levis : quia aqua et aer et terra se contingunt in parte terrae habitabili et non habitabili, quae non est cooperta aquis, quod non faceret aer si plus cum igne quam aqua cum terra conveniret : et hanc credo esse causam dicti hujus, et in libris de Generatione ubique simile dicit. Dicunt tamen aliqui, quod hoc intelligitur de modo generationis impressionum illarum de quibus intelligitur in hac scientia : quia enim ignis et aer conveniunt in hoc quod neutrum est materia vaporum, et aqua et terra sunt materia vaporum, ideo aer dicitur continuari igni, et aqua terrae : quia utrumque est materia vaporum : aer autem plus dicitur continuari igni quam aquae, quia convenit cum. igne in non esse materiam vaporum, sed non convenit cum aqua. Continuatio autem aquae cum terra major dicitur quam aeris cum igne : quia tam terra quam aqua in duobus conveniunt, scilicet in esse materiam vaporum, et esse locum eorum. Sed aer non convenit cum igne nisi in uno, scilicet in esse locum vaporum in altum elevatorum quorumdam : et licet istud verum sit, tamen non puto quod sit causa dicti, sed potius primum, etc.