De fallacia in dictione.
Locorum igitur sophisticorum sive fallaciarum quaedam sunt in dictione, quaedam extra dictionem. In dictione quidem locus sophisticus sive fallacia est, quando principium motivum sive causa apparentiae est ex parte vocis; extra dictionem vero quando est ex parte rei.
Ex parte autem vocis est principium motivum sive causa apparentiae ex eo quod una vox multa significat: quod contingit per multiplicationem vocum. Est autem multiplex triplex: scilicet actuale, potentiale, et phantasticum.
Actuale est quando una vox in nullo variata multa significat: et hoc si sit in una dictione, dicitur aequivocatio, ut in hoc nomine canis, pro latrabili, caelesti sidere, et pro pisce marino; si in oratione, dicitur amphibologia, ut liber Aristotelis, idest ab Aristotele factus vel possessus.
Multiplex potentiale est, quando una vox aliquo modo secundum prolationem variata multa significat: quod quidem est in dictione secundum accentum, ut pendere, secundum quod gravi vel acuto accentu profertur, multa significat. In oratione vero est secundum compositionem et divisionem, ut: duo et tria sunt quinque: haec enim oratio diversa significat composite vel divisim prolata.
Phantasticum vero, idest apparens multiplex, est quando una dictio secundum rei veritatem unum significat et videtur etiam aliquid aliud significare: sicut hoc nomen homo significat quale et quid et videtur significare hoc aliquid, ut dicitur in praedicamentis; et dicitur figura dictionis, quasi dictionis similitudo.
Sunt igitur loci sophistici in dictione sex: scilicet aequivocatio, amphibologia, accentus, compositio, divisio, et figura dictionis.