Deinde quaeritur de his quae pertinent ad naturam creatam. Et primo de his quae pertinent ad animam humanam. Secundo de his quae pertinent ad corpus.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo utrum anima accipiat species quibus cognoscit, a rebus quae sunt extra eam.
Secundo quomodo caritas vel quilibet alius habitus, a non habente cognoscatur.