QUODLIBETA 8

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum per prius beati ferantur ad videndum humanitatem christi quam eius divinitatem.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod beati in gloria prius ferantur ad contemplandam christi divinitatem quam eius humanitatem.

Argumentum 1

Altissimo enim statui altissimus actus primo et principaliter competit. Sed beati sunt in statu altissimo. Cum ergo actus intelligentiae, quae est potentia altissima, cuius est ferri in deum, sit actus altissimus et nobilissimus, videtur quod hic actus primo beatis competat ut deum contemplentur.

Argumentum 2

Praeterea, hoc ad imperfectionem viae pertinet quod oportet nos ab inferioribus ad superiora contemplanda conscendere. Sed in beatis erit perfectio contraria imperfectioni viae. Ergo ipsi e converso per prius superiora contemplabuntur; et sic primo christi divinitatem quam eius humanitatem.

Sed Contra

Sed contra, ad extremum non pervenitur nisi per medium; sed medium inter deum et homines est christi humanitas: I ad Tim. II, V. 5: mediator dei et hominum homo christus iesus. Ergo sancti non perveniunt ad contemplationem divinitatis christi, nisi prius contemplando eius humanitatem.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod unusquisque prius considerat illud quod est ratio alicuius, quam id cuius ratio est; sicut artifex prius considerat regulam operis quam secundum regulam operetur.

Beati autem adeo sunt deo coniuncti ut ipse sit eis ratio cuiuslibet cognitionis et operationis; aliter enim actus beatitudinis per alias cognitiones et operationes sanctorum impediretur.

Et ideo illud ad quod sancti primo attendunt, est ipse deus: et eum habent medium cuiuslibet cognitionis, et regulam cuiuslibet operationis. Et sic per prius contemplantur divinitatem christi quam eius humanitatem.

In utraque tamen contemplanda delectationem inveniunt; unde dicitur ioann. X, 9: ingredientur, scilicet beati, ad contemplandam divinitatem christi; et egredientur ad contemplandam eius humanitatem, et utrobique pascua invenient, idest delectationem, ut exponitur in libro de spiritu et anima.

Ad

Duas ergo primas rationes concedimus.

Resp. ad Sed Contra

Ad illud quod contra obiicitur, dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad statum viae, in qua nondum sumus deo perfecte coniuncti, sed oportet nos ad deum per christum accedere; sed cum iam deo in beatitudine coniuncti erimus, per prius intendemus christi divinitati quam eius humanitati.