QUODLIBETA 8

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum sit necesse semper in praelatum eligere meliorem, vel sufficiat eligere bonum.

Ad primum sic proceditur: videtur quod necesse sit semper eligere meliorem.

Argumentum 1

Dicitur enim IV regum, X, 3: eligite meliorem... Et eum ponite super solium patris sui. Ergo multo fortius in spiritualibus officiis meliores praeeligendi sunt.

Argumentum 2

Praeterea, I ad Tim., III, 2, super illud, oportet episcopum irreprehensibilem esse, dicit Glossa: talis eligatur pontifex, cuius comparatione ceteri grex dicantur. Ergo oportet in episcopum semper eligere meliorem.

Argumentum 3

Praeterea, leo Papa dicit: ille qui melior est in presbyteris et diaconibus, in episcopum eligatur.

Argumentum 4

Praeterea, ille qui est propinquior, ad hereditatem possidendam debet praeferri.

Sed christo, cuius patrimonium possident clerici et praelati, est propinquior qui est melior. Ergo ad praelationes et officia ecclesiastica semper sunt meliores eligendi.

Argumentum 5

Praeterea, si alicui commissum esset a domino suo ut ei fidelem et idoneum ministrum quaereret, non ageret fideliter erga dominum suum, si praetermisso magis idoneo minus idoneum acciperet. Ergo multo magis peccat ille cui commissum est eligere aliquem in ministerium dei, si non eligat meliorem.

Sed Contra

Sed contra, est quod decretalis dicit, quod sufficit eligere bonum, nec requiritur quod melior eligatur.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod aliquis homo potest dici bonus vel melior altero dupliciter.

Uno modo simpliciter; et sic melior est qui in caritate est perfectior.

Alio modo secundum quid; et sic dicitur aliquis melior altero vel ad militiam, vel ad magisterium, vel ad praelationem, vel ad aliquid huiusmodi, qui non est melior simpliciter: eo quod in singulis officiis tam spiritualibus quam corporalibus requiruntur aliqua praeter moralem bonitatem ad hoc quod aliquis sit idoneus ad illud officium exequendum.

Dicendum est ergo, quod oportet eligere ad praelationem vel ecclesiasticum officium aliquem qui sit bonus simpliciter; quia per quodlibet peccatum mortale aliquis redditur indignus ad quodlibet spirituale exequendum: unde dicit dionysius in epistola ad demophilum monachum, loquens de sacerdote qui non est gratia illuminatus: non est iste sacerdos, sed inimicus dolosus, delusor sui ipsius, et lupus supra dominicum populum, pelle armatus ovina.

Non tamen oportet quod semper eligatur ille qui est melior simpliciter. Possibile est enim quod illi qui est in caritate perfectior, deficiant multa quae requiruntur ad hoc quod aliquis sit praelatus idoneus, quae in alio qui est minoris caritatis, inveniuntur: ut sunt scientia, industria, potentia, et alia huiusmodi.

Unde non oportet semper eligere meliorem simpliciter, sed eum qui sit melior ad hoc officium.

Si autem eligat quis eum quem reputat minus idoneum ad tale officium, peccat. Non enim potest esse quod de duobus unus alteri praeeligatur nisi propter aliquid in ipso consideratum.

Illud autem quod consideratur in eo qui est minus idoneus, ad hoc quod magis idoneo praeferatur, est aliqua conditio indebite movens: vel familiaritas, vel consanguinitas, vel aliquid huiusmodi: non enim potest esse aliqua conditio pertinens ad praelati idoneitatem, ex quo alter simpliciter magis idoneus reputatur; et sic indebite movet; et sic in tali electione erit ibi acceptio personarum, quae sine peccato non fit.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, eligite meliorem, intelligitur de meliori ad talem dignitatem.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod in comparatione praelati debent esse ceteri quasi grex, non considerata sola sanctitate morum, sed discretione, et strenuitate, et aliis huiusmodi, quae in pastore exiguntur ad regendum.

Ad 3

Ad tertium dicendum sicut ad primum.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod ille qui eligitur in praelatum, non eligitur quasi ad hereditatem possidendam; quia hereditas christianorum non est in terra, sed in caelo, scilicet ipse deus; secundum illud Psal. XV, 5: dominus pars hereditatis meae. Eligitur autem velut dispensator in familia domini alicuius, secundum illud I corinth. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei. Dispensator autem non semper eligitur qui est propinquior, sed qui est magis idoneus.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod similiter etiam contingeret in procuratione servi alicuius domini temporalis quod non oportet quaerere hominem meliorem simpliciter, sed meliorem ad serviendum.

Resp. ad Sed Contra

Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod decretalis intelligenda est quantum ad hoc quod non semper oportet eligere meliorem simpliciter, sed sufficit eligere bonum. Vel dicendum, quod non loquitur quantum ad forum conscientiae, sed quantum ad forum contentiosum, in quo non reprobatur electio ex hoc quod potest aliquis alius magis idoneus inveniri, dummodo ille qui eligitur, idoneus sit; alias omnis electio calumniam pateretur.