QUODLIBETA 8

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum aliquis habens de superfluo, peccet, si non det pauperi petenti.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod ille qui non dat pauperi petenti, si habeat de superfluo, peccet.

Argumentum 1

Facere enim eleemosynam de superfluo est in praecepto, Lucae XI, 41: verumtamen, si quid superest date eleemosynam. Ergo peccat, si petenti non tribuat.

Argumentum 2

Praeterea, aliquis tenetur inquirere de his quae sunt necessaria ad salutem, ut aliquis subveniat existenti in extrema necessitate.

Ergo tenetur quilibet inquirere, utrum pauper sit in extrema necessitate, vel statim ei dare.

Sed Contra

In contrarium est, quia sic videtur quod omnes essent damnati.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod circa hoc distinguendum est.

Supposito enim quod aliquis habeat de superfluo et respectu individui et respectu personae, quod tenetur pauperibus erogare; aut videt in paupere petente evidentia signa extremae necessitatis, aut non.

Si videt, certum est quod tenetur dare, et peccat non dando; in hoc enim casu loquitur Ambrosius: pasce fame morientem: si non paveris, occidisti.

Si vero non appareant, tunc non tenetur dare pauperi petenti; quia quamvis teneatur dare superfluum pauperibus, non tamen tenetur omnibus dare, nec huic dare; sed tenetur distribuere secundum quod sibi visum fuerit opportunum. Nec tenetur inquirere, quia hoc esset nimis grave, quod de omnibus pauperibus inquireret; et praecipue, cum ad eum qui necessitatem patitur, pertineat ut necessitatem suam exponat.

Ad

Et per hoc patet responsio ad obiecta.