QUODLIBETA 8

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum mali praelati sint honorandi.

Ad secundum sic proceditur: videtur quod malis praelatis non sit exhibendus honor.

Argumentum 1

Sicut enim dicit boetius in libro de consolatione, non possumus ob honores reverendos iudicare quos ipsis honoribus reputamus indignos. Sed mali praelati non sunt honoribus digni. Ergo non possunt iudicari esse reverendi a suis subditis.

Argumentum 2

Praeterea, honor non debetur praelatis malis nisi ratione praelationis. Cum ergo sunt praelatione indigni, sunt etiam per consequens indigni ad honores et ad alia omnia quae sunt praelationis propria.

Sed Contra

Sed contra, est quod dicitur Exod. XX, 12: honora patrem tuum; Glossa, idest praelatum.

Cum ergo indefinite loquatur, videtur quod omnes praelati tam boni quam mali sint honorandi.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod in praelato duo possumus considerare: scilicet personam propriam, et dignitatem, secundum quam est quaedam persona publica.

Si ergo praelatus sit malus ratione personae suae, non est honorandus; quia cum honor sit reverentia alicui exhibita in testimonium virtutis, falsum testimonium de eo proferret, si quis eum obtentu propriae personae honoraret; contra illud quod dicitur exod.

Cap. XX, 16: non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium.

Sed in quantum est persona publica, sic gerit typum et locum non sui ipsius, sed alterius, scilicet christi, in ecclesia, vel reipublicae, ut dominus in saecularibus dignitatibus; et sic valor eius non computatur secundum personam, sed secundum eum cuius loco praesidet; sicut est de lapillo, qui in computationibus ponitur loco centum marcarum, cum in se nihil valeat, ut dicitur prov.

Cap. XXVI, 8: sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii: ita qui tribuit insipienti honorem. Mercurius enim dicebatur deus latrocinii et mercationis.

Et ita est ei honor exhibendus non propter se, sed propter eum cuius locum obtinet, sicut adoratio imaginis refertur ad prototypum, ut dicit Damascenus. Unde et malus praelatus idolo comparatur, Zach. XI, 17: o pastor, et idolum, derelinquens gregem.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod intentio boetii est dicere, quod mali homines non iudicantur ut reverendi in propriis personis, quamvis eis exhibeamus honores propter officia in quibus sunt constituti.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod malus praelatus et indignus est praelatione et honoribus qui praelato debentur; sed ille cuius vicem gerit, dignus est ut eius vicario talis honor exhibeatur; sicut beata virgo digna est ut eius imaginem depictam in pariete revereamur, quamvis tali reverentia ipsa imago digna non sit.