CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De exclusione erroris quorumdam dicentium inter coelum ei terram non esse nisi unum elementum, et de significatione aetheris.
Est autem nobis necessarium ut sciamus hoc, an unum elementum sit medium inter orbem stellarum, et terram, an plura uno : et si inter ea sunt corpora multa, tunc oportet quod sciamus quot sunt illa numero, et ubi est terminus eorum et ipsorum finis : et licet haec determinata sint in Coelo et Mundo et in secundo de Generatione et Corruptione, tamen aliter quaerimus de ipsis hic propter rrorem eorum qui dixerunt unum solum esse terminum et finem elementorum in igne et in coelo. Dico ergo, quia postquam praecessit sermo in tertio Coeli et Mundi de elemento, quod immediate est sub orbe, quod est ignis : tunc in libro Isto non fuimus contenti in hoc quod tantum diceremus in sermone nostro veritatem, sed. recltavimus ibi etiam dicta sapientium qui fuerunt ante nos, ut sciremus qui essent illi qui convenerunt nobiscum In sermone. Dixerunt enim quidam sapientes Philosophi aetherem esse idem quod ignem omnino : unde quidam veterum, cui nomen Anaxagoras, opinatus est quod aetheris et ignis intentio omnino esset una : et licet ipse male diceret dicendo unum esse medium elementum inter coelum et terram, tamen in hoc bene opinatus est, quod dixit aetherem et ignem esse idem propter similitudinem inflammationis . Diffinitio enim aetheris est quoddam corpus velocis motus inflammans, et inflammabile nominatur aether, ita quod divisim intelligatur, scilicet quod inflammans tantum sit aether, et inflammabile tantum, sicut aer, sit aethein et universaliter inflammans et inflammabile sit iterum aether. Et alii quidam etiam dixerunt et distinxerunt, quod duplex est ignis, scilicet purus qui est superior, et clarus et mundus, et ille dicitur aether, et non pervenit ad nos. Est autem alius ignis impurus mixtus cum vaporibus igneis descendens, et ille est circa nos, et non vocatur aether: unde dicunt isti mundum plenum esse igne, sed non plenum est aethere. Si autem verum dicerent, tunc non esset aer elementum unum, et tunc mundus esset diminutus : quia non haberet omnia corpora quae constitui possunt ex conjugatione primarum qualitatum : et esset imperfectus, quia esset ei addibile quartum elementum : quia imperfectum est cui adhuc aliquid addi potest ad naturae perfectionem pertinens : neque esset mun-- dus integer, cum aliquid deesset integritati ejus, etc.