OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
AdminBookmark
PROLOGUS.
1. Christo confixus sum cruci, ad Galatas secundo .
Verus Dei cultor Christique discipulus, qui Salvatori omnium pro se crucifixo perfecte configurari desiderat, ad hoc potissimum attento mentis conatu debet intendere, ut Christi Iesu crucem circumferat iugiter tam mente quam carne, quatenus praefatum Apostoli verbum veraciter valeat in semetipso sentire. Porro hujusmodi affectum et sensum is duntaxat apud se vivaciter experiri meretur, qui, dominicae passionis non immemor nec ingratus, laborem et dolorem amoremque crucifixi Iesu tanta memoriae vivacitate, tanto intellectus acumine, tanta voluntatis caritate considerat, quod veraciter illud sponsae proferre potest eloquium : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
2. Ut igitur praefatus in nobis accendatur affectus, formetur cogitatus, imprimatur memoria, ex sacri Evangelii silva, in qua de vita, passione et glorificatione Iesu Christi diffuse tractatur, colligere studui hunc myrrhae fasciculum, quem et paucis et ordinatis et correspondentibus sibi verbis compegi propter facilitatem meraoriae, nec non simplicibus, consuetis et rudibus propter declinandum curiositatis vitium, fovendam quoque devotionem et aedificandam fidei pietatem.
Et quoniam imaginatio iuvat intelligentiam, ideo quae ex multis pauca collegi in imaginaria quadam arbore sic ordinavi atque disposui, ut in prima et infima ramorum ipsius expansione Salvatoris origo describatur et vita, in media passio, et glorificatio in suprema. Et in prima quidem ramorum serie quatuor altrinsecus secundum alphabeti ordinem ponentur versiculi, similiter in secunda et tertia, ex quorum quolibet instar fructus unica pullulatio pendet, ut sic sint quasi duodecim rami afferentes duodecim fructus iuxta mysterium ligni vitae .
3. Describe igitur in spiritu mentis tuae arborem quandam, cuius radix irrigetur fonte scaturitionis perpetuae, qui etiam excrescat in fluvium virum et magnum, quatuor videlicet capitum, ad irrigandum totius Ecclesiae paradisum . Porro ex huius arboris stipite duodecim rami frondibus, floribus et fructibus adornati consurgant, sitque folium eius contra omne genus morbi medicamentum efficacissimum, tam praeservans quam reparans, pro eo quod verbum crucis virtus Dei est in salutem omni credenti. Flos autem sit omnis coloris formositate decorus omnisque odoris suavitate respersus, qui desiderantium anxia corda et refocillet et attrahat. Fructus tandem sit duodenus, habens in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem , qui sic domesticis Dei ad gustandum proponitur, ut semper eo satientur edentes, et tamen nunquam fastidiant.
Et hic quidem fructus est, qui de virginali utero traxit originem et in ligno crucis ad maturitatem saporosam per aeterni solis calorem meridianum, Christi videlicet caritatem, pervenit et in horto paradisi caelestis, mensa scilicet Dei , desiderantibus ipsum proponitur degustandus. Et hoc insinuat primus versiculus, quo dicitur :
O crux, frutex sacrificiis, Vivo fonte rigatus, Cuius flos aromaticus, Fructus desideratus.
4. Verum licet hic fructus unus sit et indivisus, quia tamen secundum eius multiplices status, dignitates, virtutes et opera multiformibus consolationibus devotas animas cibat, quae quidem ad duodenarium numerum reducuntur: ideo fructus hic ligni vitae quasi sub duodecim saporibus in duodecim ramis gustandus proponitar atque describitur: ut in primo ramusculo mens Christo devota saporem suavitatis percipiat, praeclaram Salvatoris sui recogitando originem dulcemque nativitatem: in secundo ramusculo, dignativae condescensionis conversationem perhumilem: in tertio, celsitudinem perfectae virtutis: in quarto, plenitudinem abundanlissimae pietatis: in quinto, confidentiam, quam habuit in periculo passionis: in sexto, patientiam, quam exhibuit in illatis iniuriis et contumeliis magnis: in septimo, constantiam, quam servavit in ipso cruciatu et dolore asperrimae crucis: in octavo, victoriam, quam assecutus est in conflictu et transitu mortis: in nono, resurrectionis novitatem miris dotibus adornatam: in decimo, ascensionis sublimitatem, spiritualium charismatum diffusivam: in undecimo, aequitatem futuri iudicii: in duodecimo, aeternitatem divini regni.
5. Hos autem ideo voco fructus, quia sua multa suavitate delectant et virtuosilate confortant animam meditantem in his et diligentius singula pertractantem, si tamen exemplum abhorreat praevaricantis Adae, qui lignum scientiae boni et mali praetulit ligno vitae.
Quod quidem vitare non potest, nisi rationi fidem, investigationi devotionem, curiositati simplicitatem, tandemque carnali sensui omni seu prudentiae carnis sacram praeferat Christi crucem , per quam sancti Spiritus caritas in cordibus devotis nutritur, et septiformis gratia diffunditur, sicut in duobus supremis et postremis versiculis postulatur.
6. Dicatur igitur non sine devotione et lacrymis :
His nos ciba fructibus, Illustra cogitatus, Sectis duc itineribus, Hostis frange conatus,
Sacris reple fulgoribus, Spira pios afflatus, Sisque Christum timentibus Tranquillus vitae status. Amen.
SEQUUNTUR CAPITULA OPUSCULI.
DE MYSTERIO ORIGINIS.
FRUCTUS I. PRAECLARITAS ORIGINIS.
Iesus, ex Deo genitus,
praefiguratus,
emissas caelitus,
Maria natas.
Fructus II. Humilitas conversationis.
Iesus, conformis Patribus,
Magis monstratus,
submissus legibus,
regno fugatus.
Fructus III. Celsitudo virtutis.
Iesus, baptista caelicus,
hoste tentatus,
signis mirificus,
transfiguratus.
Fructus IV. Plenitudo pietatis.
Iesus, pastor sollicitus,
fletu rigatus,
rex orbis agnitus,
panis sacratus.
DE MYSTERIO PASSIONIS.
Fructus V. Confidentia in periculis.
Iesus, dolo venundatus,
orans prostratus,
turba circumdatas,
vinculis ligatus.
Fructus VI. Patientia in In IURIIS.
Iesus, notis incognitus,
vultu velatus,
Pilato traditus,
morte damnatus.
Fructus VII. Constantia in suppliciis.
Iesus, spretus ab omnibus,
cruci clavatus,
iunctas latronibus,
felle potatus.
Feuctus VIII. Victoria in conflictu mortis.
Iesus, sol morte pallidus,
translanceatus,
cruore madidus,
intumulatus.
DE MYSTERIO GLORIFICATIONIS.
Fructus IX. Novitas resurrectionis.
Iesus, triumphans mortuas,
resurgens beatus,
decor praecipuus,
orbi praelatus. .
Fructus X. Sublimitas ascensionis.
Iesus, ductor exercitus,
caelo levatus,
largitor Spiritus,
laxans reatus.
Fructus XI. Aequitas iudicii.
Iesus, testis veridicus,
iudex iratus,
victor magnificus,
sponsus ornatus.
Fructus XII. Aeternitas regni.
Iesus, rex regis filius,
liber signatus,
fontalis radius,
finis optatus .
Expergiscere proinde, anima Christo devota, et Hortatio. singula, quae de Iesu dicuntur, diligentius discute, attente considera et morose pertracta.
EXPLICIT PROLOGUS, INCIPIT TRACTATUS.
DE MYSTERIO ORIGINIS.
Fructus I. Praeclaritas originis .
Jesus, ex Deo genitus.
1. Cum Iesum audis ex Deo genitum, cave, ne mentis tuae oculis infirmum aliquid carnalis cogitationis occurrat, quin potius columbino et aquilino intuitu simpliciter crede ac perspicaciter contemplare, quod ab illa aeterna luce, simul immensa et simplicissima, fulgentissima et summe arcana, coaeternus, coaequalis et consubstantialis splendor oritur, qui est virtus et sapientia Generantis, in quo Pater omnia disposuit ab aeterno, per quem fecit et saecula factaque gubernat et ordinat ad gloriam suam, partim per naturam, partim per gratiam, partim per iustitiam, partim per misericordiam, ut nihil in hoc mundo inordinatum relinquat.
Iesus, praefiguratus.
2. A principio quidem conditionis naturae, collocatis in paradiso parentibus primis, dehinc propter esum ligni vetiti per divini decreti severitatem expulsis, superna misericordia non distulit hominem errabundum revocare ad poenitentiae viam, spem veniae dando per repromissum Salvatoris adventum. Et ne forte per ignorantiam et ingratitudinem tanta Dei dignatio nostrae saluti foret inefficax , in quinque saeculi huius aetatibus per Patriarchas, iudices, sacerdotes , reges et Prophetas ab Abel iusto usque ad Ioannem Baptistam Filii sui adventum praenuntiare, promittere ac praefigurare non destitit, ut per multa millia temporum et annorum magnis et miris multiplicatis oraculis et intelligentias nostras ad fidem erigeret et affectus per viva desideria inflammaret.
Iesus, emissus caelitus.
3. Denique, postquam venit plenitudo temporis , sicut homo sexta die conditus est de terra per divinae manus virtutem et sapientiam: sic in principio sextae aetatis, misso archangelo Gabriele ad Virginem, et Virgine praebente illi assensum, supervenit in eam Spiritus sanctus, sicut ignis divinas mentem eius inflammans carnemque ipsius perfectissima puritate sanctificans. Sed et virtus eam obumbravit Altissimi, ut tantum ferre posset ardorem: qua operante in instanti corpus fuit formatum, anima creata et simul utrumque Divinitati in persona Filii counitum, ut idem esset Deus et homo, salva utriusque proprietate naturae.
O si valeres utcumque sentire, quale quantumque fuerit illud e caelo immissum incendium, collatum refrigerium, infusum solatium, quanta sublimatio Virginis Matris, quanta nobilitato humani generis quantaque condescensio Maiestatis: si Virginem canentem cum iubilo posses audire, si cum Domina tua in montana conscendere, si sterilis et Virginis suavem intueri complexum et salutationis officium, in quo servulus Dominum, praeco Iudicem, vox Verbum agnovit: puto, quod canticum illud sacrum : Magnificat anima mea Dominum etc., cum beatissima Virgine suavi tunc modulatione concineres mirumque conceptum virgineum una cum Propheta Parvulo exsultans et iubilans adorares !
Iesus, Maria natus.
4. Sane, cum quietum silentium universalis pacis sub Caesaris Augusti imperio perturbata prius saecula serenasset in tantum, ut per ipsius edictum describeretur universus orbis: divinae factum est providentiae cura, ut Ioseph, Virginis sponsas, praegnantem puellam, de regali ortam prosapia ad Bethlehemiticam duceret urbem. Et iam a conceptu excursis mensibus novem, fleas ille pacificus tanquam sponsus de thalamo processit de utero virginali, sic absque omni corruptione in lucem editus, sicut fuerat absque omnis libidinis contagione conceptus: qui, cum magnus esset et dives, pro nobis effectus parvus et pauper, extra domum in diversorio nasci elegit, panniculis involvi, lacte virgineo pasci et inter bovem et asinum in praesepio reclinari. Tunc " illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aelernae ; tunc per totum mundam melliflui facti sunt caeli ".
Complectere itaque nunc, anima mea, divinum illud praesepe, ut pueri pedibus labia tua figas et oscula gemines. Deinde pastorum excubias mente pertracta, Angelorum mirare concurrentem exercitam, caelesti melodiae tuas interpone partes, corde et ore decantans: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis .
Fbuctts II. Humilitas conversationis.
Iesus, conformis Patribus .
5. Octavo nempe die circumciditur puer et vocatur Jesus, ut, sanguinis sui pretium pro te non tardans effundere, tuum se verissimum Salvatorem ostendat, Patribus repromissum tam verbo quam signo eisque assimilatum per omnia praeter ignorantiam et peccatum. Propter quod et circumcisionis accepit signaculum, sicut et veniens apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum nobisque fieret salus et sempiterna iustitia, ab humilitate sumens initium, quae omnium est radix custosque virtutum.
Quid igitur superbis, terra et cinis ? Agnus innocens, qui tollit peccata mundi, non abhorret circumcisionis cauterium ; et tu, peccator cum sis, cum praetendis te iustum, remedium refugis salutis aeternae, ad quam pervenire nullatenus potes, nisi velis subsequi humilem Salvatorem.
Iesus, Magis monstratus. 6. Hato Domino in Bethlehem ludae, stella Magis in oriente apparuit et usque ad domum humilis Regis praevia claritate perduxit.
Noli iam et tu ab illius orientis et praeeuntis stellae declinare fulgore, quin potius, sacrorum regum comes effectus, Iudaeorum Scripturam Christo testimonium perhibentem accepta et fraudulenti regis declina malitiam. Cum auro, thure et myrrha Christum regem ut verum Deum et hominem venerare et cum primitiis gentium vocandarum ad fidem humilem Deum in cuno iacentem adora, confitere et lauda, ut sic in somnis commonitus, ne Herodianam secteris superbiam, post vestigia humilis Christi revertatis in regionem tuam.
Iesus, submissus legibus.
7. Non suffecit magistro humilitatis perfectae, cum Catri per omnia esset aequalis, quod se subderet humiirimae Virgini, nisi et se submitteret Legi, quatenus eos qui sub Lege erant, redimeret liberaretque a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Propter quod et Matrem, quamquam mundissimam, legem purificationis voluit observare , et se ipsum, omnium Redemptorem, ut primogenitum redimi, in templo Dei offerri, et hostiam pro se dari, praesentibus et exsultantibus iustis.
Exsulta igitur et tu cum illo beato sene et Anna longaeva ; procede in occursum Matris et Parvuli ; vincat verecundiam amor, depellat timorem affectus. Accipias et tu Infantem in ulnas tuas dicasque cum sponsa : Tenui eum nec dimittam. Tripudia cum illo sanctissimo sene ac concine: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.
Iesus, regno fugatus.
8. Quoniam autem humilitatem perfectam trium specialiter adornari decet comitatu virtutum, scilicet paupertatis in fugiendo divitias ut fomenta superbiae, patientiae vero in aequanimi perpessione contemptus, obedientiae quoque in alienis parendo mandatis: ideo divina dispositione , altiori permittente consilio, dum Herodes impius parvulum regem quaerit, ut perdat, supernae revelationis oraculo in Aegyptum transfertur ut peregrinus et pauper, simulque in coaetaneis parvulis ipsius causa occisis occiditur et quasi in quolibet trucidatur. Tandem Herode defuncto, iuxta divinum imperium reducitur in terram Iuda ibique conversatus et crescens aetate et gratia, cohabitabat parentibus et adeo erat subditus illis, ut nunquam vel ad momentum secederet, nisi cum, duodecim iam factus annorum, remansit in Ierusalem, non sine multo Matris dolore quaesitus nec sine immenso gaudio reinventus.
Noli ergo et tu fugientes in Aegyptum Matrem . et Parvulum sine comitatu relinquere ; noli cum dilecta quaerente dilectum, donec invenias, ab inquisitione cessare. O cum quanta copia fluerent lacrymae, si oculis piis aspiceres tam venerabilem Dominam gratiosissimamque puellam cum tam tenero et formoso Puerulo peregrinam: si etiam dulcem illam increpationem amantissimae Dei Genitricis audires: Fili, quid fecisti nobis sic? tanquam si diceret: Desideratissime Fili, quomodo tam dilectae et diligenti Matri tantam potuisti materiam praestare doloris !
Fructus III. Celsitudo virtutis.
Iesus, baptista caelicus .
9. Cum autem ad trigesimum aetatis suae annum Salvator pervenisset, volens operari salutem nostram, coepit prius facere quam docere: et primum inchoans a ianua Sacramentorum et fundamento virtutum, baptizari voluit a Ioanne, ut exemplum monstraret perfectae iustitiae et " vim regenerativam aquis conferret contactu mundissimae carnis suae ".
Quem et tu fideliter comitare, ac iam regeneratus in ipso, eius scrutare secreta, ut " secus Iordanem in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum, et aperto tibi Trinitatis caelo ", sursum feraris in Deum.
Iesus, hoste tentatus.
10. Ductus namque fuit Iesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo , quatenus et hostilis pugnae humili perpessione nos humiles et victoriae faceret assecutione viriles. Duram quoque ac solitariam vitam constanter assumsit, ut fidelium mentes ad perfectionis aggressionem erigeret et ad gravia perferenda firmaret.
Eia nunc, Christi discipule cum pio magistro solitudinis secreta perquire, ut socius ferarum effectus, arcani silentii, orationis devotae, diuturni ieiunii , trinae conflictationis cum callido hoste imitator fias et particeps et in omni tentationum discrimine ad illum discas habere recursum, pro eo quod non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato .
Iesus, signis mirificus.
11. Ipse nempe est, qui facit mirabilia magna solus , dum elementa commutat, panes multiplicat, mare calcat fluctusque tranquillat, daemones compescit et fugat, languidos sanat, leprosos emundat et mortuos suscitat, qui et caecis visum, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, paralyticis et aridis et sensum restaurat et motum.
Ad quem peccatrix conscientia clamat nunc more fidelis leprosi: Domine, si vis, potes me mundare: nunc more centurionis: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ; nunc more Chananaeae: Miserere mei, fili David: nunc more sanguifluae mulieris: Si tetigero, inquit, fimbriam vestimenti eius, salva ero: nunc instar Mariae et Marthae: Domine, ecce, quem diligis infirmatur .
Iesus, transfiguratus.
12. Ad confirmandam siquidem mentem humanam per spem retributionis aeternae in montem excelsum seorsum assumsit Iesus Petrum, Iacobum et Ioannem, quibus et Trinitatis sacramentum aperuit et passionis abiectionem praedixit et resurrectionis futurae gloriam in transfiguratione monstravit, contestantibus sibi Lege et Prophetis in apparitione Moysi et Eliae, contestantibus etiam Patre et Spiritu sancto in voce et in nube, ut sic anima Christo devota et iam in veritate firmata et ad apicem virtutis evecta fideliter dicat cum Petro: Domine, bonum est nos hic esse, hoc est in tuae contemplationis perfruitione serena, immissoque in eam caelesti sopore et ecstasi, audiat arcana verba, quae non licet homini loqui .
Fructus IV. Plenitudo pietatis.
Iesus, pastor sollicitus .
13. Quanta fuerit piissimi pastoris ad perditas oves sollicitudinis cura quantaque clementia, ipse bonus pastor in parabola pastoris et ovis centesimae perditae multaque cura quaesitae ac tandem inventae et in humeris reportatae cum gaudio pia metaphora indicat et sermone expresso aperte declarat,
cum dicit: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis: et in eo vere illud propheticum perfecte impletur: Sicut pastor gregem suum pascet. Nam propter hoc labores, sollicitudines et inedias passus, inter Pharisaeorum insidias et pericula multa evangelizando regnum Dei civitates circuibat et castra, noctes ducebat in oratione pervigiles, nec Pharisaeorum veritus murmur aut scandalum, publicanis se reddebat affabilem, asserens, se propter male habentes venisse in mundum . Ad poenitentes quoque paternum praetendebat affectum, apertum ostendens eis divinae misericordiae sinum. Testes horum invoco et adduco in medium Matthaeum , Zachaeum et peccatricem illam ad pedes eius prostratam et mulierem in adulterio deprehensam.
Hunc igitur pastorem piissimum more Matthaei
. perfecte sectare, more Zachaei hospitio suscipe, more peccatricis unguento perunge pedesque ipsius ablue lacrymis, terge capillis et osculis mulce, ut tandem cum illa muliere iudicio ipsius exposita sententiam absolutionis merearis audire: Nemo te condemnavit?
Nec ego te condemnabo. Vade et amplius noli peccare .
Iesus, fletu rigatus. 14. Pro summae siquidem pietatis reseranda dulcedine fons totius misericordiae, bonus Iesus, non modo pro nobis miseris semel, sed pluries flevit. Nam super Lazarum primo , dehinc super civitatem et tandem in cruce ex illis piissimis oculis ad omnium expiationem peccatorum lacrymarum manavere fluenta: flevitque Salvator ubertim, nunc humanae infirmitatis deplorando miseriam, nunc caeci cordis caliginem, nunc obduralae malitiae pravitatem.
O cor durum , vesanum et impium et tanquam vera privatum vita plangendum, cur more phrenetici , flente super te Sapientia Patris, in tantis miseriis laetaris et rides? Considera lacrymantem medicum tuum et luctum Unigeniti fac tibi, planctum amarum: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem: non des requiem tibi, nec taceat pupilla oculi tui.
Iesus, rex orbis agnitus.
13. Sane post Lazarum suscitatum et effusum alabastrum unguenti super caput Iesu, odore famae eius iam resperso in populo, praesciens ipse, turbam obviam sibi venturam, conscendit asellum, ut inter applausus occurrentium populorum, caedentium ramos et sternentium vestimenta in via mirae praeberet humilitatis exemplum . Nec suae miserationis oblitus, cum turbae depromerent canticum laudis, ipse lamentum assumsit super excidium civitatis.
Surge nunc, Salvatoris ancilla, ut tanquam una de filiabus Ierusalem intuearis regem Salomonem in honore, quem sibi mater Synagoga in Ecclesiae nascentis mysterium reverenter exhibuit, ut insidentem aselli tergo caeli terraeque Dominum, velut cum ramis olivarum atque palmarum, pietatis operibus virtutumque triumphis iugiter comiteris.
Iesus, panis sacratus.
16. Inter omnia memorialia Christi praecipita recordatione constat esse dignissimum finale illud convivium sacratissimae coenae , in quo non solum agnus paschalis ad edendum proponitur, verum etiam Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, sub specie panis omne habentis delectamentum et omnis saporis suavitatem praebetur in cibum. In quo quidem convivio mira Christi refulsit bonitatis dulcedo, quando cum pauperculis illis discipulis et Iuda proditore eadem mensa et scutella coenavit. Mirum claruit humilitatis exemplum, dum pedes piscatorum et etiam proditoris sui Rex gloriae, praecinctus linteo, studiosissime lavit. Mira patuit munificentiae largitas, dum sacerdotibus illis primis, et per consequens toti Ecclesiae et orbi terrarum corpus suum sacratissimum et sanguinem verum in cibum dedit et potum, ut quod erat futurum in proximo sacrificium Deo placens et redemptionis nostrae impretiabile pretium esset viaticum et sustentamentum. Mirus tandem emicuit dilectionis excessus, quando in finem diligens suos , tam dulci eos exhortatione confortavit in bono, Petrum specialiter praemonens ad fidei robur et Ioanni offerens pectus ad recubitum iucundum et sacrum.
O quam mira sunt haec omnia, repleta dulcedine illi dumtaxat animae, quae, ad tam celebre vocata convivium, toto mentis currit ardore, ut possit illud eructare propheticum: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus4!
DE MYSTERIO PASSIONIS.
Fructus V. Confidentia in periculis.
Iesus, dolo venundatus.
17. Passionem Christi Iesu pie considerare volenti primum occurrit perfidia proditoris, qui tantae fnit fraudis veneno repletus, ut Magistrum et Dominum proderet: tanta cupiditatis flamma succensus, ut optimum Deum argento venundaret et pretiosissimum Christi sanguinem vilis mercedis pretio compensaret: tantae denique ingratitudinis, ut eum qui omnia sibi commiserat et ad culmen apostolici honoris provexerat, insectaretur ad mortem ; tantae duritiae, ut nec familiaritate convivii nec humilitate obsequii nec suavitate colloquii a concepta malitia potuerit revocari. O mira benignitas Magistri in discipulum durum, pii Domini in servum nequissimum ! Certe bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille .
Verum, licet inexplicabilis fuerit proditoris impietas, in immensum tamen eam exsuperat Agni Dei dulcissima mansuetudo, in exemplum data mortalibus , ut iam non dicat ab amico exasperata humana infirmitas: Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, quia ecce homo unanimis, qui dux videbatur et notus, qui Christi panes edebat et in sacra illa coena cum ipso dulces capiebat cibos, magnificavit super eum supplantationem ! Et tamen Agnus ille mitissimus os, m quo non est inventus dolus, ori, quod abundavit malitia, in ipsa proditionis hora suavi osculo applicare non renuit, ut omnia illi exhiberet, quae pravi cordis pertinaciam emollire potuissent.
Iesus, orans prostratus.
18. Sciens namque Iesus omnia, quae super eum erant ventura, secundum altissimae dispositionis arcauum, hymno dicto, exiit in Montem olivarum , more solito oraturus ad Patrem. Et tunc praecipue, iam mortis instante agone, cum dispersione ac desolatione ovium, quas pius pastor tenero complexabatur affectu, fuit tam horribilis in natura Christi sensibili imaginatio mortis, ut diceret: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste . Quanta vero fuerit in spiritu Redemptoris pro diversis causis anxietas, testes sunt guttae sudoris sanguinei ex toto corpore decurrentis in terram.
" Dominator Domine Iesu, unde animae tnae tam vehemens anxietas et anxia supplicatio ? Nonne voluntarium omnino Patri sacrificium obtulisti " ? Verum ut, veram in te credentes nostrae mortalitatis naturam, formaremur ad fidem et in tribulationum perpessione consimili erigeremur ad spem et maiores erga te amoris stimulos haberemus, naturalem carnis infirmitatem hujusmodi expressisti evidentibus signis, quibus docerem or, quod vere dolores nostros merluleris et non absque doloris sensu degustaveris amaritudines passionum.
Iesus, turba circumdatus.
19. Sane quam promptus ad passionem fuerit spiritus in Iesu, ex hoc evidenter innotuit, quod venientibus una cum proditore viris sanguinum et quaerentibus animam suam cum facibus, laternis et armis per noctem ultro occurrit et se ipsum manifestavit et obtulit. Et ut cognosceret humana praesumtio, nihil se posse adversus ipsum, nisi quantum ipse permitteret: omnipotentis virtutis suae verbo improbos satellites lerrae allisit.
Sed nec tunc misericordiam suam in ira continuit , nec pietatis dulcedinem favus ille distillare cessavit. Nam et mutilatum a discipulo aurem servi protervi manus suae contactu sanavit et defensoris sui zelum ab invadenlium laesione compescuit. Maledictus furor eorum, quia pertinax , dum nec maiestatis miraculo nec pietatis beneficio potuit refrenari.
Iesus, vinculis ligatus.
20. Denique sine gemitu audire quis possit, qualiter in illa hora homicidas manus in Regem gloriae iniecerunt truculenti lictores, et innocentes mitis Iesu manus vinculis constringentes, ipsum Agnum mansuetissimum nihil obloquentem ad instar latronis contumeliose traxerunt ad victimam? Quis tunc doloris aculeus discipulorum corda penetravit, cum viderent, dilectissimum Magistrum et Dominum suum a suo condiscipulo proditum, ligatis post tergum manibus, quasi malefactorem duci ad mortem: cum et ille impiissimus Iudas, poenitenlia ductus, tanta postmodum fuerit ex hoc amaritudine repletus, ut maluerit mori quam vivere ? Vae tamen homini illi, qui nec sic ad fontem misericordiae per spem veniae rediit, sed proprii sceleris immanitate perterritus desperavit !
Fructus VI. Patientia in iniuriis.
Iesus, notis incognitus.
21. Comprehenso dehinc pastore, dispersae sunt oves : captoque Magistro, discipuli fugerunt. Petrus tamen, tanquam fidelior, secutus est a longe usque in atrium principis sacerdotum, ubi ad vocem ancillae, se Christum nosse cum iuramento negavit tertioque repetiit, donec, gallo cantante, respexit benignus Magister praedilectum discipulum respectu miserationis et gratiae; quo commonitus Petrus et foras egressus flevit amare.
O quisquis es, qui ad vocem impetentis ancillae, carnis videlicet tuae, Christum pro te passum negasti procaciter vel voluntate vel actu: rememorans passionem dilectissimi Magistri, foras cum Petro egredere, ut te ipsum amarissime defleas, si quando te respiciat qui Petrum lacrymantem respexit, geminae quoque amaricalionis, compunctionis scilicet pro te et compassionis ad Christum, inebrieris absinthio, ut, expiatus cum Petro a reatu sceleris, replearis cum Petro spiritu sanctitatis.
Iesus, vultu velatus.
22. Concilio siquidem malignantium pontificum praesentatus pontifex noster Christus Iesus et veritatem confessus, se videlicet esse Filium Dei, quasi pro blasphemia adiudicatus est morti et innumera perpessus opprobria. Nam vultus ille venerabilis senibus, desiderabilis Angelis, qui et omnes caelos adimplet laetilia, polluti labii sputis inquinatur, ab impiis sacrilegis manibus caeditur, velo in derisionem obtegitur, et Dominus universae creaturae tanquam servus contemptibilis colaphizatur, cum ille vultu placidissimo et submisso sermone unum ex servis pontificis dantem alapam sibi vere blandeque corripuit: Si male, inquit, locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis?
O verax et pie lesa, quaenam anima tibi devota, baec cernens et audiens, valeat se continere a lacrymis et internae compassionis occultare dolorem?
Iesus, Pilato traditus.
23. Horrenda prorsus ludaeorum impietas, quae tantis iniuriis satiari non potuit, quin potius, ferali rabie fremens, impio iudici tanquam rabido cani animam iusti deglutiendam exposuit ! Vinctum enim Iesum ante faciem Pilati perduxero pontifices, postulantes , interimi supplicio crucis eum qui non noverat omnino peccatum. Ipse vero quasi agnus coram tondente se ante iudicem mansuetus stabat et tacitus, cum fallaces et impii, falsorum criminum mole obiecta, tumultuosis acclamationibus auctorem vitae petnnt ad mortem et virum homicidam seditiosumque latronem servant ad vitam, lupum agno, mortem vitae, luci tenebras tam stulte praeferentes quam impie.
Dulcis Iesu, quis tam durus erit, ut clamores illos horribiles: Tolle, tolle, crucifige eum , sine gemitu et clamore spiritus aure corporis valeat audire seu mente tractare?
Iesus, morte damnatus.
24. Verum, quamvis non ignoraret Pilatus, Iudaicam gentem adversus Iesum non iustitiae, sed invidiae zelo commotam, cum patenter assereret, nullam se in eo mortis invenire vel modicam causam: humano tamen timore devictus, repleuit amaritudinibus animam suam et piissimum Regem crudelis tyranni, Herodis videlicet, iudicio subdidit: quem et ludibrio habitum et ad se remissum crudeliori mandato nudum in conspectu derisorum astare praecepit, ut atrocissimis verberibus virgineam illam et candidissimam carnem flagellatores truculenti divellerent, plagas plagis, livores livoribus crudeliter infligentes. Defluit ille sanguis pretiosissimus per illa sacra latera innocentis et amantissimi iuvenis, nullo prorsus in eo reperio reatu.
Et tu, perdite homo, totius confusionis et contritionis huius causa existens, quomodo non in fletum foras erumpis ? Ecce, innocentissimus Agnus, ut te a sententia iustae damnationis eriperet, iniusto propter te praeelegit iudicio condemnari. Ecce, quae non rapuit pro te solvit: et tu, anima mea nequam et impia, nec devotionis exsolvis gratitudinem nec compassionis rependis affectum !
Fructus VII. Constantia in suppliciis.
Iesus, spretus ab omnibus.
2b. Postquam autem Pilatus adiudicaverat , impiorum vota compleri: non suffecit militibus illis sacrilegis crucifigere Salvatorem, nisi prius et ipsi illusionibus implessent animam suam. Nam congregata in praetorium universa cohorte, exuentes eum vestibus suis et tunica induentes coccinea, chlamydem illi circumdederunt purpuream, et corona spinea imposita capiti eius et arundine in dextera manu, irrisorie genu flectebant et alapas dabant, et Aexspuentes in eum, sacrum illud caput percutiebant arundine.
Attende nunc, humani cordis superbia, quae opprobria refugis et ad honores aspiras: quis est iste qui ingreditur, habens imaginem quasi Regis, et nihilominus servi despectissimi confusione repletus? Ipse est Rex tuus et Deus tuus, qui quasi vir leprosus et novissimus virorum aestimatus est, ut te ab aeterna confusione eriperet et a superbiae peste sanaret. Vae igitur his semel et vae iterum ! qui post tam praeclarum humilitatis speculum superbia tolluntur in altum, rursus ostentui habentes Filium Dei , quem tanto amplius ab hominibus omni constat honorificentia dignum, quanto magis pro hominibus indigna sustinuit.
Iesus, cruci clavalus.
26. Satiatis iam impiis de opprobriis mansuetissimi Regis, rursum Rex noster vestibus suis induitur, denuo exuendus, et baiulans sibi crucem perducitur ad Calvariae locum , ibique totus exutus, vili dumtaxat circnmlectus renes sudario et super lignum crucis dire proiectus, expansus, protensus et tractus et in pellis modum hinc inde extensus, clavorum perforatur aculeis, manibus sacris et pedibus cruci affixus et durissime sauciatus. Vestes quoque ipsius dantur in praedam et dividuntur in partes, tunica inconsutili indivisa per sortem transeunte ad unum.
Vide nunc, anima mea, quomodo is qui est super omnia benedictus Deus , ab imo pedis usque ad verticem totus in aquas passionis demergitur, et ut te totam de illis passionibus extraheret, intraverunt aquae usque ad animam suam. Coronatus etenim spinis, sub crucis onere dorsum curvare iubetur et suam ipsius portare ignominiam , et ad locum deductus supplicii, veste nudatur, ut, ex flagellorum ictibus per dorsum et latera carnis patefactis livoribus atque scissuris, videretur quasi leprosus: et dehinc clavis transfossus, appareret tibi dilectus tuus propter te sanandam concisus vulnere super vulnus. Quis mihi det, ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus , ut totus tam mente quam carne transfodiar crucisque affigar patibulo cum dilecto ?
Jesus, iunctus latronibus.
27. Ad confusionis quoque , ignominiae, dedecoris ac doloris augmentum innocens Agnus extra portam in loco punitionis sceleratorum, in die solemni, hora meridiana, in medio latronum super crucem quasi ad spectaculum elevatur, flentibus amicis et insultantibus hostibus. Nam et qui praeteribant movebant capita sua, et qui astabant irrogabant convitia, dicentes, quod alios salvos fecisset, nunc se ipsum salvare non posset . Sed et ab irrisione hujusmodi latronum alter nequaquam abstinuit, cum tamen mitissimus Agnus et pro crucifigentibus et irridentibus pietatis dulcedine interpellaret ad Patrem et confitenti ac supplicanti latroni liberalissima caritate repromitteret paradisum. O verbum totius dulcoris et veniae: Pater, ignosce illis! O verbum totius amoris et gratiae: Hodie mecum eris in paradiso !
Respira nunc in spem veniae, anima, quantumcumque peccatrix, si tamen patientis pro te Domini Dei tui vestigia sequi non abhorres, " qui in omnibus pressuris suis nec semel os suum aperuit, ut aut querelae aut excusationis aut comminationis aut maledictionis sermonem adversus maledictos illos canes vel leviter diceret: quin potius novae benedictionis verbum, quale a saeculis non est auditum, super inimicos suos effudit ". Die ergo cum multa fiducia: Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea ; si forte more confitentis latronis audire merearis in mortis articulo: Hodie mecum eris in paradiso.
Iesus, felle potatus.
28. Postea sciens Iesus, quia consummata sunt omnia, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio . Et acetoso ac felleo poculo sibi propinato cum spongia, Ioanne qui praesens fuit attestante, subintulit: Consummatum est, tanquam si in gustu aceti et fellis totius amarissimae passionis consummata plenitudo consisteret. Nam cum per gustum ligni suavis et vetiti totius nostrae perditionis causa extiterit praevaricator Adam, opportunum fuit et congruum, per viam contrariam salutis nostrae inveniri remedium. Cum etiam in singulis membris ipsius acutissimarum passionum militantes sagittae crebrescerent , quarum indignatio ebibebat spiritum eius, decebat, ut os et lingua, cibi verbique vehicula, nequaquam remanerent immunia, ut verificaretur in medico nostro propheticum illud : Replevit me amaritudine, inebriavit me absinthio: sed ut et illud impleretur in dulcissima et amantissima Matre : Posuit me quasi desolatam, tota die moerore confectam.
Quae lingua dicere vel quis intellectus capere sufficit desolationum tuarum pondus, Virgo beata ?
Quae praemissis omnibus praesens assistens et particeps per omnem modum effecta, benedictam illam et sanctissimam carnem, quam tam caste concepisti, tam dulciter aluisti et lacte potasti, tam crebro in tuo reclinasti sinu et labia labiis impressisti, carneo contemplata es visu , nunc ictibus flagellorum divelli, nunc spinarum perforari aculeis, nunc arundine percuti , nunc palmis pugnisque contundi , nunc clavis perfodi et slipiti crucis affixam atque pendentem graviter laniari, nunc omni ludibrio habitam, felle tandem et aceto potari.
Sed et divinissimam illam animam oculis conspexisti mentalibus omnis amaritudinis felle repletam, nunc spiritu frementem, nunc paventem, nunc taedentem, nunc agonizantem, nunc anxialam, nunc turbatam, nunc omni tristitia et dolore moestissimam partim propter passionis corporeae vivacissimum sensum, partim propter divini honoris per peccatum subtracti ferventissimum zelum , partim propter effusum in miseros miserationis affectum et partim propter compassionis ad te, Matrem dulcissimam, infixum in cordis intima telam, cum te coram se positam et piis conspiceret oculis et blandis alloqueretur sermonibus : Mulier, inquiens, ecce, filius tuus, ut tuam consolaretur inter angustias animam, quam compassionis snae gladio amplius, quam si proprio patereris in corpore, vere sciebat esse transfixam.
Fructus VIII. Victoria in conflictu hortis.
Jesus, sol morte pallidus.
29. Denique, cum Agnus innocens, qui est verus sol iustitiae, trium horarum spatio pependisset in cruce, et eodem tempore sol iste visibilis, Factori suo compatiens, lucis suae radios occultasset: iam omnibus consummatis, Fons ipse vitae hora nona siccatur, dum Deus et homo Iesus cum clamore valido et lacrymis ad miserationis manifestandum affectum et Divinitatis declarandam potentiam spiritum in manus Patris commendans exspirat. Tunc velum templi scissum est a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Tunc ipse centurio Deum verum ipsum esse cognovit. Tunc qui ad spectaculum insultatur) convenerant revertebantur, percutientes pectora sua. Tunc formosus prae filiis hominum , caligantibus oculis et pallentibus genis, pro filiis hominum deformis apparuit, factus holocaustum suavissimi odoris in conspectu paternae gloriae, ut averteret iram suam a nobis.
Respice igitur, Domine sancte Pater, de sanctuario tuo et de excelso caelorum habitaculo ; respice, inquam, in faciem Christi tui, respice hanc sacrosanctam hostiam, quam tibi offert Pontifex noster pro peccatis nostris, et esto placabilis super nequitia populi tui .
Considera et tu, homo redempte, quis, quantus et qualis est hic qui pro te pendet in cruce, cuius mors vivificat mortuos, cuiusque transitum et caelum luget et terra, et lapides duri quasi naturali compassione scinduntur. O cor humanum omni lapidum duritia durius, si ad tanti rememorationem piaculi nec terrore concuteris nec compassione afficeris nec compunctione scinderis nec pietate molliris !
Iesus, translanceatus.
30. Porro, ut de latere Christi dormientis in cruce formaretur Ecclesia, et Scriptura impleretur, quae dicit: Videbunt in quem transfixerunt , divina est ordinatione indultum, ut unus militum lancea latus illud sacrum aperiendo perfoderet, quatenus , sanguine cum aqua manante, pretium effunderetur noslrae salutis, quod a fonte, scilicet cordis arcano, profusum vim daret Sacramentis Ecclesiae ad vitam gratiae conferendam, essetque iam in Christo viventibus poculum fontis vivi salientis in vitam aeternam . Ecce, iam nunc lancea a Saulis perfidia, populi scilicet Iudaici reprobati, caeso vulnere in parietem divina miseratione perlata, foramen fecit in petra et cavernam in maceria, tanquam habitaculum columbinum.
Surge igitur, amica Christi, esto sicut columba nidificans in summo ore foraminis , ibi ut passer inveniens domum, vigilare non cesses, ibi tanquam turtur casti amoris pullos absconde, ibi os appone, ut haurias aquus de fontibus Salvatoris. Hic enim est fons egrediens de medio paradisi, qui, in quatuor divisus capita et in corda devota diffusus, fecundat et irrigat universam terram.
Iesus, cruore madidut.
31. Cruentatus enim Christus Dominus sanguine proprio, primum sudore, dehinc flagellis et aculeis , post clavis et tandem lancea copiose effuso, ut apud Deum esset copiosa redemptio, vestem pontificalem habuit rubricatam, quatenus vere rubrum appareret indumentum ipsius, et vestimenta eius quasi calcantium in torculari. Et sic, vero losepta in veterem dimisso cisternam, tunica ipsius intincta sanguine hoedi, propter similitudinem scilicet carnis peccati, approbationis notitia discernenda mitteretur ad Patrem.
" Cognosce igitur, clementissime Pater, tunicam praedilecti Filii tui Ioseph, quem invidia fratrum secundum carnem tanquam fera pessima devoravit et conculcavit in furore vestimentum ipsius et omnem decorem illius reliquiis cruoris inquinavit: nam et quinque scissuras lamentabiles in ea reliquit. Hoc enim est, Domine, vestimentum, quod in manu meretricis Aegyptiae, synagogae videlicet, innocens Puer tuus sponte dimisit, magis eligens, spoliatus a carnis pallio, in carcerem mortis descendere, quam adnlterinae plebis acquiescendo voci temporaliter gloriari ". Nam et proposito sibi gaudio, crucem sustinuit, confusione contempta.
Sed et tu, misericordissima Domina mea, aspice illam dilecti Filii tui sacratissimam vestem de castissimis membris tuis Spiritus sancti artificiosilate contextam et una cum ipso confugientibus nobis ad te veniam postula, ut digni habeamur effugere ab ira ventura .
Iesus, intumulatus.
32. Veniens tandem nobilis decurio , Joseph scilicet ab Arimathaea, et accepta a Pilato licentia,
corpus Christi cum Nicodemo deponens de cruce, condivit aromatibus et involvit sindone et in monumento novo, quod in horto propinquo in petra sibi exciderat, cum omni reverentia sepelivit. Porro sepulto Domino, et ad custodiam sepulcri deputatis militibus , devotae illae mulieres et sanctae, quae fuerant obsecutae viventi, ut iam mortuo pietate officiosa famulatum impenderent, emerunt aromata ad corpus Iesu sacratissimum perungendum. Inter quas Maria Magdalena tanto cordis ferebatur incendio, : tantae pietatis afficiebatur dulcedine, tam validis trahebatur vinculis caritatis, ut, femineae infirmitatis oblita, nec tenebrarum caligine nec persecutorum immanitate retraheretur a visitatione sepulcri, quin potius, foris stans et rigans lacrymis monumentum, recedentibus discipulis, non recedebat, pro eo quod divinae dilectionis igne succensa , et tam invalescente urebatur desiderio et tam impatiente venerabatur amore, ut nihil ei saperet nisi fiere possetque propheticum illud eructare veraciter: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Deus meus, bone Iesu, concede mihi, quamquam per omnem modum immerito et indigno, ut qui corpore his interesse non merui, fideli tamen baec eadem mente pertractans, illum ad te Deum meum pro me crucifixum et mortuum compassionis affectum experiar, quem innocens Mater tua et poenitens Magdalena in ipsa passionis tuae hora senserunt.
DE MYSTERIO GLORIFICATIONIS.
Fructus IX. Novitas resurrectionis.
Jesus, triumphans mortuus.
33. Consummato iam passionis agone, cum draco ille cruentus et rabidus leo aestimaret, se de occiso Agno assecutum esse victoriam, refulgere coepit in anima descendente ad inferos Divinitatis potentia, qua Leo noster fortissimas de tribu Juda , consurgens in fortem armatum, praedam ab ipso diripuit, portisque inferorum confractis, et alligato serpente, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Tunc extractus est leviathan hamo, ipsius per Christum perforata maxilla, ut qui nihil iuris habebat in capite, quod invasit, etiam illud perderet, quod habere videbatur in corpore. Tunc verus Samson moriens hostilem prostravit exercitum . Tunc Agnus sine macula in sanguine testamenti sui de lacu, in quo non erat aqua, vinctos eduxit. Tunc habitantibus in regione umbrae mortis diu novae lucis exspectata claritas radiavit.
Iesus, resurgens beatus.
34. Sacrae siquidem quietis Domini in sepulcro illucescente tertio die, qui in revolutione dierum est octavus et primus, Dei virtus et sapientia , Christus, mortis prostrato auctore, etiam ipsam mortem devicit aeternilatisque aditum nobis aperuit, dum sese a mortuis divina potentia suscitavit, ut notas nobis faceret vias vitae. Tunc terraemotus factus est magnus, et Angelus Domini in vestimento albo et candido et aspectu fulgureo descendit de caelo, piis apparens blandus impiisque severus. Propter quod et protervos perterruit milites et confortavit pavidas mulieres, quibus et ipse Dominus resurgens primum apparuit, quia hoc devotionis intensae merebatur affectus. Deinde visus est Petro, dehinc discipulis euntibus in Emmaus , dehinc Apostolis omnibus absque Thoma, dehinc Thomae palpandum se praebuit, cum ille fideliter exclamavit: Dominus meus et Deus meus: sicque, per dies quadraginta multiformiter apparens discipulis et edens cum eis et bibens, et argumentis nos illuminavit ad fidem
et promissis erexit ad spem, ut sic tandem donis caelitus datis accenderet ad amorem .
Iesus, decor praecipuus.
35. Sane flos ille pulcherrimus de radice Iesse , qui in incarnatione floruit, in passione defloruit, sic in resurrectione refloruit, ut omnium esset decor. Nam corpus illud gloriosissimum, subtile, agile et immortale tantae claritatis superastitum est gloria, ut vere sit sole fulgentius, exemplarem praeferens pulcritudinem suscitandorum corporum humanorum; de quibus ipse Salvator ait: Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris , scilicet beatitudinis sempiternae. Quodsi quilibet iustus fulgebit sicut sol, quanti putas esse fulgoris ipsum Solem iustitiae? Tanti, inquam, est, ut sit speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem, luci comparatus, decor praecipuus non immerito iudicetur.
Felices illi oculi, qui viderunt: sed et tu vere beatus eris, sifuerint reliquiae seminis tui ad videndam tam interius quam exterius illam desideratissimam claritatem.
Iesus, orbi praelatus.
36. Apparens quoque Dominus in Galilaea discipulis , omnem sibi potestatem tam caeli quam terrae asseruit a Patre collatam . Propter quod et discipulos misit in mundum universum, praedicare Evangelium omni creaturae, salutem promittendo credentibus, damnationem comminando incredulis, cooperante Domino et sequentibus signis confirmante sermonem, ut in virtute nominis Iesu Christi imperarent omnibus creaturis et morbis, vereque constaret saeculo toti, quod magni Patris Filius Iesus Christus tanquam alter Josephverusque Saluator vivit et dominatur, non solum in terra Aegypti, verum etiam " in omni loco dominationis Regis aeterni, eductus quidem ad imperium Dei caeli de carcere mortis et inferorum, et attonsus mortalitatis comam, commutavit vestem carnis in immortalitatis decorem, et tanquam verus Moyses, de aquis mortalitatis assumtus , Pharaonis subnervavit imperium ", tanto sublimatus honore, ut in, nomine ipsius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et inferorum.
Fructus X. Sublimitas ascensionis.
Jesus, ductor exercitus .
37. Quadraginta post resurrectionem Domini peractis diebus, non sine:magni designatione mysterii in ipso quadragesimo die convescens una. cum discipulis suis, benignus Magister in Montem oliveti conscendit, et inde, videntibus illis, elevatis manibus ferebatur in caelum, nubeque. interposita, quae ascendentem recepit, humanis se occultavit aspectibus; sicque ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, et caeli aperta iam porta, pandens iter sequentibus, exsules introduxit in regnum, concives illos faciens Angelorum et domesticos Dei, quatenus et ruinas restauraret angelicas et aeterni Patris cumularet honorem et se triumphatorem ostenderet et Dominum exercituum se esse probaret.
Iesus, caelo levatus.
38. Psallentibus Angelis et exsultantibus Sanctis, Deus et Dominus Angelorum et hominum super caelos caelorum ascendit et super pennas ventorum mira potestatis agilitate volavit sed itque ad dexteram Patris, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis sortitus est nomen, ibique iugiter vultui benighissimi Patris apparet ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat, ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus, qui in dextera Maiestatis assistens, vultui paternae gloriae vulnerum, quae pro nobis pertulit, cicatrices ostenderet.
Gratias tibi referat, Domine Pater, omnis lingua super inenarrabili dono alfluentissimae caritatis tuae, qui unico Filio cordis tui non pepercisti, sed eum pro nobis omnibus tradidisti in mortem, ut tantum tamque fidelem advocatum coram te haberemus in caelis ".
Iesus, largitor Spiritus.
39. Septem quoque septimanis dierum a resurrectione excursis, quinquagesimo scilicet die, congregatis in unum discipulis cum mulieribus et Maria Matre Iesu, factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, qui super centum viginti hominum turbam descendit et apparuit in linguis igneis, pro eo quod ori verbum, intellectui lucem et affectui ministraret ardorem Repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis, secundum quod eiusdem Spiritus sancti dictabat instinctus , qui omnem eos veritatem edocuit et ad omnem dilectionem accendit et in omni eos virtute firmavit. Nam ipsius: adiuti gratia, illustrati doctrina et confortati potentia, cum pauci essent et simplices, partim verbis ignitis, partim perfectis exemplis, partim mirandis prodigiis per totum mundum " plantaverunt Ecclesiam sanguine suo " ; quae, eiusdem sancti Spiritus virtute purgata, illuminata atque perfecta, amabilis facta est Sponso suo eiusque paranymphis, ut speciosa nimis miraque varietate circumdata, satanae vero et angelis eius terribilis ut castrorum acies ordinata.
Iesus, taxans reatus .
40. In bac siquidem sancta Ecclesia per orbem universum, Spiritu sancto mirabiliter operante, multiformiter distincta et uniformiter coniuncta nous praesidet Pontifex Christus, tanquam summus hierarcha, qui miro ordine instar civitatis supernae in ea dispensat dignitatum officia, distribuendo charismatum dona Nam quosdam in ea dedit Apostolos, quosdam prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem Sanctorum et aedificationem corporis Christi . Qui etiam secundum gratiam Spiritus sancti septiformem septem dedit Sacramenta quasi septem medicamenta morborum, per quorum administrationem et gratiam sanctificantem tribuit et peccata dimittit, quae nunquam nisi in fide et unitate eiusdem sanctae matris Ecclesiae relaxantur. Et quoniam in igne tribulationis peccata purgantur, ideo, sicut caput Ecclesiae Christum exposuit Deus fluctibus passionum, sic et corpus eius, scilicet Ecclesiam suam, usque in finem saeculi ad probationem et purgationem tribulari permittit. Sic Patriarchae, sic Prophelae, sic Apostoli, sic Martyres, Confessores et Virgines et quotquot placuerunt Deo, per multas tribulationes transiere fideles: sic etiam omnia membra Christi electa usque ad diem iudicii pertransibunt.
Fructus Xi. Aequitas iudicii.
Iesus, testis veridicus.
41. Porro futuri iudicii tempore, quo Deus cordium iudicabit occulta, praecedet ignis ante faciem iudicis , Angeli cum tuba mittentur, congregabuntur electi a quatuor ventis caeli, omnes quoque, qui in monumentis sunt, divinae iussionis virtute resurgent omnesque astabunt ante illud
iudiciale tribunal. Tunc illuminabuntur abscondita tenebrarum, tunc revelabuntur consilia cordium, tunc libri pandentur conscientiarum, et ipse liber aperietur, qui dicitur liber vitas. Quo fiet, ut simul et in instanti omnium omnia secreta omnibus tanta certitudinis claritate patescant, ut contra testimonium veritatis loquentis in Christo et conscientiae cuiuslibet pariter contestantis nulla prorsus infitiandi, defendendi vel excusandi seu subterfugiendi pateat semita, quin recipiat unusquisque secundum opera sua.
" Magna igitur indicta est nobis necessitas probitatis, cum omnia agamus in conspectu Iudicis cuncta cernentis ".
Iesus, iudex iratus.
42. Apparente siquidem omnipotentis Filii Dei signo in nubibus, virtutibusque caelorum commotis, sed et ad orbis conflagrationem mundialibus concurrentibus ignibus, collocatisque omnibus iustis ad dexteram, impiis ad sinistram: adeo Iudex universorum reprobis iratus videbitur, ut dicant montibus et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni . Induet enim pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitalem, acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos: ut qui contra Auctorem omnium procaciter pugnaverunt, iusto tunc Dei iudicio ab omnibus expugnentur. " Tunc superius Iudex apparebit iratus, inferius horrendum chaos, patens infernus. A dextris peccata accusantia, a sinistris infinita daemonia. Peccator sic comprehensus, quo effugiet? Certe latere erit impossibile et apparere intolerabile. Si enim vix iustus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt "? Non ergo inires in iudicium cum servo tuo, Domine.
Iesus, victor magnficus.
43. Lata sententia damnationis in reprobos, quod flaminis exurantur aeternis, collatisque ad modum fascis omnibus inimicis Iesu Christi, omnipotens Dei virtus perpetuae illos exponet tam carne quam spiritu voracitati flammarum, ut et nunquam deficiant et tamen urantur et sentiant in aeternum, et fumus tormentorum eorum ascendat in saecula saeculorum .Tu nc bestia et pseudopropheta et qui acceperunt imaginem eius in stagnum mittentur ignis et sulphuris, qui paratus est diabolo et angelis eius. Tunc egredientur electi ad consideranda cadavera , mortua morte quidem non naturae, sed poenae; tunc lavabunt iusti manus suas in sanguine peccatorum : tunc denique victoriosissimus Agnus ponet inimicos suos scabellum pedum suorum, quando ingredientes impii in inferiora terrae tradentur in manus gladii partesque vulpium erunt, scilicet daemonum, qui eos suis fraudulentiis seduxerunt.
Iesus, sponsus ornatus.
44. Denique mundi facie innovata in melius, cum lux lunae erit sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum , civitas illa sancta Ierusalem , quae de caelo . tanquam sponsa ornata descenderat, iam nunc praeparata ad nuptias Agni, gemina quoque stola vestita, in caeleslis curiae traducetur palatium, et in sacrum illum arcanumque thalamum introducta, tanto illi Agno caelesti copulabitur foedere, ut unus fiat spiritus sponsa et Sponsas, vestieturque Christus omni pulcritudine electorum tanquam tunica polymita , in qua omni decore ornatus refulgeat, tanquam opertus omni lapide pretioso. Tunc illud dulce resonabit epithalamium, et per omnes vicos Ierusalem Alleluia
cantabitur. Tunc virgines prudentes atque paratae intrabunt cum sponso ad nuptias, ut, ianua clausa, in pacis pulcritudine sedeant in tabernaculis fiduciae et requie opulenta.
Fructus XII. Aetebnttas regni.
Iesus, rex regis filius .
45. Sane regnum Dei aeternum aestimari habet iuxta regnantis celsitudinem gloriosum et nobile, pro eo quod non rex a regno, sed a rege regnum trahit originem. Hic autem est rex, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium , cuius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ipsius non corrumpetur, cui omnes tribus et populi et linguae servient in aeternum. Et hic est vere rex pacificus , cuius vultum et caelum desiderat et universa terra.
O quam gloriosum est huius excellentissimi Regis regnum, in quo cum ipso regnant omnes iusti, cuius lex est veritas, pax, caritas, vita, aeternitas; quod nec regnantium pluralitate dividitur nec participatione minuitur nec numerositate confunditur nec inaequalitate deordinatur nec circumscribitur loco nec variatur molibus nec tempore mensuratur !
Iesus, liber signatus.
46. Ad gloriam regni perfectam non solum requiritur potestas excellens, verum etiam sapientia fulgens, ut non secundum indeterminatae voluntatis arbitrium disponantur gubernacula regni, sed secundum fulgores aeternarum legum a luce sapientiae indecepte manantium. Et baec quidem sapientia scripta est in Christo Iesu tanquam in libro.vitae, in quo omnes thesauros sapientiae et scientiae recondidit Deus Pater; ac per hoc Unigenitus Dei ut Verbum increatum est sapientiae liber et lux in mente summi Artificis viventibus plena rationibus et aeternis, ut Verbum inspiratum in intellectibus angelicis atque beatis, ut Verbum incarnatum in mentibus rationalibus carni unitis; ut sic multiformis sapientia Dei ex ipso et in ipso per totum regnum refulgeat tanquam a speculo decoris omnium specierum et luminum contentivo et tanquam in libro, in quo secundum profunda Dei mysteria omnia conscribuntur .
O si talem librum invenire possem, cuius origo aeterna, cuius incorruptibilis essentia, cuius cognitio vita, cuius scriptura indelebilis, cuius inspectus desiderabilis, cuius doctrina facilis, cuius scientia dulcis, cuius profunditas imperscrutabilis, cuius verba inenarrabilia, et unum tamen verbum omnia ! Vere, qui hunc invenit librum inveniet vitam et hauriet salutem a Domino .
Iesus, fontalis radius.
47. In hoc siquidem regno aeterno data omnia optima et dona perfecta a Patre luminum in affluentia descendunt et copia per illum qui est superessentialis radius, Christus Iesus, qui, cum sit unus, omnia potest, et in se permanens omnia innovat. Est enim emanatio quaedam claritatis virtutis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in hunc fontalem radium valet incurrere.
Ad hunc fontem vitae et luminis curre cum desiderio vivo, quaecumque es, anima Deo devota, et cordis intima vi ad eum exclama : " O inaccessibilis decor Dei excelsi et purissima claritas lucis aeternae, vita omnem vitam vivificans, lux omne lumen illuminans et conservans in splendore perpetuo mille millena lumina fulgurantia ante thronum Divinitatis tuae a primaevo diluculo ! O aeternum et inaccessibile , clarum et dulce profluvium fontis absconditi ab oculis omnium mortalium, cuius profundum sine fundo, cuius altum sine termino, cuius amplitudo incircumscriptibilis, cuius puritas imperturbabilis "; ex quo fluvius procedit olei laetitiae: qui laetificat civitatem Dei, et torrens ignei vigoris, torrens, inquam, voluptatis divinae, quo laetabunda ebrietate potati, caelestes illi convivae hymno incessabili iubilant.
Hoc nos oleo sacro perunge hujusque torrentis desiderabilibus guttis sitibundas refocilla fauces arentium cordium, ut in voce exsultationis et confessionis decantemus tibi cantica laudis, experientia teste probantes, quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Iesus, finis optatus.
48. Finem namque desideriorum omnium constat esse beatitudinem, quae est " status omnium bonorum congregatione perfectus ". Ad quem quidem statum nullus pervenit nisi per ultimam resolutionem in eum qui est fons et origo bonorum tam naturalium quam gratuitorum, tam corporalium quam spiritualium, tam temporalium quam aeternorum. Et hic est, qui de se ipso dicit: Ego sum alpha et omega, principium et finis ; quia, sicut per Verbum aeternaliter dictum omnia producuntur, sic per Verbum carni unitum reparantur, promoventur et finiuntur ; ac per hoc vere et proprie dictus est Iesus, quia non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo quis possit obtinere salutem.
In te igitur ut finem omnium credens, sperans et amans ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima, ex omni virtute ferar, desiderate Iesu, quia tu solus sufficis, tu solus salvas, tu solus bonus et suavis es te requirentibus et diligentibus nomen tuum. " Tu enim, mi bone Iesu, redemptor es perditorum, salvator redemptorum, spesexsulum, laborantium fortitudo anxiatorum spirituum dulce solatium, triumphantium corona et imperiale fastigium, unica merces et laetitia omnium civium supernorum, inclyta proles summi Dei et fructus sublimis uteri virginalis, uberrimus quoque fons gratiarum omnium, de cuius plenitudine nos omnes accepimus ".
Oratio pro obtinendis septem donis Spiritus sancti.
49. Oramus igitur clementissimum Patrem per te, Unigenitum eius pro nobis hominem factum, crucifixum et glorificatum, ut de thesauris suis emittat in nos Spiritum gratiae septiformis, qui super te in omni plenitudine requievit: spiritum, inquam, sapientiae, quo fructum ligni vitae, quod vere tu es , videlicet sapores vivificos degustemus; donum etiam intellectus, quo. mentis nostrae contuitus illustrentur: donum consilii, quo post tuorum vestigia gressuum rectarum semitarum itineribus incedamus: donum fortitudinis, quo impugnantium hostium violentias enervare possimus: donum scientiae, quo sacrae doctrinae tuae repleamur fulgoribus ad discretionem boni et mali: donum pietatis, quo induamus misericordiae viscera; donum timoris, quo, recedentes ab omni malo, aeternae Maiestatis tuae reverentiali pondere tranquillentur.
Haec enim nos in illa sacra tua quam nos docuisti oratione petere voluisti; haec et nunc per crucem tuam petimus obtinere ad laudem sanctissimi. nominis tui, cui cum Patre et Spiritu sancto omnis sit honor et gloria, gratiarum actio, decus et imperium per infinita saeeula saeculorum. Amen.
Explicit Lignum vitae.
ADDITAMENTUM .
Haec est meditatio quaedam rhythmice ficta a fratre Bonaventura, Generali ordinis fratrum Minorum, de operationibus D. N. Iesu Christi, in ana quidem incipit ipsnm describere secundum generationem aeternam quantum ad quatuor conditiones nobilissimas, scilicet essentiae, sapientiae , potentiae et benevolentiae. Et haec habentur per ordinem in ipso versu . Deinde describit eum ut promissum Patriarchis, praefiguratmn a Prophetis, ut conceptum et ut natum, et ex hoc per ordinem totum processum vitae quantum ad facta notabilia usque ad distributionem donorum Spiritus S.
Praemittit autem unum versiculum dignificans crucem ex irrigatione fontis, adornatione floris, fecundatione fructus excellentissimi. Qui quidem fons, flos et fructus est Dominus Iesus Christus, cuius nobilitates in sequentibus declarantur et sunt in universo septuaginta duae. Voluit autem, quod ibi fieret quidam cantus, quo possit cantari ad modum cantionis. Unde per primum versiculum omnes cantantur in duobus cantibus alternatim, et ad quemlibet respondetur altera medietas primi versus, secundum quod consonat finis cantus.
In ultimo autem versu se convertit ad vocem orationis, ut per Christum supra descriptum sit ipsa crux veris christianis initium vitae, progressus vitae et consummatio glorias.
Describitur autem hic Iesus Christus crucifixus sub typo cuiusdam arboris, primo quantum ad radicem seu initium, secundo quantum ad stipitem seu profectum, tertio quantum ad ramificationem seu consummationem, ibi: Iesus, futura praevidens, quartum quantum ad fructificationem, ibi:. Iesus, captivos eruens.
. O crux, frutex salvificus,
Vivo fonte rigatus,
Quem flos exornat fulgidus,
Fructus fecundat gratius. Iesus, ex Patre genitus,
Iesus, liber signatus,
Iesus, cunctorum dominus,
Iesus, desideratus. R O crux etc. Iesus, promissus Patribus,
Iesus, praefiguratus,
Iesus, emissus caelitus,
Iesus, Mariao natos. r. Quem etc. Iesus, sub Lege positus,
Iesus, Magis monstratus)
Iesus, redemptus parvulus,
Iesus, infans fugatus. R. O crux etc.
Iesus, puer proficiens,
Iesus, vir baptizatas,
Iesus, panis esuriens,
Iesus, victor tentatus. v Quem etc. Iesus, nobis circumiens,
Iesus, nobis lassatus,
Iesus, pro nobis indigens.
Iesus, inhonoratus. v O crux etc. Iesus, miranda faciens,
Iesus, verbis sensatus
Iesus, peccata diluens,
Iesus, transfiguratus. v Quem etc. Iesus, unguentis redolens,
Iesus, asello latus,
Iesus, subiectis serviens,
Iesus, agnus oblatus, v O erux etc. Iesus, futura praevidens,
Iesus, angustiatus,
Iesus, cruore effluens,
Iesus, orans prostratus. v Quem etc. Iesus, emptus argenteis,
Iesus, turba vallatus,
Iesus, captus ab impiis,
Iesus, ter denegatus. v O crux etc. Iesus, satur opprobriis,
Iesus, vultu velatus,
Iesus, concisus alapis,
Iesus, colaphizatus. v Quem etc. Iesus, astrictus vinculis,
Iesus, perflagellatus,
Iesus, punctus aculeis,
Iesus, dire plagatus. v O crux etc. Iesus, risus a perfidis,
Iesus, falso accusatus,
Iesus, spretus a populis,
Iesus, morte damnatus. v Quem etc. Iesus, crucem circumferens,
Iesus, veste nudatus,
Iesus, morti se offerens,
Iesus, ligno clavatus. v. O crux etc. Iesus, orbem concutiens,
Iesus, planctu rigatus
Iesus, Matri compatiens,
Iesus, felle potatus. v Quem etc. Iesus, clamando moriens,
Iesus, transverberatus,
Iesus, infernum adiens,
Iesus, intumulatus. v O crux etc. Iesus, captivos eruens,
Iesus, resuscitatus,
Iesus, ad Patrem rediens,
Iesus, glorificatus. v Quem etc. Iesus, dona distribuens,
Iesus, clarificatus,
Iesus, monarcha praesidens,
Iesus, summe beatus. v O crux etc.
Iesus, purgans a sordibus,
Iesus, splendor optatus,
Iesus, spirans afflatibus,
Iesus, cruce immolatas. Respondit: Per hunc, crux, christiformibus
Esto vitalis status,
Profectus in virtutibus
Ac sempiternas status.
Expliciunt LXXII operationes Iesu Christi.
Alius codex bibliothecae Monachii genuinas exhibet strophas, sed singulis versiculis et fructibus adiungit tres breves explicationes. Sufficiat hic referre tantum primas strophas.
Tituli Ligni vitae cum expositione articulata.
obumbrans ab aestn vitiorum, O frutex salvificos, alliciens ramis factorum,
recreans foliis verborum.
ut cresceret in fidelium cordibus, ut dilataretur in omnibus terrae finibus, ut exaltaretur in Ecclesiis omnibus.
visu pulcherrimas, Cuius flos aromaticus, odoratu suavissimus, tactu acceptissimus.
a Patriarchis in offerendo, Et fructus desideratus. a Prophetis in praenuntiando, ab Angelis in promittendo.
A. Origo. Parente nobili,
Iesus, origine praeclarus. generatione inenarrabili,
(Eamus I.) ( ordine ineffabili.
ex Patris fecunditate, in temporis (!) aeternitate, cum Prolis Divinitate.
ad Patrum consolationem, Iesus, praefiguratus, ad fidei confirmationem,
( ad hominum praeparationem.
int medicus expertus ad sanandum, ut exemplar clarum ad imitandum, ut amicus veras ad adiavandum.
cum honore propriae Matris,
cum iubilo militiae caelestis,
Iesus, Maria natus.
cum gaudio machinae mundiais etc.