Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA VII.

Ad eundem. Denuo charitatem commendat erga fratres et misericordiam.

Reverendo in Christo patri, fratri Eliae totius ordinis vicario frater Franciscus in Christo salutem. In omnibus, frater Elia, quae feceris, plurimum tibi commendo charitatem et patientiam; multos enim te tolerare

oportet, et onus, quod humeris portas, magnum est et grave, animas videlicet mullorum. In lege veteri summus sacerdos portabat in rationali iudicii, quod ex humeris super pectus pendebat, nomina duodecim tribuum Israel, significans in hoc, quod, ut praelatus subditos suos in humeris portat, necesse est, ut eos in pectore gestet: nam tolerare non poterit, quos amare desierit. Jesus Christus Dominus noster, quando voluit Petro dare ecclesiam suam, priusquam oves traderet illi, eum de amore examinavit. Vide ergo, ne ullus fratrum peccet, sed si peccaverit, a facie tua non abeat sine misericordia et correctione, et quia medicus es, offer infirmo medicinam; quoniam, ut dixit Dominus. " non est opus bene habentibus medicus, sed male habentibus" Vigila, admone, labora, pasce, ama, expecta, time. Vale in Domino.