CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De solutione trium quaestionum quae oriuntur ex praedicta determinatione.
Quia ergo habitum est quod elementa inter coelum et terram sunt plura uno, tunc oportet nos demonstrare quare inter coelum et terram non est ignis tantum, sed post ista duo elementa, ignis et aer sunt propinqua orbi, et tangunt concavum orbis lunae. Sed hanc quaestionem non possumus solvere nisi prius quaeramus quae est illa natura, quod caliditas ejus est facere corpora ascendere, pervenit ad nos de sub stellis diversimode : quia in quibusdam locis est major et vehementior, sicut in superiori aeris regione, et in inferiori ubi est habitatio generatorum ex elementis : et in quibusdam locis est minor, et minus vehemens, sicut in media aeris regione. Adhuc autem quae- rimus quaestionem : quia cum nos jam pervenimus ad hoc quod consideramus diversas aeris regiones secundum intentionem caloris et remissionem : et tunc erit consequens dicere per causam ea quae accidunt et generantur in aere : ut dicamus de talibus demonstrationes et determinationes sufficientes quae sunt per causam uniuscujusque generatorum in aere. Dico autem quod nos videmus quod aqua fit ex aere, et e converso aer ex aqua, secundum dispositionem. Dei gloriosi et sublimis qui dedit circularem generationem elementis : quod autem accipit formam alicujus, accipit etiam et locum et motus ejus : videtur quod debent diversae generationes esse aquae addendo quando movetur aer : cum aer sit aqua sicut sunt diversae regiones aeris elevantes et convertentes et consumentes vaporem aquae elevatum. Quaeramus ergo quare nubes non fiunt nisi in media aeris regione : et si fiunt in supremo aeris ubi essent nubes cum sua caliditate et sua frigiditate, caliditate elevante, et frigiditate convertente.
Nos autem has quaestiones et similes solvere volentes, dicimus primo supponentes hic solutionem quaestionis secundae, eo quod infra tangemus causam ejus, et solvemus quaestionem tertiam, dicendo quod nubes fiunt in aere in iocis in quibus abscinditur virtus luminis radiorum solis et stellarum, quarum lumen est radians in aere ex reflexione ad corpora solida quae sunt aqua et terra. Abscinditur autem et separatur a vapore terrae et aquae in locis illis : et ideo non disgregat eos in illo loco, et illa est regio media aeris : ad illam enim non pervenit caliditas, quae est ex vicinitate ignis desursum : nec etiam calor ex reflexione radiorum generatur deorsum, et ita remanet frigidus. Est etiam locus inferior calidus ex ipsis vaporibus elevatis et exhalationibus, quae calida sunt et abundant in inferioris aeris regione. Non enim fit aer statim ex quacumque aqua, sed fit ex vapore multo qui remanet in aere
propter suam caliditatem, et in sua naturali humiditate quando elevatur a duobus elementis quae sunt aqua et terra : et similiter aqua non fit statim ex aere quocumque, sed ex aere multi vaporis in media aeris regione, ubi frigidus est : quando per frigus vapor ille congregatus constare incipit, et multiplicari in multis pluviis in seipsum revolutus : tunc enim inspissatur, et fit aqua descendens per pluviam, vel alio modo : et sic patet quod aer vadens ad speciem aquae non ingreditur regionem aquae nisi sit in aquam penitus conversus : quia antequam convertatur, habet aliquid de natura aeris, et sic necesse est quod etiam habeat aeris locum. Sed aqua vaporans formam habet aeris et calidum elevans, et ideo est necesse quod ascendat ad locum frigidum aeris. Ex hoc patet solutio quaestionis tertiae.
Solvendo autem quaestionem, primam., dico iterum, quod vincens super illud de terra ubi est generatio est aqua et aer sine igne : si enim ignis operiret terram. et vinceret habitationem eo modo quo duo elementa, aqua scilicet et aer operiunt eam, combureret totum et exsiccaret quod est in terra illa : aut duo elementa quae circumdant terram quae sunt aqua et aer, continua sunt ex humido fluido divisa tanquam ex natura communi : et quia tale humidum est facile alterabile , et eorum proxima materia quoad hoc est una, ideo utrumque istorum elementorum alteratur ad alterum : quoniam aqua quando fit calida, alteratur in aerem : et quando partes materiae aeris inspissantur et aggregantur et infrigidantur, tunc fiunt aqua : et quando facilis sunt commixtionis et alterationis, congruunt loco generationis : quia mixtio et alteratio fiunt a natura propter generationem. Secundum dicta ergo remanet quod ignis et aer continuus igni sunt propinquiora orbi lunae in comparatione ad. aquam et terram, et non possunt illic alia esse elementa praeter duo praedicta : et haec est solutio quaestionis primae.
Verum ignis qui est in orbe coeli lunae contingens undique concavum ejus, est purus non turbidus. Et huic testificatur dictuni antiquorum Philosophorum dicentium, quod ignis qui est illic, est purus in comparatione aeris contenti ab ipso in imo : et aer contentus in infimo est turbidus operatione ignis continentis ipsum. : volunt enim dicere antiqui sapientes per hunc sermonem, quod status aeris qui est propinquus terrae, et status terrae qui contingit aerem inferius, est commixtus cum aere non puro : quia aer calidus veniens ad terram, et terrae exhalatione statim facit ipsam terram vaporabiliter ascendere : et ideo status illo aeris turbidus est comparatione ignis superioris, hoc est, comparatione illius partis ignis quae elevatur superius ad concavum orbis lunae : quia hoc est subtilius et purius comparatione permixti quod sequitur inferius respectu habitationis nostrae : et similiter aer qui est super hoc mixtum quod est circa nos, scilicet aer qui est in suprema aeris regione juxta ignem implens concavum ignis, est purus et subtilis comparatione aeris qui contingit terram, ad quem aerem inferiorem convertuntur impressiones quae generantur ex calido elevante, et dicuntur Arabice Alganegii, hoc est, vapor humidus aqueus : et Alraegii, quod vapor terreus frigidus et siccus et pulvis minutarum partium terrae, sicut apparent in radio solis ingrediente per fenestram : haec enim turbant aerem istum qui tangit inferiorem habitationem, etc.