OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

OPUSCULUM IV.

DE QUINQUE FESTIVITATIBUS

PUERI IESU

PROLOGUS.

Cum secundum virorum venerabilium quos in Ecclesia Dei divina irradiatio amplius illustravit, et caelestis devotio abundantius inflammavit sententiam et doctrinam dulcis Iesu meditatio, Verbi incarnati contemplatio devota devotam mentem super mel et omnia unguentorum fragrantium odoramenta suavius delectat, dulcius inebriat, perfectius consolatur et confortat : hinc est, quod cum me a cogitationum incidentium tumultu paululum subtraxissem et intra memetipsum tacitus cogitarem, quid de divina incarnatione in hoc tempore pertractarem in mente, unde aliquam consolationem spiritualem reciperem, in qua divinam dulcedinem in hac lacrymarum valle per speculum degustarem, ut, illa aliquantulum degustata, temporalem ac phantasticam consolationem perfectius fastidirem: incidit menti meae secretius, quod anima Deo devota benedictum

Dei Patris Verbum et Filium unigenitum mediante gratia Spiritus sancti spiritualiter posset virtute Altissimi concipere, parere, nominare, cum beatis Magis quaerere et adorare et demum Deo Patri secundum Legem Moysi in templo feliciter praesenlare, et sic tanquam vera christianae religionis discipula quinque festa, quae de puero Iesu agit Ecclesia, mente devota cum omni reverentia valeat celebrare. Igitur sicut humiliter concepi, verbis humilibus conscripsi, concordantia auctoritatum brevitatis causa praetermisi. In quo tractatu brevi et humili, si vel modicum devotionis ad dulcissimum Iesum quis legendo concipiat vel meditando : ipsum tanquam omnium bonorum auctorem, fontem et principium laudet, glorificet et benedicat: si vero nihil, vel mihi minus sufficienter et digne scribenti, vel forte sibi minus devote et humiliter legenti imputet et ascribat.

Festivitas I. Quomodo Filius Dei, Christus Iesus a mente devota spiritualiter concipiatur.

i. Primo igitur, purgato intellectu contritionis lavacro, et inflammato et elevato affectu dilectionis igniculo , castis meditationibus et devotis cogitationibus pertractandum est, qualiter iste benedictus Dei Filius, Christus Iesus sit a devota mente spiritualiter concipiendus.

Cum anima devota vel spe caelestis praemii, vel timore aeterni supplicii, vel taedio in hac lacrymarum valle diutius commorandi mota ac stimulata, novis inspirationibus visitatur, sanctis affectionibus inflammatur, meditationibus caelestibus anxiatur, tandem abiectis et despectis veteribus defectibus et pristinis desideriis, novo vivendi proposito a Patre luminum, a quo omne dolum optimum et omne donum perfectum , spiritualiter spiritu gratiae fecundatur: quid aliud agitur, nisi quod, superveniente virtute Altissimi et obumbratione caelestis refrigerii, quae carnales concupiscentias mitigat, mentales oculos ad videndum confortat et adiuvat, Pater caelestis divino quodam semine animam gravidam facit et fecundat ?

Post hunc conceptum sacratissimum anima pallet in facie per veram humilitatem in conversatione, fastidium cibi et potus concipit in mente in plenario mundialium contemptu et abiectione, desideria variantur in affectione ex diversorum bonorum proposito et intentione, aliquando etiam infirmari et aegrotare anima incipit in propriae voluntatis abiectione. Iam enim incedit tristis et turbulenta pro veterum delictorum perpetratione, pro temporis amissione, pro hominum adhuc in mundo mundialiter viventium societate et conversatione. Iam paulatim grave et taediosum incipit esse omne, quod foris est et foris cernitur, quia illi displicere cernitur, qui intus percipitur et sentitur .

2. O felix conceptus, quem talis consequitur mundi contemptus et caelestium operationum ac divinarum occupationum appetitus ! Iam, quamvis adhuc modicum " gustato spiritu, desipit caro " cum gemitu, iam anima cum Maria montana ascendere incipit, quia post talem conceptum fastidiuntur terrena et desiderantur caelestia et aeterna. Iam fugere incipit societatem illorum qui terrena sapiunt , et appetit familiaritatem eorum qui caelestia concupiscunt. Iam incipit ministrare Elisabeth,

hoc est illis quos divina sapientia illuminat et divina gratia amplius per dilectionem inflammat. Et hoc valde notabile, quia multis necessarium est: quanto magis a mundo se abstrahunt, tanto familiarius se bonis hominibus amicabiles et familiares reddunt, ut tanto amplius malorum consortium ipsis desipiat, quanto dulcius bonorum et spiritualium honesta conversatio eorum affectum afficit et inflammat, " quia, secundum beatum Gregorium , qui sancto viro adhaeret accipit, ut ex eius assiduitate visionis, usu locutionis, exemplo conversationis accendatur in amore veritatis, peccatorum tenebras fugiat, amore divinae lucis inardescat ". Unde Isidorus : " Accede bonorum societatem. Accidit enim, si fueris socius conversationis, eris socius et virtutis ".

Hic cogitet fidelis anima, quam casta, quam sancta et quam devota fuerint illorum Sanctorum colloquia, quam divina et quam salutifera consilia, quam mirandae sanctitatis, quam muluae societatis opera, dum unusquisque alium verbo et exemplo provocabat ad meliora.

3. Sic tu, o anima devota, facias, si te de Spiritu sancto concepisse nova caelestis vitae desideria sentias. Fnge malorum consortia, ascende cum Maria, quaere virorum spiritualium consilia , imitari stude perfectorum vestigia, contemplare bonorum verba, opera pariter et exempla.

Fuge perversorum venenosa consilia, quae semper pervertere quaerunt, impedire appetunt, lacerare non desistunt nova sancti Spiritus desideria et saepius sub specie pietatis infundunt virus impiae tepiditatis, dicentes: nimis magnum est quod incipis, nimis arduum est quod proponis, intolerabile quod facis, vires tibi non suppetunt, virtutes naturales deficiunt , caput confunditur, oculi destruuntur, infirmitates diversimode nutriuntur, phthysis, paralysis, calculus et vertigo capitis et oculorum caligo, sensuum hebetudo, rationis obnubilatio et virium destitutio, his omnibus subiacebis, nisi ab inceptis abstineas et commodo corporali amplius intendas. Statum tuum non decent talia, per haec diminuitur honor tuus et reverentia.

Vides, quod iam factus est magister disciplinae et medicus corporis qui nec mores proprios componere novit nec curare propriam mentis infirmitatem. Heu, heu, quot et quantos maledicta mundialium consilia supplantaverint et conceptum in eis per Spiritum sanctum Dei Filium exstinxerunt ! Haec est illa potio misera et mortifera persuasio diabolica, quae in multis spiritualem conceptum impedit, in plerisque conceptum iam per propositum formatum, vel per votum iam factum interficit et exstinguit .

4. Sed sunt et alii, qui videntur et forte sunt boni et religiosi; sed, salva eorum reverentia, nimis timidi, non attendentes nondum abbreviatum manum Domini, ut salvare nequeat , nec considerantes nondum diminutam pietatem Altissimi, quin adiuvare velit et valeat, habentes zelum Dei, sed non secundum scientiam, dum ex compassione corporalis afflictionis, vel forte ex timore naturalis defectionis

dum alios vident viriliter agere quod ipsi iam dudum bonum et sanctum iudicabant, et tamen non audebant inchoare

retrahunt homines ab operibus perfectionis. Dissuadent ea quae excedunt statum vitae communis, destruunt sancta consilia divinae inspirationis, quorum consilia ratione vitae quanto magis sunt authentica, tanto magis inveniuntur periculosa.

b. Hi aliquando dicunt , multum callide ex antiqui hostis adinventione obiicientes: si talia vel talia feceris, sanctus et bonus religiosus et devotus iudicaberis. Et cum in te nondum sit quod esse ab aliis pataberis, in conspectu summi Iudicis tua magna, gravia et horrenda peccata cognoscentis reus eris et amittes meritum operis et simulator aut hypocrita iudicaberis. Talia exercitia dicunt esse illorum qui nihil mali fecerunt, qui sancte et innocenter vixerunt, qui omnia propter Deum dimiserunt, qui toto tempore vitae Deo perfecte adhaeserunt .

6. Sed et hos, dilecta, Deo devota anima, devita: montem ascende cum Maria. Paulus non sine peccatis vixerat, non diu Deo servierat, quando in tertium caelum rapiebatur et Deum facie ad faciem videns contemplabatur . Maria Magdalena, tota superba, tota ambitiosa, tota mundanis vanitatibus intenta , carnis cupiditatibus dedita, non longe post ad pedes Iesu inter Apostolos sanctos sedit et cum intentione devotam doctrinam perfectionis audivit, prima omnium in modico tempore Deum videre meruit aliisque verba veritatis constanter proposuit. Non est enim personarum acceptor Deus , pon pensat nobilitatem generis, non diuturnitatem temporis, non multitudinem operum, sed fervorem ampliorem et caritatem maiorem devotae mentis. Non enim pensat, qualis aliquando fuisti, sed qualis esse amodo incepisti. Unde taliter consulentium consilia essent multum reprehensibilia, si non excusarentur simplicitate, licet non approbanda.

7. Si ergo non potes salvari per innocentiam, studeas salvari per poenitentiam ; si non potes esse Catharina vel Caecilia, non contemnas esse Maria Magdalena, vel Aegyptiaca . Igitur, si te sentis, sancto proposito Dei dulcissimum Filium concepisse, praedicta mortifera venena fuge et festina, desidera et allecta more parturientis ad partum feliciter pervenire .

Festivitas II. Quomodo Filius Dei in mente devota spiritualiter nascatur.

i. Secundo attende et considera, qualiter iste benedictus Dei Filius spiritualiter iam conceptus spiritualiter nascitur in mente. Nascitur enim, cum post sanum consilium, post discussum sufficienter negotium, post invocatum divinum patrocinium sanctum propositum ducitur ad effectum; cum iam anima incipit opere perficere quod diu pertractavit in mente, sed tamen semper formidabat inchoare, quia timebat deficere. In ista beatissima nativitate Angeli iubilant, Deum glorificant, pacem praedicant , quia, dum quod diu mente conceptum est ad effectum boni operis perducitur, pax interioris hominis reformatur. Non enim in regno animae divina pax bene geritur, quando caro spiritui, et spiritus carni reluctatur quando spiritus solitudinem, et caro multitudinem affectat: quando spiritum delectat Christus, et carnem mundus ; quando spiritus quaerit requiem contemplationis cum Deo, et caro appetit honorem praelationis in sacculo. Econtra, quando caro spiritui subiugatur, postquam bonum opus, quod diu per carnem est impeditum, perducitur ad effectum, pax et exsultatio interior reformatur . O quam beata nativitas, quam tanta sequitur Angelorum et hominum iucunditas ! " O igitur quam dulce et delectabile esset secundum naturam operari, si insania nos permitteret, qua sanata, statim natura naturalibus arrideret "! Iam experiretur, quod verum est illud evangelicum dictum: Tollite iugum meum super vos etc., et sequitur : Et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

2. Sed notandum est hic, o anima devota, si te haec iucunda delectat nativitas, debes esse primo Maria. Maria enim interpretatur amarum mare, illuminatrix et domina .

Esto ergo amarum mare per lacrymosam contritionem, ut de peccatis commissis amarissime doleas, ut de bonis omissis profundissime ingemiscas, de diebus neglectis et perditis incessanter te affligas.

Esto secundo illuminatrix per honestam conversationem, per virtuosam operationem et studiosam aliorum in bono informationem.

Esto tertio demum domina sensuum, carnalium concupiscentiarum, omnium operationum tuarum, ut omnes actiones secundum rectum rationis iudicium facias et in omnibus tuam salutem, proximi aedificationem, divinam laudem et gloriam appetas et requiras.

3. Haec est illa felix Maria, quae pro peccatis perpetratis dolet et ingemiscit, quae in virtutibus fulget et clarescit, quae carnalibus voluptatibus dominatur. Ab ista Maria Iesus Christus cum gaudio sine dolore, sine labore spiritualiter nasci non dedignatur. Post hanc felicem nativitatem cognoscit et gustat, quam suavis est Dominus Iesus . Revera suavis est, quando nutritur sanctis meditationibus,

quando balneatur devotis et calidis lacrymarum fontibus , quando involvitur castis desideriorum velaminibus, portatur in sanctae dilectionis amplexibus,

osculatur crebris devotionis affectibus et confovetur in interioribus mentis sinibus. Sic igitur puer nascitur spiritualiter .

Festivitas III. Quomodo infans Iesus a devota anima spiritualiter sit nominandus.

1. Tertio considerandum, qualiter iste benedictissimus infantulus spiritualiter natus sit nominandus. Et puto, quod non potest nominari congruentius quam Iesus, quia scriptum est : Vocatum est nomen eius Iesus. Hoc est nomen sacratissimum, a Prophetis prophetatum, ab Angelo nualiatum, ab Apostolis praedicatum, a Sanctis omnibus desideratum. O nomen virtuosum, gratiosum, gaudiosum, deliciosum, gloriosum! Virtuosum, quia superat hostes , reparat vires, renovat mentes. Gratiosum, quia in ipso habemus fidei fundamentum, spei firmamentum, caritatis augmentum, iustitiae complementum. Gaudiosum, quia " iubilus in corde, melos in aure, mel in ore ", splendor in mente. Deliciosum, quia " pascit cogitatum, lenit prolatum, ungit invocatum ", reficit scriptum, instruit lectum. Nomen revera gloriosum, quia dedit caecis visum, claudis gressum , surdis auditum, sermonem mutis, vitam mortuis. O ergo nomen benedictum, quod ostendit tantum virtutis effectum ! O anima, sive scribas, sive legas, sive doceas, sive quodcumque aliud facias: nihil tibi sapiat,:nihil tibi placeat nisi Iesus . Nomina igitur tuum infantulum in te spiritualiter genitum Iesus, id est salvator in huius vitae incolatu et miseria; salvet a mundi vanitate, quae te impugnat: a daemonis falsitate, quae te infestat; a carnali fragilitate, quae te cruciat.

2. Clama, anima devota, inter tot huius vitae flagella: O Iesu, Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et sanguinem redemisti nos: auxiliare nobis, Domine Deus noster . Salva, inquam, dulcissime Iesu Salvator, confortando debilem, consolando flebilem, adiuvando fragilem, solidando instabilem .

3.O quantam saepius sensit dulcedinem post illam benedicti nominis impositionem illa felix mater naturalis et vera mater spiritualis, virgo Maria, quando percepit, in hoc nomine daemonia eiici, miracula cumulari, caecos illuminari, infirmos curari, mortuos suscitarit Sic certe tu, anima, spiritualis mater, merito debes gaudere et exsultare, quando tu percipis in te et in aliis, quod tuus benedictus Filius Iesus daemones fugat in peccati dimissione, caecos illuminat verae cognitionis infusione, mortuos suscitat in gratiae collatione, infirmos curat, claudos sanat, paralyticos et contractos rectificat in spirituali confortatione, ut iam efficiantur fortes et viriles per gratiam qui prius erant debiles et infirmi per culpam. O quam felix et beatum nomen, quod tantam meruit habere virtutem et efficaciam !

Festivitas IV.

Quomodo Filius Dei a devota anima cum Magis sit spiritualiter quaerendus et adorandus.

1. Sequitur quarta solemnitas, quae consistit in Magorum adoratione. Postquam enim anima istum dulcissimum puerum per gratiam spiritualiter concepit, peperit et nominavit: tres reges, hoc est tres animae vires

quae bene reges dicuntur, quia iam carni principantur, sensibus dominantur, in solis divinis studiis, sicut decet , occupantur

puerum iam per effectus multiplices eis revelatum in civitate regia, hoc est in totius mundi machina, aestimant esse quaerendum. Quaerunt igitur meditationibus, requirunt affectionibus, interrogant devotis cogitationibus: Ubi est qui natus est? Vidimus stellam eius in oriente ; vidimus claritatem eius fulgentem in devota mente, vidimus splendorem eius radiantem in intimis animae, audivimus eius vocem, quae est dulcissima, gustavimus eius dulcedinem, quae est suavissima, percepimus eius odorem suavissimum, experti sumus eius amplexum deliciosissimum. Iam, Herodes, redde responsum, ostende dilectum, monstra infantulum desideratum . Hunc desideramus et quaerimus.

2. " O dulcissime, o amantissime puer aeterne, infans antique, quando te videbimus, quando te inveniemus, quando ante faciem tuam apparebimus ? Taedet gaudere sine te, delectat gaudere tecum et flere tecum. Omne, quod tibi est adversum, nobis est molestum; tuum beneplacitum est nostrum indeficiens desiderium. O si tam dulce est fiere de te, quam dulce esset gaudere de te ".

Ubi ergo es, quem quaerimus ? Ubi es, quem in omnibus et prae omnibus desideramus ? Ubi es qui natus es rex Iudaeorum , lex devotarum, lux caecorum, dux miserorum, vita morientium, salus aeterna omnium aeternaliter viventium?

3. Sequitur responsio conveniens: In Bethlehem Iudae ; Bethleliem domus panis, Iuda confitens interpretatur. Ibi enim Christus invenitur, ubi post confessionem criminum panis caelestis vitae, id est doctrina evangelica, auditur, ruminatur et devota mente retinetur, ut opere impleatur et aliis adimplenda proponatur. Ibi puer Iesus cum Maria matre invenitur , ubi post lacrymosam contritionem, post fructuosam confessionem, dulcedo caelestis contemplationis, consolationis aliquando inter abundantissimas lacrymas degustatur, cum oratio, quem pene desperantem invenit, gaudentem et de venia praesumentem derelinquit . O felix Maria, a qua Iesus concipitur, de qua nascitur, et cum qua tam dulciter et gaudenter Iesus invenitur !

4. Sed et vos reges, id est devotae animae vires naturales, quaerite cum regibus terrenis, ut adoretis et offeratis munera . Adorate cum reverentia, quia creator et redemptor et remunerator est: .creator in naturalis vitae formatione, redemptor in spiritualis vitae reformatione, remunerator in aeternae vitae collatione. O vos reges, adorate cum reverentia, quia rex potentissimus: adorate cum decentia, quia magister sapientissimus: adorate cum laetitia, quia princeps liberalissimus .

Nec sufficiat vobis adoratio, nisi concomitetur oblatio. Offerte, inquam, aurum dilectionis ardentissimae, offerte thus contemplationis devotissimae, myrrham contritionis amarissimae: aurum dilectionis propter bona collata, thus devotionis propter gaudia praeparata, myrrham contritionis propter peccata perpetrata: aurum offerte aeternae Divinitati, thus animae sanctitati, myrrham corporis passibilitati. - Sic ergo quaerite, adorate, vos animae, et offerte .

Festivitas V. Quomodo Filius Dei a devota anima spiritualiter praesentetur in templo.

1. Quinto et ultimo consideret devota anima et fidelis, qualiter natus parvulus per divinorum operum consummationem et nominatus per caelestium dulcedinum degnstationem et quaesitus et inventus, adoratus et honoratus per spiritualium munerum praesentationem in templum sit praesentandus, Domino offerendus , et hoc per debitarum gratiarum devotam et humilem actionem.

Igitur postquam felix Maria , mater Iesu spiritualis, est per istius benedicti filii conceptionem purgata per poenitentiam, postquam aliqualiter iam per nativitatem confortata per gratiam, postquam etiam est iam per impositionem benedicti nominis consolata medullitus, et tandem in adoratione cum regibus est informata divinitus: quid aliud restat, nisi ut in caelestem Jerusalem portetur, in templum Divinitatis et praesentetur Deus, Dei et Virginis Filius?

2. Ascende igitur, spiritualis Maria, non iam in montana , sed in caelestis Ierusalem habitacula, in supernae civitatis palatia. Ibi ante thronum aeternae Trinitatis et individuae Unitatis flecte humiliter mentis genua: ibi Deo Patri filium tuum repraesenta laudando, glorificando et benedicendo Patrem et Filium cum sancto Spiritu. Lauda cum iubilo Deum Patrem, per cuius inspirationem bonum propositum concepisti. Glorifica in laude Deum Filium, per cuius informationem conceptum propositum opere perfecisti. Benedic et sanctifica Deum Spiritum sanctum, per cuius consolationem in bono exercitio hactenus perstitisti.

3. O anima, Deum Patrem in omnibus donis suis.et bonis tuis glorifica, quia ipse est, qui te de saeculo per occultam inspirationem evocavit dicens : Revertere, revertere, Sunamitis

cuius expositionem quaere supra in alio tractatu meditatione prima.

Deum Filium in omnibus Sanctis suis magnifica. Ipse enim est, qui te de daemonis servitio per secretam suam informationem liberavit dicens : Tolle iugum meum super te: iugum daemonis abiice. Iugum suum amarissimum, iugum meum suavissimum: iugum suum sequetur cruciatus aeternus et tormenta, iugum meum sequetur fructus suavissimus et requies opulenta. Iugum suum si quando dulcedinem exhibet, falsa est et momentanea, iugum meum quando laetitiam confert, vera est et salutifera. Ipse suos servitores modicum aliquando extollit, ut in aeternum confundat: qui autem honorificat me, sic ad momentum humiliatur, ut aeternaliter regnet et glorietur.

Ista fuit doctrina, qua te Dei Filius aliquando per se, aliquando per suos doctores et amicos informavit et de daemonis falsa persuasione, a carnis et mundi blanda deceptione liberavit.

Deum, o anima, Spiritum sanctum semper benedic et sanctifica, qui te per suam consolationem mellifluam in bono confortavit dicens : Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Qualiter enim, o anima tenera et delicata, fragilis et infirma, deliciis mundi assueta, gaudiis saeculi huius tanquam faecibus vinariis more porcorum inebriata, qualiter potuisses inter tot et tanta antiqui hostis retia, inter tot falsa consilia, inter tam varia impedimenta, inter tam innumerabilia amicorum, consanguineorum et aliorum propinquorum te retrahentium a via amoris et vulnerantium iacula in bono perstitisse, tot funibus peccatorum circumplexa, in bono profecisse, si non Spiritus sancti gratia fuisses misericorditer adiuta et saepius dulciter consolata et refecta? In ipsum igitur refnnde omnia opera tua, tibi nihil retine.

4. Die cum pura et devota mentis intentione : Omnia opera mea operatus es, Domine: in conspectu tuo nihil sum, nihil possum: de munere tuo est, quod subsisto, sine te nihil agere valeo. Tibi, clementissime Pater misericordiarum , quod tuum est offero, tibi commendo, tibi committo me indignam, et ingratam omnibus donis tuis per te mihi collatis humiliter recognosco. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, o beatissime Pater, maiestas aeterna, qui me per tuam infinitam potentiam de nihilo creasti t

Te laudo, te glorifico, tibi gratias ago, o beatissime Fili, claritas paterna, qui me per tuam aeternam sapientiam de morte liberasti 1

Te benedico, te sanctifico, te adoro, o beatissime Spiritus alme, qui me per tuam benedictam pietatem et clementiam de peccato ad gratiam, de saeculo ad vitam religiosam, de exsilio ad patriam, de labore ad requiem, de moerore ad iucundissimae et deliciosissimae beatae fruitionis dulcedinem evocasti ! quam nobis concedat Iesus Christus, Mariae Virginis Filius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Explicit.

ADDITAMENTUM I.

Non enim ad hoc nascitur, ut abiiciatur, sed ut cum summa diligentia, more regalium infantium custodiatur. Hic nota, fidelis anima, quod in te contingunt illa signa spiritualiter, quae in Christi nativitate contigerant visibiliter. Multis enim signis et prodigiis secundum doctorum sententiam et doctrinam est illa benedicta nativitas comprobata. Nam in civitate Romana muri templi pacis funditus corruerunt ; sodomitae in toto orbe morte subitanea interierant; vineao Engaddi illa nocte floruerunt et fractum balsami protulerant; fons aquae mutatus est in fontem olei et finxit usque in Tiberim et manavit tota nocte ila : stella Magis apparuit in oriente: tres etiam

Matth. 11, 29. Infra respicitur Isai. 32, 18.

Superius pro in omnibus Sanctis suis (ita AB CDE) Vau in omnibus factis suis, et pro per secretam suam E per secretam sui.

Vat. amicos reformarit a daemonis.

Matth. II, 23.

Inferius pro tenera et delicata Vat. fenera et dilecta.

Ita B; AC a via morum [ DE moris], cui lectioni consentit Vat. cum F G, qui tamen omittunt te retrahentium. Supplevimus et ante vulnerantium.

Isai. 26, 12: Omnia enim opera nostra operatus es nobis.

Epist. II. Cor. 4, 3.

Cfr. Hebr. 1,3, ubi Filius nominatur splendor gloriae. Codd. A B C D E caritas. Inferius post morte Vat. cum F G addit aeterna, et subinde A B CDE omittunt te adoro.

Notae ad additamentum.

soles apparuerunt et paulatim in unum corpus solare sunt redacti. In die media circulus aureus apparuit circa solem, et in medio circuli virgo pulcherrima, puerum gestans in gremio. Et quid plura ? Istam beatissimam nativitatem Angeli mirabiliter praedicabant, pastores annuntiabant, animalia bruta cognoscebant . Ecce, iam vidisti, qualibus signis et prodigiis est visibiliter monstrata nativitas Salvatoris.

Sed iam adverte diligenter, fidelis anima, quae cupis esse Iesu mater ex gratia, utrum in te spiritualiter innovata sint haec signa et immutata mirabilia , ut sic possis aliqualiter certificari de hac nativitate salutifera. Adverte diligenter, considera frequenter, an aliquod in te corruerit templum, hoc est appetitus vanae ambitionis et superbiae ; utrum ceciderit idolum, id est affectus foedae possessionis et avaritiae ; utrumne adhuc aliqui interierunt sodomitae, scilicet carnales delectationes et concupiscentiae. Haec sunt quasi prima signa istius nativitatis salutiferae , quando iam anima se sentit evacuatam ambitione per virtutem humilitatis, cupiditate per virtutem pietatis, voluptate per virtutem castitatis .

Posthaec considera cum magna diligentia, utrum in te floreat vinea Engaddi et balsami , hoc est multitudo sanctarum affectionum ; utrum fluat fons olei, id est, de tuo corde exeant opera misericordiae ; utrum tres soles, id est tres theologicae virtutes, oriantur in oriente, id est in devota mento et uniantur inter se mutuas pacis foederatione. Vide etiam, si stella nonae claritatis, id est divinae cognitionis, adhuc aliquid fulgeat; si circulus aureus iuxta solent, id est, sancta affectio iuxta limpidam cognitionem appareat ; si virgo cum puero illic sedeat, id est, si oratio pura cum devotione sincera in affectione permaneat ; post haec omnia, si adorent animalia, id est, perfecte rationi obediat pars sensitiva: si quaerant reges, id est, desideriis et affectionibus novis ad Iesum moveantur virtutes intellectuales ; si Angeli, id est omnes habitus virtuosi, per mentis hilaritatem iubilent, propter mentis tranquillitatem pacem nuntient, propter cordis serenitatem Iesum praedicent. Et postremo subtiliter considera, si pastores, id est sanctae meditationes, parvulum natum Iesum tibi datum in praesepio inveniant. Praesepe est conscientia inferius clausa per contemptam mundanorum, superius aperta per desiderium aeternorum. Hic est locus requietionis pauperis Regis, illic post nativitatem a Matre reponitur, ibi a pastoribus invenitur. O felix praesepe, quae contines Regem gloriae ! In te invenio cibnm iumentorum et refectionem Angelorum . De te pascuntur bruta animalia, et reficitur anima devota, te, licet improprie, tamen felicem praedico: sed multo feliciorem dico devotam conscientiam, quae non est id quod tu per essentiam, sed tamen continet spiritualiter quod tu continebas corporaliter.

ADDITAMENTUM II

Quaerite etiam, O reges, cum doctoribus , ut vobis pandat secreta suae inscrutabilis sapientiae, ut ostendat magnalia suae admirabilis potentias, ut vos doceat beneplacita suae desiderabilis voluntatis et complacentiae. Quaerite, inquam, cum reverentia, quomodo omnia tam potenter de nihilo creaverit, quomodo cuncta tam sapienter in universo ordinaverit, quomodo singula tam clementer ineffabili dono decoraverit. Quaerite humiliter, si tamen homini fas est in hac vita investigare, qualiter illas tres personae coaequales et coaeternae subsistant in una et individua substantia, et hoc in Trinitate beatissima: qualiter illae tres substantiae, videlicet carnis et animae et Deitatis, conveniant in una persona, et hoc in Christi incarnatione sacratissima ; qualiter ab aeterno Pater a nullo, Filius a Patre solo, Spiritus sanctus ab utroque. Ipse quem quaeritis doctor est et cognitor omnis veritatis, a quo omnis veritas primordialiter progreditur, per quem omnis veritas principaliter quaeritur , per quem omnis veritas exemplariter producitur, ad quem omnis veritas finaliter reducitur et ordinatur. Ipse enim est doctor, qui docet omnem veritatem: veritatem vitae, quam in multis destruxit lutosa gulositas; veritatem doctrinae, quam heu, in plerisque caecavit voluptuosa vanitas: veritatem iustitiae, quam in multis effugavit periculosa improbitas ariditatis .

Quaerite ergo, O vos reges devoti, Iesum, ut vos doceat omnem veritatem: veritatem vitae, ut sciatis, qualiter vos ipsos utiliter regere debeatis; veritatem do-ctrinae, ut cognoscatis, qualiter subiectos laudabiliter dirigatis: veritatem iustitiae, ut intelligatis, qualiter Deo viriliter serviatis.

Quaerite etiam Iesum aliquando cum sponsa dilectissima in horto deliciarum, ubi deambulat cum adolescentulis, ubi lilia colligit cum virginibus, ubi comedit fractas pomorum suorum cum iuvenculis . Quae-- rite in cella vinaria, ubi coenam suam praeparavit, ad quam suas specialissimas amicas, quae sequuntur eum, quocumque ierit, tantum invitavit: ubi praecingit se et facit eas discumbere et transiens personaliter ministrat eis: ubi administrat fercula varia de pinguedine suae aeternae, nobilissimae et secretissimae Divinitatis: ubi propinat pocula suae dulcissimas et castissimae humanitatis. Certe illic bibunt amicae, sed inebriantur carissimae . . Quaerite tandem in cubiculo, ubi requiescit cum sponsa inter amplexus et oscula, ubi cubat in meridie , quando splendor aeternae veritatis tam luculenter lucet, ardor supernae caritatis tam dulciter ardet. Ibi instillat auribus sponsae secretissima suae profundae et inscrutabilis sapientiae, ibi donat altissima munera suae summas et incomparabilis magnificentiae, ibi iocatur, ibi blanditur, ibi consolatur, ibi dilectam alloquitur dicens: Pete quod vis, et dabitur tibi . O quam felices, qui Iesum in hoc cubiculo secretissimo inveniunt, qui hoc cubiculum intrare praesumunt! O quam pauci eum in horto deliciarum inveniunt, sed pauciores in cella vinaria reperiunt, paucissimi et non nisi sacratissimi amici cubiculum intrare praesumunt; quia scriptum est : Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Unde sufficiat vobis, o reges, qui adhuc terrena salpitis , qui adhuc temporalia disponitis, quod Iesum aliquando post diligentem inquisitionem in praesepio inveniatis. Vestra enim conscientia forte adhuc nondum est facta hortus deliciarum, ubi florent sanctae meditationes, ubi redolent virtuosas operationes, ubi vigent deliciosas affectiones. Nec forte minus perfecte dici potest cella vinaria, ubi illa caelestia fercula odorantur, illa vina angelica gustantur, quibus amici aliquando hic in terris consolantur. Sed heu minime, ut timeo, dici potest cubiculum omnibus creaturis absconditum, soli Sponso praeparatum, stratum et ornatum, ubi Sponsus cum sponsa, dilectus cum dilecta requiescit inter secreta et indicibilia suae familiaritatis oscula, ubi saepe audiuntur talia et tam arcana, quae quidem intelliguntur, sed non dicuntur, quia forte vel exprimi nequeunt vel ab hominibus secundum hominem viventibus percipi nunquam possunt.

Si tamen ex abundantia divinae pietatis accidisset aliquando, quod ipsum post fletum et planctum, post luctum et gemitum, post postpositum saeculare negotium ad modicum momentum vidistis in horto deliciarum, vel forte, quod magis verum est, ante fores adhuc vobis clausas per foramen inspexistis in cellam vinariam et vidistis Sponsum ornatum et succinctam, transeuntem, ministrantem, propinantem suis amicis varia fercula et vina deliciarum et vobis ignota et incognita, nec adhuc ad talia videnda admittendi per ianitores expulsi fuistis, et iterato heu, ad solita et mundana rediistis; sed tamen post hoc ad cor reversi, non immemores illius iucundae societatis, quam gaudio cordis in horto deliciarum aspexistis, nec non et illius beatissimae iucunditatis et solemnitatis, quam quasi desolati per rimulam aspexistis, de qua nescio quale solatium, sed tamen tale, quod exsuperat omnem sensum et omne huius mundi convivium, per spiramentum modicum concepistis: tunc cum Maria matre Iesum perditum cum dolore et moerore quaerite, cum planctu et gemitu post Iesum quaerendum currite, tunc et flentes dicite: O quando te inveniemus consolatorem, quem exspectamus ! Quando te inveniemus gaudium nostrum, quod desideramus I O si anima nostra adhuc redire semel valeat, et si non ad amplexus et oscula, saltem ubi redolet hortus deliciarum et suavissime fragrat cella vinaria. Iam anima per te ipsam quaere dilectum tuum, quem concepisti: tuus est filius, quem genuisti, et quare dimisisti a quo tot et tam insolita gaudia suscepisti ?

O vos reges inclyti, vos principes et defensores et cooperatores mei, vos hactenus dilectissimum quaesivistis ut regem, qui vos sua gratia coronaret, ut doctorem, qui vos sua sapientia illustraret, ut consolatorem, qui vos sua clementia reficeret !

Nunc superest, ut ego quaeram filium, quem perdidi ; dilectum, quem amisi ; amantissimum Iesum meum, quem, hen infelix et misera, in templo dimisi, postquam denuo ad vana et falsa et inania me converti. Heu, me derelictam et desolatam et omni ignominia plenam ! Quare suis consiliis non acquievi? Quare in suis monitis non permansi? Quamdiu suam praesentiam per veram consolationem sensi, affuit mihi omnis abundantia; quamdiu ipsum habui, omnibus bonis abundavi. Sed heu, quam infelix commutatio et quam miserabilis variatio I Propter paupertatem amisi divitias, propter asperitatem postposni delicias, propter curam et sollicitudinem dereliqui quietem magnam et spiritns dulcedinem, propter alienum neglexi me ipsum, propter hominem regendum perdidi Deum meum, dilectum meum, consolatorem meum, dulcissimum Iesum filium meum. Quid ergo faciam ? Quo vadam ? Ubi quaeram, ut iterato ipsum inveniam? Aliquoties ipsum propter praedicta amisi, sed denuo adiuvante et revelante clementissimo Patre misericordiarum Deo, in cuius vinea laboro, cuius voluntati de consilio majorum deservio, ad cuius gloriam ampliandum me dulcis Iesus solatiis per occupationem cordis saepius privo, propter cuius honorem conservandum variis tribulationibus me expono, ipso ex solita pietate auxiliante, filium perditum cum ingenti cordis gaudio post varios singultus et gemitus et inter abundantissimae lacrymas reperi et inveni . O utinam ipsum adhuc semel taliter invenirem I Puto, quod amplius non dimitterem, sed totis viribus retinerem.

Quid igitur faciam? Surgant et quaeram quem diligit anima mea ; postquam occupationes et sollicitudines dimittam, ad orandum me conferam. Et si haec non sufficiunt, inter cognatos et notos, id est inter spirituales et devotos ipsum quaeram. Ipsi sunt, in quibus habitat ; ipsi sunt, cum quibus moratur, quando ab aliis amittitur. Hi sunt, cum quibus tanquam in solitudine latitat , quando ipsum a me misera strepitus cogitationum fluctuantium fugat. Heu, quando illis similis fui, tunc habui, tunc tenui, tunc amplexata et osculata fui Iesum, quem nunc, curis distracta, sollicitudinibus occupata et afflicta, lamentabilitor amisi. Dicite igitur, o vos religiosi, vos abstracti, vos solis divinis meditationibus dediti, num quem diligit anima mea vidistis ? Certe scio, quod habetis ; scio, quod bene scitis, quia sentitis et gaudetis. Rcddite ergo in caritate quod non amittitis, communicate quod non dimittitis. Et si in me propter distractionem ad horam fervor dilectionis tepuit, habitus tamen dilectionis, ut spero, non cessavit. Et si propter occupationem familiarem dilecto allocutionem intermisi, a caritate tamen ipsius non recessi. Et si propter proximorum vel modicam aedificationem, ipsi tota mentis intentione non adhaesi, desiderium tamen revertendi semper in mente habui. Et re vera, ut verum fatear, non ad gloriam meam dico, sed tantum ad revocandum dilectum perditum humiliter allego; non propter meum lucrum, sed propter suum consilium: non propter meam ambitionem, sed propter suam aetemam gloriam et honorem: non propter praelationis laudem, sed proximorum salutem curis et sollicitudinibus dedita fui.

Quare ergo propter hoc, quod pia intentione et quasi nolens et gemens facerem, dilecti praesentia saltem aliquando, etsi raro, consolari non deberem ? Non esset aequum, sed, si fas esset dicere, iniustum et impium et iniquum, quod piissimus Iesus non statuit, quod divina lex nusquam approbavit. Saepe enim propter amici voluntatem dulcis amici societas intermittitur, ut postea cum ampliori amborum iucunditate reperiatur, sic et ego propter ipsum me ipsum aliquando deserui, si propter suam gloriam ampliandam labores, persecutiones, detractiones, impugnationes sustinui. Sed his omnibus et his similibus etiam usque ad defectum repleta fui, et ad ipsum gemens et quaerens redeo; nunquid ipsius solatio, ut vel modicam in tribulatione respirent, carebo? Quid ergo est, quod dilectus meus loquitur, quid est, quod per ipsum in Evangelio clamatur: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos? Nunquid ego qui propter honorem eius pondus diei et aestus sustineo, saltem post laborem de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum, refici non debeo? Absit ergo, ne solummodo vobiscum, o vos contemplativi, moretur dilectas, et laborans agricola sit contemptus et abiectus I Oportet tamen, sicut Scriptura testator, laborantem agricolam aliquando de fructibus caelestis patriae praelibare, et hoc, ne deficiat in via; sicut Apostoli inter varia opprobria, Martyres inter flagella, Virgines inter cruciatus et verbera senserunt dilecti solatia. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, collaudantes et benedicentes Dominum, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati . Sic confessores et eremitae, monachi et anachoretae, post vigilias et ieiunia inter lacrymas et gemitus senserant divina gaudia. Sic rectores, doctores et ecclesiarum fideles praelati, postquam laboribus et caris sunt extenuati, de benignitate dulcis Iesu saepissime dulciter sunt refecti. Non enim Maria frequenter Iesum sola habuit, sed etiam a Martha post predicationem hilariter et gaudenter receptus fuit . Ego igitur, in Domino confidens et de divina clementia tam multipliciter probata et exemplariter ostensa praesumens, dulcissimam Iesum aliquando cum Matre eius quaeram in templo, aliquando cum sponsa in cubiculo, aliquando cum discipulis in consistorio, aliquando cum regibus in diversorio.