DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 7

De amphibologia.

Sequitur videre de amphibologia.

Sicut autem aequivocatio provenit ex eo quod dictio penitus eadem plura significat, sic amphibologia ex eo quod una oratio penitus eadem plura significat, unde dicitur amphibologia ab amphi quod est dubium, et bole quod est sententia, et logos quod est sermo, quasi dubia sententia sermonis. Fallacia autem amphibologiae est deceptio proveniens ex eo quod una oratio penitus eadem plura significat: et dico penitus eadem ad differentiam orationis quae composita et divisa plura significat. Causa apparentiae sive principium motivum amphibologiae est unitas orationis plura significantis; causa vero non existentiae sive principium defectus est diversitas significationis.

Species autem amphibologiae sunt tres.

Prima species provenit ex eo quod una oratio principaliter plura significat manente eadem constructione, propter diversam habitudinem constructorum: sicut haec oratio liber Aristotelis plura significat, si semper istae duae dictiones construantur eodem modo; sed tamen propter diversam habitudinem diversa significant. Potest autem intelligi secundum habitudinem effectus ad causam, vel possessi ad possidentem, et formatur sic paralogismus: quidquid est Aristotelis, possidetur ab Aristotele.

Iste liber est Aristotelis. Ergo possidetur ab Aristotele. Non sequitur, quia primo construebatur nominativus cum genitivo in habitudine possessionis ad possidentem, secundo in habitudine effectus ad causam.

Secunda species provenit ex eo quod una oratio plura significat propter diversam ordinationem partium, ex eo quod aliqua dictio potest construi cum alia transitive vel intransitive, sicut hic: quidquid videt aliquis, hoc videt. Sed columnam videt. Ergo columna videt. Non sequitur, quia haec dictio hoc construitur cum hoc verbo, videt, transitive, et est accusativi casus; et sic est vera, et est sensus: qui videt rem aliquam, est videns eam.

Alio modo potest construi intransitive, et tunc est nominativi casus, et tunc est falsa, et est sensus: qui videt rem unam, illa res videt: et sic procedit conclusio. Et similiter hic: quoscumque volo me accipere, volo quod ipsi recipiant me. Sed pugnantes volo me accipere. Ergo volo quod ipsi recipiant me. Non sequitur: quia me potest construi cum hoc verbo accipere transitive et intransitive; et in uno sensu est vera, et in alio falsa. Similiter hic: quicumque sunt episcopi, sunt sacerdotes.

Isti asini sunt episcopi. Ergo isti asini sunt sacerdotes. Non sequitur: quia minor est duplex, ex eo quod episcopi potest esse nominativi casus et construi intransitive, et sic est falsa; vel potest construi transitive, et sic est genitivi casus et est vera.

Et est attendendum quod diversitas casuum pertinet ad fallaciam amphibologiae, quia casus accidunt dictioni secundum quod construitur cum alia dictione; diversitas vero aliorum accidentium pertinet ad aequivocationem, quia alia accidentia accidunt dictioni secundum quod in se consideratur.

Tertia species est quando una oratio principaliter significat unum, et aliud metaphorice sive transumptive, sicut haec oratio: littus aratur, principaliter significat littoris scissuram, transumptive vero operis amissionem. Et formatur sic paralogismus: quandocumque littus aratur, tunc terra scinditur. Sed quando indocibilis docetur, littus aratur: ergo quando indocibilis docetur, terra scinditur. Non sequitur propter multiplicitatem praedictam.