De his ad quae redit juventus eorum.
Videtur autem non praetereundum, quod quaedam sunt de numero animatorum, ad quae post senectutem redeat pristina juventus eorum in toto : et quaedam sunt ad quae redit in parte : quaedam autem ad quae nullo modo redire potest. Ex plantis enim multae sunt ad quas redit juventus post senectutem. Ad animalia autem quaecumque sunt valde similia in partibus corporis, redit juventus secundum aliquid. Sed ad ea animalia quae valde sunt dissimilis corporis, nullo modo redire potest juventus ipsorum. Et in his oportet investigare modum et causam.
Modus autem est, quod postquam senuit planta, durescit cortex ejus, et ex frigiditate clauduntur pori radicis ejus : et si tunc praescindatur arefacta superius, et findatur radix ejus inferius, scissuris multis, trahet succum per lignum radicis, et non per corticem, et incipiet emittere surculos et ramos, sicut jam primum pullulaverat : sed tamen non durabunt ista diu sicut illae quae in toto de novo pullulant. Alter autem modus est per insitionem, sed iste non est adeo verus sicut ille : quia dubium est utrum sit una planta vel duae : et si esset una, dubium esset utrum esset eadem cum prima vel alia. Haec autem in libro de Vegetabilibus determinari habent. Tertius autem modus est, quod amputantur rami superiores plantae, et fit nova pullulatio de stipite. Sed neque hic modus adeo efficax est sicut primus.
Causa autem in omnibus est una, quae est similitudo corporis : ideo enim facilis est transmutatio ex uno in alterum. Quod enim in nutrimento est simile naturae ra-
dicis, hoc etiam simile est naturae stipitis, et naturae ramorum, et naturae virgarum, et ut generaliter dicatur, omnibus partibus plantarum : ideo in radice coquitur nutrimentum et terminatur, unde fiunt omnia plantarum organa.
Sic autem non est in his quae valde sunt heterogenia : quod enim in illis simile est ossi, non. est simile carni : et quod est simile venae, non est simile nervo, et sic de aliis: et ideo in talibus oportet nutrimentum in quolibet membro novam accipere assimilationem: propter quod cum corrupta sunt per senectutem nutrimenta vel amputata, non potest redire juventus per generationem majorum organorum ex stomacho, vel corde, sed remanet vetusta et corrupta. In animalibus autem multum similibus, sicut in cancris, et serpentibus, et lacertis, et vermibus similibus, aliquando recrescunt partes descissae, vel testae depositae recrescunt, sicut in cancris et ostreis quibusdam : testa enim in talibus est pro pelle, et non est membrum animalis, sed est sicut ungulae in animalibus : et ideo recrescit de fumo terrestri generato in corporibus eorum : propter quod est etiam dura valde ac sit optesi decocta : terrestre autem assatum constituit eam : et quia talis fumus est multus in corporibus eorum, ideo recrescit juvenis, et deponitur vetus: quia aliter nimis duresceret, et impediret animales operationes.
Membra autem talium animalium recrescunt et juventutem accipiunt propter similitudinem corporis eorum, sicut de plantis dictum est : praecipue autem recrescunt ea quae longe distant a principio vitae, sicut caudae in quibusdam. In generationibus autem cancrorum recrescunt pedes : et hoc ideo fit, quia si absciderentur membra principalia, non remaneret vita in talibus. In aliis autem fit iterata receptio juventutis : quia propter similitudinem ipsorum nutrimentum factum in membris principalibus exiliis eisdem sufficit formare ea. Neque oportet ad. hoc speciale vas habere in quo nutrimentum digeratur et assimiletur : nullum autem talium animalium invenitur, quod in toto mutatum recrescat successive, sicut planta quae successive accipit novas radices, et novum stipitem, et novas virgas, licet non simul : quando enim accipit unum, non accipit alterum : quia si simul haec omnia nova acciperet, tunc non esset aliquid unum in quo formaretur et assimilaretur materia nutrimenti, unde generari habent: et hoc est impossibile.
Sic autem non est de animali: oportet enim quod in animali remaneant membra principalia, et praecipue cor, non renovata : quia ex illo formantur omnium organorum restauranda sufficienter : suum enim restaurativum non potest formati ex aliquo alio : et haec est causa quare diximus, quod ad talia non redit juventus eorum nisi secundum partem. Sed in heterogeniis animalibus, quae multum dissimilia sunt in membris, ex nullo membrorum restaurativum sufficienter formatur ad alterum : et ideo oportet quodlibet salvari et ad hoc quod nutrimentum in ipso formetur : et ideo etiam unum non recessit ex alio : caro enim materialis, ut diximus, et non formalis, refluit et influit nova succedens veteri, sicut sufficienter in libro de Generatione ''determinatum est.
Fuerunt autem quidam de secta medicorum, qui inconvenienter assignaverunt dictorum causam et rationem, dicentes quod ea quae formantur de humido seminali, non recrescunt abscissa : sed ea quae crescunt de humido nutrimentali, abscissa recrescunt. Si enim hoc esset verum, aliqua caro in quolibet membro numquam recresceret: quia constat quod tota caro quae primo formatur in corpore, de hu-
mido fit seminali: et haec tamen sicut alia et influit et effluit secundum materiam accepta. Adhuc autem constat, quod omnia membra cancrorum et serpentium prima et ipsa pellis et testa de humido formantur seminali, quae tamen recrescere videmus oculis nostris. Amplius ratio ista non est nisi in parte materiae accepta : humidum enim, sive sit seminale, sive nutrimentale, materia formabilis est, et non causa formans. Deberet autem causa quaeri, quae esset principium operationis talis formaliter. Et ideo standum est primae rationi inductae et non secundae.