DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT II.

De divisione aetatum, et penes quid sumitur earum differentia ?

aetas autem in omnibus aetate participantibus in quatuor aetates dividitur, scilicet in aetatem congregantem tam substantiam quam virtutem, et in aetatem standi tam in substantia quam in virtute, et in aetatem diminuendi virtutem sine diminutione substantiae, et in aetatem minuentem tam substantiam quam virtutem. Hae autem in homine magis notae sunt :

et ideo in homine nomina specialia receperunt : quoniam prima vocata est pucrilis, secunda autem juventus sive virilis : rectius autem vocatur virilis quam juventus, quia juventus ad pueritiam videtur pertinere. Tertia vero vocata est senectus. Et quarta et ultima senium sive aetas decrepita.

Dicit autem Ptolemaeus has aetatum differentias sumi ad lunae circulum : eo quod luna maxime principatum habeat in corporibus terrenorum : propter duas causas vel tres. Duae siquidem principales causae sunt. Una quidem vicinitas : ea enim quae non distant multum, efficacius movent. Et alia causa est quae et principalis est : quia cum sit infima, congregatae sunt in ea omnes virtutes moventium superiorum : et ideo mare et omne humidum movet ex seipsa. Ex virtute autem luminis quod mutuat a sole, efficitur quasi sol secundus, breviter operationes solis explicans, et ideo movet calores inferiorum. Dico autem breviter explicans operationes solis : quia quod sol facit in anno secundum variationem luminis et caloris, luna facit in mense, ut dicit Aristoleles in libro suo de Animalibus. Tertiam autem Aristoteles videtur adjungere dicens, quod luna terrestris naturae sit : et ideo obscuritatem, ut inquit, aliquam retinet, etiam postquam illuminatur a sole : propter igitur connaturalitatem terrena magis variat, ut dicit, quam aliquod corporum aliorum quae sunt in coelo.

Differentia autem circulationis ejus est differentia aetatum. Primo enim cum accenditur, est calida et humida per effectum sicut prima aetas, et currit haec usquequo efficitur dimidia, et talis est prima aetas. Et deinde calido paulatim extrahente humidum efficitur calida et sicca sicut est aetas secunda. Tertio autem cum humido egrediente deficit calidum, eo quod humor erat proprium subjectum caloris : et talis est aetas tertia, scilicet frigida et sicca. Et talis luna cadens a plenitudine usque ad hoc quod efficitur dimidia secundo : et tunc frigiditate invalescente inducitur humidum extraneum non nutriens, vel augens, sed humectans extrinsecum quod est humidum phlegmaticum : et talis est setas ultima. Non autem aestimare debemus ita esse in luna : luna enim qualitates elementales non habet, neque patitur : sed. debemus imaginari ista esse ex lunae motu et lumine in viventibus terrestribus, et lunae non nisi per effectum attribui.

Verumtamen licet hoc principaliter faciat lunae motus iteratus propter causam quae secunda fuit inter superius assignatas causas : tamen quia virtutes et lumina superiorum non ita uniuntur in inferioribus stellis, quin etiam immediate ad vivorum corpora attingant : coadjuvant ad hoc et impediunt aliquando alloe stellae et spatia coeli non stellata, quae gradus vocantur : et ideo diximus in fine secundi Peri geneseos periodum accipi secundum totius coeli reductionem in circulum duodecimum domorum, in quibus virtutes et debilitates inveniuntur stellarum, ex hoc quod adjuvant se invicem vel impediunt ad movendum ea quae generantur in inferioribus : et sicut ibidem diximus, quod multum facit in istis differentiis diversa materiae dispositio, sicut expresse videtur in masculo et foemina. In foemina autem propter humidum multum dilatabile etiam terminabile, citius pubescit foemina quam masculus. Et quia humidum citius terminatur quam siccum, quod calori terminanti magis repugnat, sed diutius tenet calorem siccum quam humidum : et ideo vir diutius generat quam foemina concipere possit. Propter quod dicitur statutum fuisse regis Persidis, quod nullus nisi juniorem

se, duceret uxorem : ne si vetustiorem duceret, citius impediretur filiorum procreatio, qua impedita terra non bene popularetur, nec patria defensionem haberet, nec Reipublicae esset status bonus.