DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT IV.

De aetate quae dicitur stativa, et proprietatibus et differentiis ejus.

aetas autem standi tam in virtute quam in substantia sine aliqua declinatione est, quae dicitur in hominibus aetas virilis, quando etiam materia partium corporis virorum confortata est, et virtus in ea resedit et quievit liberata ab humido defluente : et haec est aetas calida et sicca, temperate quidem sicca propter vicinitatem aetatis humidae, sed plus calida propter confortationem caloris ex elongatione ab humore spermatis et menstruis sanguinis : vel ut generaliter loquamur ab humore seminaliter concepto et vaporoso, sicut diximus supra. Haec enim aetas stat adhuc, quia non deficit humidum ex vicino statu augendi relictum : et ideo non cadit adhuc in substantia : siccitas enim causa est dissolutionis substantiae :

et haec est causa ex parte materiae : nec cadit iterum calor istius aetatis, eo quod adhuc habet materiam multam in radicalibus membris quae non evaporavit, sed est subjectum et nutrimentum ipsius : deficit tamen in hac aetate virtus augmentativa.

Cujus veritas constat ex ratione duplici. Una quidem probans est statum substantiae et virtutis, et alia defectum probat augmentativae virtutis. Prima autem harum rationum est haec : quoniam omnis virtus faciens in uno eodemque subjecto in statu uno duas operationes, et in alio statu deficiens ab utraque illarum, habet necessario medium statum in quo deficit ab altera illarum operationum, et retinet alteram, nisi ita sit, quod una illarum operationum sit causa alterius et non immediate aequaliter sint a virtute prima. Sunt autem duae operationes caloris naturalis in augendi statu : quarum una est conservatio substantiae in natura: secunda autem augmentatio ejusdem : quarum utraque deficit in statu senii et senectutis : oportet igitur, quod in medio statu retineat alteram illarum operationum. Non enim potest dici, quod una istarum operationum sit causa alterius : quia videmus istas operationes et in eodem subjecto et in diversis diversas esse ab invicem : medius autem status virorum non est nisi aetas standi. In hac igitur aetate retinet alteram illarum operationum: aut igitur retinet augmentativam sine conservativa substantiae, aut e conservo conservativam sine augmentativa. Sed primum horum est impossibile : quia nihil augetur, cujus substantia non conservetur : erit igitur secundum necessarium quod retineat substantiae et virtutis conservationem sine augente operatione : et ideo etiam vocatur aetas standi in substantia et virtute. Causa autem defectus augmenti est ex duobus, quorum unum est durities inducta in membris et siccitas, quae non obedit extensioni: et secundum est aliquis defectus calidi causatus ex sumpto alimento extraneo, et non suf- ficienter decocto per digestionem. De hoc autem alibi satis dictum est.

Dubitabit autem aliquis in comparatione duarum dictarum aetatum in qualitate in qua communicant, quae est caliditas, quae istarum sit calidior ? Et super hac quaestione multum Antiqui dissidere inveniuntur. Antiqui enim dixerunt aetatem augendi esse magis frigidam, et aetatem juventutis et status esse magis calidam et siccam. Hoc autem Antiqui probare videntur ex ratione, et ex signis. Ratio autem ipsorum est, quia calidum in simplicibus non est adeo intensum cum humido sicut cum sicco, sive sit spissum siccum, sive rarum : cum sicco enim raro est in igne, cum sicco autem spisso est in lapide ignito. Cum humido autem non est ita intensum sicut est in his quae dicta sunt, et praecipue cum humido aqueo : quia et in utraque contrariatur qualitate. Cum igitur, ut inquiunt, humidum seminale sit aqueum, et hoc abundet in aetate augendi, sicut patet per ante dicta, videtur illa aetas frigidior esse quam aetas juvenilis, quae aetas augendi pars ultima, et quam aetas status. Signa autem hujus plurima ponunt antiquissimi veterum Philosophorum et medicorum. In hac enim aetate abundat superfluitas aquosa, et febres sunt phlegmaticae talis aetatis, et similiter quod vomunt: et est aetas gulosa ultra modum : gulositas autem canina non provenit nisi ex frigiditate superflua, et non emanat sanguis de naribus eorum, et sunt egestiones talis aetatis humidae, quod non esset si in ipsis dominaretur calidum. Et talia hujus multa signa adducunt, quae licet appareant in hominibus, magis tamen proportionaliter sunt in omnibus vivis.

Econtra autem multi Peripateticorum qui hos in naturali disciplina secuti sunt tempore, dixerunt calidiorem esse aetatem primam quam secundam, et ideo calidiores esse primae aetatis anteriores partes quam ultimas. Cujus rationem dicebant, quia non potest inveniri aliqua causa quare non sit calidior aliis aetatibus

aecas quae principiis vitae quae sunt calidum et humidum est vicinior, quam aliae quae minus sunt vicinae : cum constet ex prima aetate aut nihil aut parum exspirasse de calido quod fuit in vitae principio. Ex aliis autem aetatibus non potest esse quando multum exspiraverit : et ideo alias aetates frigidiores dicunt quam primam.

Signa autem hujus esse dicunt : quia appetitus puerorum est melior, et incrementum eorum fortius, et mobilitas multa, et digestio bona et frequens : dicentes quod si ex frigido proveniret appetitus eorum, non essent bonae istimbrae. Nunc autem meliores istimbrae sunt, quam esse possunt. Istimhra autem est appetitus cibi naturalis cum bona digestione. Et addunt quia hoc quod aliquando facit pueris nauseam et abominationem, non est defectus caloris, sed potius superfluitas nutrimenti et humoris. Addunt etiam adhuc quod est magis naturale signum, quod membra eorum superiora sunt majora porportionaliter loquendo inferioribus. Scimus autem quod membra superiora primae aetatis sunt multo majora inferioribus, et in aliis aetatibus hoc non ita invenitur. Addunt etiam quod prima nitas, sicut in libro de Somnio et Vigilia dictum est, est somnifera: cujus causa esse non potest nisi multum calidum evaporationem faciens sit ex multo humido. Istae igitur sunt rationes duarum sectarum Antiquorum.

Post ambas autem istas sectas venit Galenus, et dixit quod istae aetates sunt qualiter calidae : sed prima aetas excedit in quantitate caloris, et secunda in qualitate. Et similiter finis primae aetatis excedit in qualitate partes primas ejusdem. Et hujus exemplum esse dicit, quod si nos imaginamur aliquid calidum vel corpus aliquod calidum et subtile primo ingredi in corpus humidum sicut in aquam: et postea tantum quantum est illud, ingredi in corpus siccum spissum minus in quantitate quam sit humidum, sicut in lapidem vel ferrum : tunc enim non est differentia in essentia corporis calidi. Hoc enim est unum et idem in utroque : et tamen differentia est in qualitate calidi, quia acutius est in sicco quam in humido : et differentia est in quantitate, quia magis dilatatur calor in humido quam in sicco, cum tamen in utroque sit aequalis secundum essentiam caliditatis, et sic est in comparatione caloris primae aetatis ad ultimas partes ejusdem, vel ad secundam aetatem, quae sunt calidae et siccae, cum primae aetatis primae differentiae sint calidae et humidae. Et ideo dicit pueros optimae esse istimbrae : quia illa perficitur calido et humido, et multae gulositatis ex appetitu et incremento multo. Si autem appetitus esset ex frigiditate, essent malae istimbrae. Quod autem febres non habent ita acutas sicut juvenes ut secunda aetas, contingit ex humore remittente acumen caloris, et non dimittente qualitatem ejusdem. Et ex eodem dicit provenire tenuitatem superfluitatum egestarum.

Ista est sententia Galeni : et si quis eam subtiliter considerat, vera est valde, licet secundum superficiem videatur aliquid falsitatis continere. Videtur enim secundum superficiem omnino impossibile esse, quod in corporibus tenellis in prima aetate nihil de calore exspiraverit : et cum nihil sit de calore in secunda artato nisi quod transmissum est ab aetate prima, videtur calor etiam in essentia esse diminutus in secunda aetate, et major esse in prima. Sed Galenus reliquit, quod secundum digestionis bonitatem primae aetatis digestio quae vocatur epsesis, perfecte assimilat nutrimentum ei quod nutritur : et ideo si quid de calore naturali evaserit, restauratur per nutrimentum : quia omnis forma activa multiplicatur multiplicata materia sua : acumen autem secundae aetatis majus est quam primae : quoniam magis sentitur calor in sicco quam in humido : et .ut dicit Democritus, acutioribus angulis pungit tangentis tactum. Haec igitur dicta sunt de aetate secunda.