DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT III.

De aetate augendi et differentiis ejus.

His autem sic habitis, loquamur de prima harum aetatum, quae ut generale vocabulum habeat, vocatur aetas augens substantiam et virtutem. Cujus nominis ratio est : quia, sicut et nos alibi determinavimus, virtutes in quibusdam vivis sunt tantum vegetabiles, et in quibusdam cum his sunt animales : et illae quidem quae sunt vitales, sunt sicut alens, et augens, et generans. Et alentes quidem in principio talis aetatis sunt diminutae : propter tres causas, quarum una est incompletio organorum. Secunda autem est multae humiditatis ex hoc quod non est diu quod viva fuerunt humor et evaporatio quaedam fumalis in semine. Tertia autem causa est defectus quantitatis : quia omnis virtus crescit, proprio subjecto crescente, et decrescit illo decrescente. Et hujus signum est, quod infantes abundant humore phlegmatico indigesto, et vomunt et non sanguinant frequenter ad nares, et alia hujusmodi quae in omnibus vivis proportionaliter inveniuntur : animales autem tunc confortari nullatenus possunt propter multum fluxum humidi et debilitatem organorum anima- lium virtutum, quae non permittunt fieri fortem animae sensibilis conversionem ad formas conceptas : nec ipsae formae purae sunt, neque permanentes, propter multitudinem humoris et fluxum ejus.

Haec autem aetas dividitur in quinque alias partes, quarum prima est aetas fluens humido et vapore multo. Secunda autem est quasi plantativa quorumdam organorum ex humido quod exsiccatum et paulatim terminatum est. Tertia autem est, quae concutit et quasi subjicit et domat humorem universaliter ab inordinato motu ejus, ut stet ad facturam substantiae et quantitatis. Quarta autem est quando jam calor praevalere incipit, ita quod rescindat, et reficiat superfluum. Quinta autem est quando jam calor plene convaluit et convertit humidum ad principium siccitatis : et hoc est quando est in statu fortitudinis in ultimo suae quantitatis perfectae.

Istae autem differentiae in homine magis notae sunt quam prima quae vocatur in homine infantia : eo quod propter fluxum multum humidi, tunc creatura nec significationes verborum attendat, neque formare possit, mollitie organorum et humiditate impedita, debilitata cratere lacteo, ut dicit Plato, eo quod nuper fuit humor lacteus spermatis et sanguinis menstrui, et spiritus quidam vaporatus in partibus spermatis inviscatus.

Secunda autem dentium vocatur plantativa, quae est quando gingivae implentur dentibus : eo quod calor fortior est, eo quod ex natura ascendit in superioribus, et jam incipit conducere partes siccas sparsas in humido seminali et nutrimentali : et ex eis incipiunt indurare partes ossium et dura formare : et ideo sapientes medicorum praecipiunt, ne pueris permittatur quod masticent in illa aetate aliquid durum : quia in illa sciunt, quod calor incipit jam apprehendere partes siccas, et in ipsis acui, et ita exsiccare pruritum in gingivis. Propter quod pueri omnia quae apprehendunt, ori suo

applicant ut fricent pruritum gingivarum : et quando duris diu et saepe confricant gingivas, evaporat materia dentium : et aut fiunt edentuli, aut debiles dentes habentes, aut in prima, aut in secunda dentium plantatione : et quamvis hoc nocumentum forte in juventute non perpendant, tamen percipient in senectute, quando virtus deficit et substantia. Similiter autem est in omnibus vivis : eo quod omnia viva ex humido terrestri permixta habent generationem per calidum, quod est humidi radicalis formativum et terminativum et exsiccativum.

Tertia autem in hominibus vovatur concussiva aetas : eo quod in hac concutitur humidum et incipit subjici et acui calidum, ex quo generatur pruritus, praecipue in locis ad quae declinat cibus, sicut in inguine : et cum adhuc nihil ex humido rescinditur et resecatur.

Quarta vocatur aetas pubertatis in homine, quando jam calore vincente, et expelli et descendere incipit superfluum humidum per pollutionem nocturnam, maxime quando propter somnum incenditur caliditas interius. Est autem hoc in aliis sicut in plantis,ut dicemus postea.

Quinta autem et ultima est, quando semen est jam maturatum, et quantitas venit in statum, et incipit jam notabiliter exsiccari humidum : quae vocatur aetas juventutis, et a quibusdam vocatur aetas crinita, eo quod tunc pili tam in barba quam in aliis partibus ut in inguine scilicet et subascellis nascantur : propter humidi enim exsiccationem vapor ex illis locis egrediens faciliter cum aerem tangit, exsiccatur : et ideo ad formam pilorum convertitur : pilus enim nihil aliud videtur esse nisi vapor de poro corporis exspirans, et ad aerem exsiccatus et induratus. Sed de natura pilorum, et quare citius in quibusdam locis nascantur quam in aliis, et quare in capite statim nascantur, et quare quaedam pilosa tota nascantur, et quaedam in toto sine pilis, ut aves quaedam, alterius est speculationis.

In plantis autem et plantarum partibus has quinque differentias expresse invenimus : quoniam primo sunt molles valde et tenerrimae, ita quod si parum manu comprimantur, effluuunt humorem : et tunc videntur esse quasi herba minuta, etiam illae quae postea crescunt in arbores maximas : deinde autem vincente calido super humidum plantantur ramusculi et folia plura et radices. Tertio autem subjicitur eis humidum, ita quod compresse non ita libertim ut prius fundunt humorem. Quarto autem durescere incipiunt resudantes humidum superfluum, cujus pars resudat, et pars consumitur a naturali calore circumdantis. Quinto autem durescunt in toto et maturantur et ad statum perveniunt suae quantitatis.

Proportionaliter autem haec sunt in omnibus vivis. Sed est diversitas temporis in qua haec fiunt in eis secundum diversitatem caloris et humoris eorum : parvus enim humor citius terminatur quam multus aliis paribus existentibus : et subtilis humor citius terminatur, quam grossus terrestris aliis paribus : et per naturam calidus humor, sicut aereus, citius terminatur quam aquosus frigidus per naturam existens : et sic est de aliis differentis quas facile est in omnibus proportionaliter invenire, quae ex humore et calore recipiunt generationem et vitam.

Haec autem aetas secundum omnem sui differentiam convenit virtuti augmentativae, secundum scilicet quod procedit in tempore, ita debilitatur augmentum et minoratur. Causa autem hujus est, quoniam molle et humidum facilius extenditur quam siccius et durius. Nos autem videmus, quod cum calor intrat in humidum, citius movetur calore humidum subtile et simplex quam grossum aliquo terrestri inspissatum : et cum movetur, dilatatur et crescit. Et per omnia simile est in augmento. Cum enim calor est in humido subtili, cito dilatatur humidum : et cum inspissatur humidum, tardius movetur. Et haec est causa, quod pueri frequenlur plus quam dimidium suae quantitatis explent in primo septennio : tunc enim, sicut diximus, incipit misceri partibus acutis et pruritum fortiter facere calidum : propter quod in illa aetate frequentissime puerorum moventur genitalia tam masculorum quam foeminarum : et ideo legislatores dederunt hoc tempus primae desponsationi, eo quod tunc incipiunt placere sponsalia. Secundum autem quod magis procedit haec aetas, sic magis debilitatur actus augmentativae virtutis, nisi hoc sit per accidens et in paucis. In his enim in quibus multa humiditas impedit caloris excedentis actionem, aliquando est status quidam staturae brevioris usque post pubescentiam, usquequo calor liberatus a superfluo humido, confortatus tunc incipit velociter extendere membra ad incrementum.

In plantis autem quibusdam videmus, quod in primo anno non accipiunt plantationem organorum vel debitam quantitatem, sed in secundo : et hoc contingit eis propter ipsarum humiditatis interminabilitatem : aliquae enim per multum tempus crescunt, sicut dicitur de palma, quod crescit tempore centum annorum : et hoc contingit propter sui humidi viscositatem, quod et diu permanet non evaporans, et ideo potest diu extendi, et est multum vale calidum ejus et retentum in viscositate humidi: et ideo non potest sensibiliter minui per evaporationem. Quod autem Plinius dicit, plantas omni tempore crescere, omnino falsum est, et praeter rationem dictum : sed nos infra de hoc faciemus inquisitionem post differentias aetatum.

Recolligendo igitur summatim, dicimus hanc aetatem esse augmenti propter duas causas, quarum una est ex parte materiae humiditas et mollities facile obediens extensioni : et altera est ex parte agentis caliditas potens et conservare substantiam et extendere eam ad augmentum. Observandum autem valde est, quod in vivo omnis hujus aetatis tempora sunt distincta, sed sunt inaequalia, pro-

pter humidorum et calidorum eorum diversitatem. In homine autem magis notae sunt istae distinctiones : et prima est usque ad annum communiter, secunda autem usque ad septimum, tertia autem usque ad duodecimum vel undecimum annum, quarta usque ad decimum sextum, et ultima est usque ad vigesimum quartum, et in quibusdam usque ad trigesimum, vel etiam finis ejus est usque ad trigesimum quintum, secundum complexionum diversitatem.