DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT V.

Quae dicitur diminutiva virtutis et non substantiae, et de proprietatibus ejusdem.

aetas autem tertia est ea quae senectus dicitur : licet enim secundum Latinam linguam senectus non conveniat nisi viro, ut dicunt Grammatici, tamen de hoc hic non curamus, appellantes senectutem omnem aetatem virorum, quae est cum defectu virtutis et non substantiae, vocabuli defectu. Contingit autem hoc ideo, quia cum evaporat continue humidum, necesse est etiam ut exspiret calidum : et cum hic duae sunt causae virtutis et vigoris, oportet in aliquo deficere virtutem. Cum autem dicitur quod est sine defectu substantiae, debet intelligi quod est sine defectu substantiae membrorum : quia nec in qualitate, nec in quantitate sentitur defectus membrorum similium, sive etiam heterogeniorum : sed non potest esse sine diminutione substantiae humiditatis naturalis : quia si illa maneret, maneret etiam calidum : quia hoc est proprium subjectum caloris naturalis, et quoad illam in aliquo deficit substantia. Sed cum nervi non adhuc contrahantur, neque corrugetur pellis, neque incurventur spondiles dorsi, neque aliquod aliorum membrorum diminuatur vel curvetur, dicetur non deficere substantia. Contingit autem hoc propterea quod calor antecedentium aetatum optime re- stituit deperdita quae adhuc manent, ita quod non potest deprehendi in membris similibus si quid est diminutum : virtus autem remissior est, ut diximus : et hoc percipitur propter exsiccationem frigidam in humido radicali : hujus enim diminutio non statim sentitur in membris, licet subtrahatur in seipsa. Cujus exemplum est, quod oleum in lampade et imbibitum in licinio, et videtur evaporare de licinio : non tamen sentitur defectus ejus in lampade, sed tunc primum sentitur, cum multum fuerit evaporatum per ignem. Tamen etiam in hac aetate duo sunt sicut in omni medio quod est inter duo extrema : prima enim pars participat secundum aliquid proprietates aetatis quartae, et secundum aliquid est in medio per aequidistantiam : unde secundum aliquid habet proprietates aetatis virilis quae est calida et sicca, et secundum aliquid participat proprietates aetatis senii et decrepitae aetatis, et secundum aliquid stat in medio, et in illo medio directe est frigida et sicca propter humiditatis, ut diximus, evaporationem : et ideo talibus attribuitur constantia et fortis apprehensio et sapientia : constantia quidem ex hoc quod est frigidum, bene retinet et siccum : apprehensio autem propter defectum calidi commiscentis operationes rationis : sapientia autem propter multam experientiam et multorum memoriam, quae ex frigido et sicco confortatur. In talibus enim cessant dissolutio jocorum et venereorum propter immobilitatem frigidi abscindentis motum, et sicci quod non de facili movetur extra seipsum. Hoc autem proportionaliter haec aetas operatur in omnibus vivis sicut et in hominibus, ut diximus. Est autem sicca haec aetas proprie inter omnes aetates : quia ex evaporatione longa duarum aetatum destitua est humido interiori membrorum : et ideo quia non adhuc dominans frigus induxit humidum alienum, non habet humiditatem exteriorem : et ideo est sicca aetas illa intus et extra.