DE AETATE, SIVE DE JUVENTUTE ET SENECTUTE LIBER.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT II.

De causis necessitatis, quibus probatur quod necesse est incurrere senium.

Quod autem valde attendendum est in his aetatis differentiis, est quod nullum generatorum ex contrariis evadere potest, quoniam secundum naturam veniat ad terminum exitus per senium quantumcumque temperate nutriatur et custodiatur : cujus causae sunt multae.

Una quidem est, quia quod ingeritur extraneum est et dissimile, et quantumcumque assimiletur, tamen in principio dissimile est quando intrat in membra : sanguis enim frigidus est, qui generatur ex lactuca, licet postea calescat in corpo- re : et sic est de omni eo quod extraneum corpori ingeritur. Oportet enim aliquid suae extraneitatis retinere, et postquam membris incorporatum est per aliquod tempus : per illam autem extraneitatem alterat virtutes membrorum : eo quod in physicis omne agens patitur, et omne patiens aliquo modo agit '': alterationes autem virtutum sibi continue succedentes, debiles faciunt virtutes membrorum et organa eorum, vel eorum quae sunt qualitates complexionales membrorum hebetant et confundunt: his autem saepe et diu sibi succedentibus necessarium est incurrere putrefactionem per senium ipsum membrum.

Secunda autem causa hujus est ex coelo et mundo. Omne enim quod est ex contrariis, distabit in suis componentibus, aliquando ita quod levia erunt sursum, et gravia deorsum : antequam autem distent secundum actum, inducuntur dissolutiones complexionis ligantis ea paulatim : et sic virtus membri et qualitates incipiunt retardari et impediri per spatium temporis : et hoc vocamus senium. Necesse est igitur, quod omne membrum senium incurrat.

Tertia autem causa hujus est, quia etsi ponamus non nutriri membrum nisi nutrimento ultime assimilato, tamen illud non unitur membro nisi per calorem aperientem membri substantiam et dividentem substantiam nutrimenti per poros membri. Omne autem quod sic calore saepe dividitur, necesse est quod aliquo substantiali humido evaporato per calorem inspissetur et induretur : et quanto magis induratur, tanto minus est ipsum susceptibile restaurantis. Necesse est igitur tandem attrahi et rigescere membrum humido substantiali educto, et tunc inhabile efficitur ad aliud simile sibi recipiendum. Quartus etiam est calor aeris circumdantis : quia necesse est quod a circum-

datione illius quod tangit nos, dissolvantur corpora commixta, et educatur humidum, et cum ipso calidum : et ideo remanent membra intus arida et gelida, et exterius humida aliena humiditate : et hoc est senium, sicut patet per ante dicta.

Quinta etiam causa est, quod animatum aut quiescit, aut movetur : et si quidem quiescit animal, invalescit super ipsum frigus complexionis, et inspissat humidum ipsius, et exstinguit calidum, et inducit mortem et dissolutionem. Si autem movetur, tunc ex motu frequenti accenditur calor, qui cum circumdantis calore humidum educit et inducit senium, sicut dictum est.

Sexta autem causa est, quia cum animal non possit vacare a motibus animalibus, qui exercentur per animales virtutes, sicut imaginari, et sentire, et cogitare, et hujusmodi, etiam illi distrahendo ad exteriorem spiritum et calorem, paulatim resolvunt humidum et inducunt senium, sicut patet per dicta in libro primo de Somno et Vigilia. His igitur de causis inducitur necessario et inevitabiliter senium in corporibus inanimatorum.

Quidam autem his addiderunt causam temporis, propter hoc quod dicit Aristoteles , quod tempus per se est causa corruptionis, et per accidens causa generationis. Sed isti dicta Philosophi non intelligunt. Tempus enim non est causa corruptionis per seipsum : et tamen ex hoc non sequitur quod propter hoc per accidens sit causa generationis, quod est causa corruptionis, eo quod est in tempore per motum qui non accidit tempori, sed est ejus substantia vel causa, hoc modo quo potest habere essentialem causam, cum sit accidens debilissimum inter omnia quae habent accidentale esse. Motus enim coelestis, cum sit causa mutationis eorum quae sunt, facit distare omne quod sub ipso est, a suis principiis primis : et cum elongaverit illam distantiam per modum qui dictus est in gradibus aetatum, faciet distare omne generatum a primis, scilicet calido et humido, secundum quod sunt causa generationis vitae : et sic non aliter tempus est causa corruptionis et senectutis et senii, sicut patet ex his quae nos determinavimus in quarto Physicorum.''

D. ALBERTI MAGNI

RATlSBONENSIS EPISCOPI, O RUINIS PRAEDICATOREM,

PARVA NATURALIA.