CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 9

In quo reprobatur praedicta positio.

Ad huius autem assertionis falsitatem ostendendam, primo quidem assumamus quod habetur Matth. IV, quod Petrus et Andreas continuo vocati a domino, relictis retibus secuti sunt eum. In quorum commendationem chrysostomus dicit: in mediis operationibus existentes, audientes iubentem non distulerunt. Non dixerunt: revertentes domum loquemur amicis, sed omnia dimittentes secuti sunt, sicut et helisaeus heliae fecit. Talem enim obedientiam christus quaerit a nobis, ut neque instanti tempore remoremur.

Deinde sequitur de Iacobo et ioanne, qui vocati a domino statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. Et, sicut Hilarius dicit super Matth.: eis artem et patriam domum relinquentibus, docemur christum secuturi, et saecularis vitae solicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri.

Postea vero Matth. IX, de matthaeo subditur, quod ad vocationem domini surgens secutus est eum; ubi chrysostomus dicit: disce vocati obedientiam; neque enim restitit, neque domum abire rogavit et suis hoc communicare. Humana etiam pericula, quae ei a principibus accidere poterant, parvipendit, dum rationes officii sui imperfectas reliquit, ut Remigius dicit ibidem. Ex quo evidenter accipitur quod nihil humanum nos debet retardare a servitio dei.

Rursus Matth. VIII, 21, et luc.

IX, 59, legitur, quod quidam discipulus christi dixit ad eum: domine, permitte me ire primum et sepelire patrem meum; cui dominus respondit: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Quod exponens chrysostomus super Matth. Dicit: hoc dixit non iubens contemnere honorem qui est ad parentes; sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; et quoniam cum toto studio his iungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde inevitabilia et incitantia fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium quam sepelire patrem? quid etiam facilius? neque enim multum tempus consumendum erat. Sed diabolus instat attentius volens aliquem aditum invenire; et si modicam sumat negligentiam, magnam operatur pusillanimitatem. Propter quod sapiens admonet dicens: ne differas de die in diem.

Nihil igitur aliud inde docemur, nisi quod nec minimum temporis frustra ducere decet, et si mille cogentia sint, immo praeferre spiritualia cunctis, et admodum necessariis.

Et Augustinus dicit in Lib. De verbis domini: honorandus est pater, sed obediendum est deo. Ego, inquit, ad evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es. Maius est hoc quam quod vis facere: sunt alii qui sepeliant mortuos suos; non licet anteriora posterioribus subdere. Amate parentes, et praeponite deum parentibus. Si ergo propter rem tam necessariam dominus etiam modici temporis inducias petentem redarguit; qua fronte diutinam deliberationem quidam asserunt praemittendam esse christi consiliis? deinde Luc. IX, 61, sequitur: et ait alter: sequar te, domine; sed primum permitte me renuntiare his qui domi sunt.

Quod exponens Cyrillus insignis Graecorum doctor dicit: imitanda promissio et qualibet laude plena. Sed quaerere renuntiare his qui domi sunt ostendit quod utcumque divisus sit.

Nam communicare proximis et consulere nolentes aequa sapere, indicat adhuc utcumque languentem et recedentem; propter quod audit a domino: nemo cum posuerit manum super aratrum et retrospexerit habilis est ad regnum dei.

Aspicit enim retro, qui dilationem quaerit occasione redeundi domum et cum propinquis conferendi. Non hoc invenimus fecisse sacros apostolos, qui protinus omissa navicula et parente secuti sunt christum. Sed et Paulus statim non acquievit carni et sanguini.

Tales esse decet volentes sequi christum.

Et Augustinus hoc exponens in Lib. De verbis domini dicit: vocat te oriens, et tu attendis occidentem? oriens quidem christus est, secundum illud Zach. VI, 12: ecce vir, oriens nomen eius. Occidens autem est quilibet homo in mortem cadens, et in tenebras peccati vel ignorantiae cadere valens.

Iniuriam ergo facit christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae dei absconditi, si eius audito consilio adhuc ad mortalis hominis consilium aliquis existimet recurrendum.

Sed derisibili quadam tergiversatione, praedicta conantur evadere. Dicunt enim quod praedicta locum habent si aliquis ipsius domini voce vocaretur tunc enim confitentur differendum non esse, nec ad aliud consilium recurrendum.

Sed quando homo interius commovetur ad religionis ingressum, tunc opus habet magna deliberatione et multorum consilio, ut discernere possit, si hoc sit ex instinctu divino.

Sed haec responsio errore plena est. Sic enim verba christi quae in Scripturis dicuntur, debemus accipere, ac si ab ipsius domini ore audiremus. Dicit enim ipse, Marc. XIII, 37: quod vobis dico, omnibus dico: vigilate; et Rom. XV, 4, dicitur: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et chrysostomus dicit: si tantum propter illos dicta fuissent, scripta non essent; nunc autem dicta quidem sunt propter illos, scripta vero sunt propter nos. Unde et apostolus inducens auctoritatem veteris testamenti, dicit hebr.

XII, 5: obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens: fili mi, noli negligere disciplinam. Ex quo patet quod verba sacrae Scripturae non solum praesentibus sed futuris loquuntur.

Specialiter autem videamus, an consilium quod dominus dedit adolescenti, Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: utrum illi soli sit datum, vel etiam universis: quod considerare possumus ex his quae sequuntur. Cum enim Petrus ei dixisset: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: universaliter praemium omnibus statuit, dicens: omnis qui reliquerit domum vel fratres etc. Propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Non minus ergo sequendum est hoc consilium ab unoquoque, quam si unicuique singulariter ex ipsius ore dominico proferretur.

Unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: tu audita sententia salvatoris: si vis perfectus esse etc., verba vertis in opera et nudam crucem nudus sequeris. Quamvis autem adolescenti loquens, singulariter ad ipsum verba protulerit, alibi tamen idem consilium universaliter protulit dicens: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me: ubi dicit chrysostomus: commune hoc dogma orbi terrarum proponit dicens: si quis vult, id est si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus.

Abnegatio autem sui ipsius, secundum basilium, est totalis praeteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Et sic patet quod in hac negatione sui ipsius intelligitur etiam depositio divitiarum, quae per voluntatem propriam possidentur. Sic igitur consilium adolescenti a domino datum, sic est accipiendum ac si omnibus ex ore domini proponeretur.

Sed in responsione praemissa adhuc aliud considerari oportet. Iam enim ostensum est, quod locutio qua nobis dominus loquitur in Scripturis, idem habet auctoritatis pondus, ac si verba ab ipso salvatoris ore proferrentur. Est autem et alius modus quo deus interius homini loquitur; secundum illud Ps.: audiam quid loquatur in me dominus deus: quae quidem locutio cuilibet exteriori locutioni praeponitur. Dicit enim Gregorius in homil. Pentecostes: ipse conditor, non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur. Certe cain priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: peccasti, quiesce. Sed quia culpis suis exigentibus voce est admonitus, non unctione, audire verba dei potuit, sed servare contempsit.

Si igitur voci conditoris exterius prolatae statim obediendum esset, ut dicunt, multo magis interiori locutioni, qua spiritus sanctus mentem immutat, resistere nullus debet, sed absque dubitatione obedire. Unde Isai. L, 5, dicitur ex ore prophetae, vel potius ipsius christi: dominus deus aperuit mihi aurem, scilicet interius inspirando; ego autem non contradico, retrorsum non abii, quasi posteriorum oblitus ad anteriora me extendens, ut dicitur ad Philip. III. Dicit etiam apostolus ad rom.

VIII 14: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt: ubi dicit Glossa Augustini: non quia nihil agant, sed quia impetu gratiae aguntur. Non autem agitur impetu spiritus sancti qui resistit vel tardat. Est ergo proprium filiorum dei ut impetu gratiae agantur ad meliora, non expectato consilio.

De quo etiam impetu dicitur Isai. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Hunc autem impetum esse sequendum apostolus docet ad Gal. V, 16, ubi dicit: spiritu ambulate: et iterum: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Et iterum: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Pro magna autem culpa quibusdam improperatur a stephano, Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Unde et apostolus, I ad Thess. V, 19, dicit: spiritum nolite extinguere: ubi dicit Glossa: si cui spiritus sanctus ad horam aliquid revelet, nolite prohibere eum loqui. Spiritus autem sanctus revelat non solum docendo quid homo debeat loqui, sed etiam suggerendo quid homo debeat facere, ut dicitur Ioan. XIV.

Cum igitur homo instinctu spiritus sancti movetur ad religionis ingressum, non est ei differendum, ut humanum requirat consilium; sed statim homo impetum spiritus sancti debet sequi. Unde et Ez. I, 20, dicitur: quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. Nec solum hoc Scripturae auctoritatibus, sed etiam sanctorum exemplis manifestatur.

Narrat enim Augustinus in 8 conf. De duobus militibus, quorum unus lecta vita Antonii subito repletus amore sancto, ait amico suo: ego deo servire studui, et ex hac hora in hoc loco aggredior; te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille se socio adhaerere, et ambo iam aedificabantur relinquendo omnia et christum sequendo.

In quo etiam libro Augustinus se ipsum reprehendit de hoc quod tardabat suam conversionem, ubi dicit: non erat quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta, modo, ecce modo, sine paululum.

Sed modo et modo non habebat modum, et sine paululum in longum ibat. Et in eodem libro dicit: erubescebam nimis, quia nugarum murmur, scilicet saecularium et carnalium, adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam.

Non est ergo laudabile, sed magis vituperabile, post vocationem interiorem vel exteriorem, vel verbo vel Scripturis factam differre, et quasi in dubiis consilium quaerere.

Hoc etiam ad interioris inspirationis efficaciam pertinet ut homines inspirati subito ad maiora provehantur: quod significatur per hoc quod congregatis in unum discipulis, ut legitur Act. II, repente spiritus sanctus super eos veniens eos fecit magnalia dei loqui: ubi dicit Glossa: nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. Et Eccli. XI, 23, dicitur: facile est in oculis dei subito honestare pauperem.

Hanc etiam efficaciam dei intrinsecus inspirantis Augustinus ostendit in Lib. De praedestinatione sanctorum, inducens quod habetur ioh. VI 45: omnis qui audivit (a patre) et didicit, venit ad me. Valde (inquit) remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur, et docet, ut veniatur ad filium: nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis; et postea subdit: itaque gratia quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur: ideo quippe tribuitur ut cordis duritia penitus auferatur.

Hanc etiam efficaciam inspirationis internae Gregorius in homilia Pentecostes commendat dicens: o qualis est artifex iste spiritus. Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit; mox ut tetigerit mentem docet; solumque tetigisse docuisse est.

Nam humanum animum subito ut illustrat immutat; abnegat hoc repente quod erat, exhibet repente quod non erat.

Virtutem igitur spiritus sancti vel ignorat vel ei resistere nititur qui a spiritu sancto motum diuturnitate consilii detinere contendit.

Nec solum sacrorum doctorum auctoritatibus assertionis eorum convincitur falsitas, sed etiam philosophicis documentis.

Dicit enim Aristotiles in quodam capitulo eudimicae ethic. Quod intitulatur de bona fortuna: quod autem quaeritur quid est motus principium in anima, palam quemadmodum in toto deus; rationis enim principium non ratio, sed aliquid melius. Quid igitur utique erit melius scientia et intellectu, nisi deus? et postea subdit de his qui a deo moventur consiliari non expedit eis; habent enim principium tale quod melius intellectu et consilio.

Erubescat igitur qui se dicit catholicum, divinitus inspiratos ad humana transmittens consilia, quibus eos philosophus ethnicus asserit non egere.

Videamus autem ulterius ad quid consilio indigeant hi quibus est sacrae religionis propositum inspiratum.

Et primo quidem dubitare an id quod christus consuluit, melius sit sacrilegum est; dubitare vero an propter contristationem amicorum, vel quodcumque temporalium detrimentum homo debeat religionis propositum praetermittere, est animi adhuc carnali amore irretiti.

Unde Hieronymus dicit in epistola ad Heliodorum: licet parvulus ex collo pendeat nepos; licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat; licet in limine pater iaceat: per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. Et postea subdit: gladium tenet hostis ut me perimat, et ego de patris lacrymis cogitabo? propter patrem militiam deseram, cui sepulturam christi causa non debeo?p et ad hoc etiam plura alia superius sunt inducta.

Forte autem aliquis inducetur ad consilium requirendum, an possit implere quod in proposito gerit. Sed et huic dubitationi occurrit Augustinus 8 confess.

De se ipso loquens, qui consilium continentiae assumere formidabat.

Aperiebatur, inquit, ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae blandiens ut venirem neque dubitarem, extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae, ibi iuventus multa, et omnis aetas, et graves viduae et virgines anus.

Et irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret: tu non poteris quod isti et istae? an isti et istae in semet ipsis possunt, et non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? proice te in eum, noli metuere: non se subtrahet ut cadas. Proiice te securus: et excipiet te et sanabit te.

Restant autem duo de quibus consiliari relinquitur his qui religionis assumendae propositum gerunt: quorum unum est de modo religionem intrandi; aliud autem est, si aliquod speciale impedimentum habeant, per quod impediantur a religionis ingressu; puta, si sint servi, vel matrimonio iuncti, vel aliquid huiusmodi.

Sed ab hoc consilio primo quidem amovendi sunt carnis propinqui. Dicitur enim Prov. XXV, 9: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Propinqui autem carnis in hoc proposito amici non sunt, sed potius inimici, secundum illud quod habetur mich.

VII, 6: inimici hominis domestici eius: quod etiam dominus introducit Matth. X, 36.

In hoc igitur casu sunt praecipue vitanda carnalium propinquorum consilia.

Hinc est quod Ieronymus in epistola ad Heliodorum impedimenta religiosi propositi, quae a propinquis carnalibus ingeruntur, enumerat, dicens: nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi cum quibus adolevisti, vernaculi aiunt: cui nos servituros relinquis? nunc et gerula quondam, iam anus, et nutritius secundus post naturalem pietate pater clamitant: morituros expecta paulisper, et sepeli.

Et Gregorius dicit in III Moralium: callidus adversarius cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus ceteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.

Hinc est quod beatus benedictus, ut Gregorius refert in 2 dialogorum, nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petiit; sed Romano monacho propositum suum aperuit, qui eius desiderium et secretum tenuit, et adiutorium impendit.

Arcendi sunt etiam ab hoc consilio carnales homines, apud quos dei sapientia stultitia reputatur: unde eccli.

XXXVII, 12, irrisorie dicitur: cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia: et postea subdit: non attendas his in omni consilio, sed cum viro sancto assiduus esto: a quo est petendum consilium, si de aliquibus in hoc casu consiliari oporteat.