DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT V.

Quae non possunt esse per se causa universaliter longae vitae ?

Cum autem non quamlibet causam vitae longioris et brevioris inquiramus hic, sed causam per se et universalem in omnibus, planum est quod magnitudo corporis vivorum non est causa quare sint incorruptibilia sive longioris vitae quam minora corpora sive parva. Equus enim qui major est multo quantitate corporis quam homo, tamen brevioris vitae est secundum naturam quam homo. Proverbio enim dicitur, quod " tres vitae canis faciunt vitam equi, et tres vitae equi faciunt vitam hominis. " Per eamdem autem rationem neque parvitas est causa generalis vitae longioris viventibus : quia multa animalia parva valde, quae annulosa vel rugosa dicuntur, sunt vitae peridealis quae est citra annum. Quaedam enim eorum sunt in vere tantum apparentia tempore quo mollia et tenera sunt folia plantarum et statim resolvuntur. Quod non fieret si parvitas per se causa esset generalis longae vitae. " Neque iterum plantarum vivere quod est esse duri corporis et sicci, non est causa longae vitae per se et generaliter : quia multae plantarum non habent periodum unius anni, sed citra annum resolvuntur, cum multa animalia mollia habentia corpora vivant multis annis.

Neque iterum sanguinem habere secundum se est causa longae vitae per se et universaliter. Apes enim quae sanguinem non habent, vitae sunt longioris quam multa sanguinem habentia.

Neque iterum sanguine carere per se et universaliter est causa longae vitae. Multa enim sanguine carentia, sunt valde debilis vitae, et quasi stupida, et periodus vitae eorum finitur citra annum.

Neque iterum illa quae simul sunt viva et sensitiva, scilicet habentia super vitam vegetabilem sensum, et cum hoc pedibus gradientia existentia, sunt propter hoc longae vitae. Quaedam enim plantae unum istorum tantum habentia, sunt longioris vitae quam multa animalia quae simul tria inducta habent.

Neque iterum esse aquatica vel marina est causa longioris vitae, in mari enim multa sunt ostrea debilis vitae, et conchilia quae in conchis habitant, quae sunt multo brevioris vitae multis in mari non existentibus sive aquaticis.

Universaliter autem loquendo ut in pluribus in plantis inveniuntur quaedam longioris vitae quam in animalibus. Et similiter ut in pluribus quaedam inveniuntur longioris vitae esse in his quae sanguinem habent, quam in his quae sanguinem non habent. Et similiter in eis quae pede gressibilia sunt, inveniuntur quaedam longioris vitae ut in pluribus,

quam sint non gradientia pede, sicut sunt volantia, vel natantia, vel repentia, sicut homo et elephas longioris vitae sunt multis volatilibus, natatilibus, et reptilibus. Sic autem iterum ut in pluribus majora longioris vitae sunt quam minora. Accidit enim longitudo vitae ex eadem causa in animalibus magnitudinem habentibus, ex qua accidit longitudo vitae in praedictis, scilicet homine .et elephante. Causam enim de his omnibus ab hoc sive ab his quae statim dicentur, utique aliquis sufficienter considerabit : non. enim quaerimus causam per accidens, sed per se universalem in omnibus vivis, sicut inferius patebit.