CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quod evaporatio non est ex aere, et qualiter in media regione aeris nubes tantum sunt.
Dubitabit autem aliquis dicens, quod cum in aere sint partes grossae et subti- les, et subtiles separabiles sunt a grossis, quare ex aere evaporatio esse non possit. Adhuc cum humidum sit causa evaporationis et materia, aer autem sit humidus, videtur enim ex hoc evaporare debere. Adhuc autem cum humidum subtile est maximo evaporabile, ut ante dictum est : subtilius autem fit in aere humidum quam in aqua, praecipue cum quidam philosophi, ut Herodotus, hoc dixerint, supponentes principium omnium esse vaporem, igne quidem grossiorem, et aere subtiliorem. Amplius sunt quidam Philosophi contradicentes his quae dicta sunt de media aeris regione, asserentes quod cum aer naturalis calidus sit et calidum sit disgregativum nubium, quod nulla aeris regio frigiditate sua nubes condenset et convertat. Adhuc autem cum uniuscujusque natura in medio sui purior sit et efficacior, oportet quod natura aeris verior sit in media regione quam alibi : ergo ibi est calidus et humidus : ergo nullo modo ibi est nubium inspissatio et infrigidatio : frigidum enim illud aut convenit aeri substantialiter aut accidentaliter : si convenit accidentaliter, non semper convenit, nec fortiori effectu quam ubi est essentialiter : cum tamen videamus semper ibi converti nubes, et fortius quam in terra, vel aquam in glaciem, sicut in grandinem ibi solidari. Si autem est ei essentiale, tunc opposita insunt eidem essentialiter, scilicet calidum essentiale et frigidum essentiale, quod esse non potest. Si autem cum Seneca in libro de Naturalibus quaestionibus, aliquis dicere velit aerem naturaliter frigidum esse, contra hoc est quidquid in secundo de Generatione determinatum est, quod elementa sunt eadem, quorum primae differentiae sunt eaedem. Si ergo aer est frigidus et humidus per naturam, et aqua similiter, et aer et aqua erunt unum et idem elementum, quod absurdum est.
Nos autem sine praejudicio praedictis respondentes dicemus, quod rarum et
densum sunt primae qualitates materiales, sicut saepius est dictum. Est autem duplex rarum et densum, scilicet quod est accidens compositi corporis ex materia et forma, et quod est causa variationis materiae ad formas diversas in specie elementi : et primum quidem non facit evaporationem, et tale est in partibus aeris. Aliud autem, quod inducit aliam formam elementi in materia, variat formam : per illud enim efficitur aqua sub forma aeris et ideo etiam sub loco et sub motu ejus efficitur : et tale non potest esse in aere, sed primum : et hoc ideo, quia ignis non elevat vaporem sed consumit ipsum : nec aer est humidum evaporabile, quia hoc est corporale, aut medium inter corporale et spirituale : sed potius humidum habet spirituale quod subtilius est omni vapore, et ideo non vaporat : et per hoc etiam patet quod falsum est quod praetendunt, quod humidum aeris sit subtile : quia subtilitas sua est ultra speciem vaporis. Herodotus autem cujus fuit ista positio, videbat quod prima divisio materiae est per rarum et densum : ideo videbat quod aliquod commune erat ante istud : et volebat illud esse densius igne, et subtilius aere, non intelligens illud commune quod est ante rarum et densum, non esse corpus signatum in forma, sed potius esse materiam solam, quae nec rara est nec densa, sed potentia ad utrumque. De dubitationibus autem ex dictis Senecae exortis, dico quod aer per naturam ubique est calidus, sed tamen in superiori regione est etiam per accidens calidus magis quam per naturam, et per accidens siccus. Inferior autem per naturam et per accidens calidus, per naturam et per accidens humidus. Accidens autem illud quod facit cum calidum per accidens inferius, est multiplex : quia reverberatio radiorum ad corpora polita et solida, et terrae exhalatio per calidum, et similiter exhalatio aquae et evaporatio ignitorum locorum quae sunt Thermae et Vulcani in terra coincidentes, et alia hu- jusmodi. Et media regio per accidens est frigida, et per naturam calida : quia cum aer non immediate conjunctus sit primo mobili, non est ipse calidus naturaliter caliditate ustiva, sed potentia debili, quae facile immutatur superveniente frigido. Nubes autem sive sint ex terra, sive sint ex aqua, sunt frigidae per naturam : et frigidum licet retrahatur in inferiori regione, eo quod est ibi calor accidentalis, ut dictum est : cum tamen superiora petit ubi calor accidentalis non est: et calidum naturale debile est, nec impediri potest, nubes naturali proprietate redeunt ad frigus, sicut aqua bulliens calefacta posita in aere refrigescit per se : quod frigidum infrigidat locum, et circumstans calidum facit ipsum fortiter frigidum, ut supra dictum est. Haec est causa quare media regio semper est actu frigida. Quod autem ipsi dicunt, quod natura medii verior est quam in extremo, dico quod hoc verum est ubi per aequidistantiam medium accipitur a calido non impediente proprietates ejus : sed hoc non fit hic : quia, sicut probatur in libro de crepuscuUs, vapores non longius tribus milliaribus vel paulo minus a terra elevantur : et ideo medium hoc per abnegationem dicitur, et non per aequidistantiam vel per participationem. Frigidum autem illud licet accidentale sit aeri, tamen statui aeris secundum medium hic acceptum convenit per se ratione quae dicta est. Seneca autem loquitur de frigiditate accidentali, et non de illa, et potentialiter est in aere : quia illa naturalis est statui talis, in quantum talis, licet non naturalis sit aeri. Ex his patet solutio omnium dubiorum quae de Herodoti et Senecae disputationibus colliguntur. Redeamus ergo ad propositum.