Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA XI.

Ad capitulum generale.

Fratres inprimis divina scripta venerentur. Se ipsum regulam non servasse confitens orat Franciscus generalem ministrum, ut ad observandam eam fratres exhortetur.

Reverendis et multum diligendis ministro generali et caeteris fratribus ordinis minorum frater Franciscus in Christo salutem.

Quia qui ex Deo est, verba Dei audit, debemus proinde nos, fratres amantissimi, qui spiritualius divinis sumus officiis deputati, non solum audire et facere, quae dicit Deus, verum etiam ad insinuandam in nobis altitudinem Creatoris nostri et in ipso subjectionem nostram vasa et officialia caetera custodire, quae continent verba sua sancta. Propterea moneo omnes fratres meos et in Christo conforto, quatenus ubicunque invenerint divina verba scripta, sicut possunt, venerentur; et quantum ad eos spectat, si non sunt reposita bene vel inhoneste iacerent in loco aliquo dispersa, recolligant et reponant, honorantes in sermonibus Dominum, qui locutus est. Multa enim sanctificantur per verba Dei, et virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum., Confiteor praeterea Deo Patri et Filio et Spiritui sancto et beatae Mariae perpetuae virgini et omnibus sanctis in coelo et in terra et generali ministro huius religionis nostrae, sicut venerabili domino meo, et omnibus sacerdotibus ordinis nostri et omnibus aliis fratribus meis benedictis omnia peccata mea. In inultis offendi mea gravi culpa, specialiter quod regulam, quam Domino promisi, non servavi nec officium, sicut regula praecepit, dixi, sive negligentia sive infirmitatis meae occasione, sive quia ignorans sum et idiota. Ideoque per omnia oro, sicut possum, generalem dominum meum ministrum, ut faciat regulam ab omnibus observari, et clerici dicant officium cum devotione coram Deo, ut possint per unitatem mentis placere Deo et non cum lascivitate vocis aures populi demulcere, et non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet Deo. Ego enim promitto haec firmiter custodire, sicut dederit milii gratiam Deus; haec fratribus, qui mecum sunt, observanda tradam in officio et caeteris aliis constitutis. Quicunque autem fratrum haec observare noluerint, non teneo eos catholicos nec fratres meos; nolo etiam ipsos videre nec loqui, donec poenitentiam egerint. Hoc dico de omnibus aliis, qui vagando vadunt postposita regulae disciplina, quoniam Dominus noster Jesus Christus dedit vitam suam, ne perderet sanctissimi Patris obedientiam. ) Ego frater Franciscus, homo vilis et indigna creatura Domini Dei, dico per Dominum Jesum Christum generali ministro totius religionis nostrae et omnibus generalibus ministris, qui post eum erunt, et caeteris custodibus et guardianis, qui sunt et erunt, ut hoc scriptum habeant, operentur et studiose reponant. Et exoro ipsos, ut, quae scripta sunt in eo, solicite faciant custodiri ac diligentius observari. Et secundum beneplacitum omnipotentis Dei nunc, semper, donec fuerit mundus iste, benedicti vos a Domino, qui feceritis ista, et in aeternum Dominus sit vobiscum. Amen.