CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 11

In quo ponuntur rationes quibus astruere nituntur quod homines non debent se ad religionem obligare per votum.

Nunc inquirendum est de hoc quod impedire nituntur obligationem qua aliqui voto se ad ingressum religionis astringunt.

Et primo quidem aliqui sunt qui nituntur cuilibet voto derogare, dicentes, melius esse quod absque voto aliquis virtutum opera exequatur, quam quod ad ea observanda voto se obliget, inducentes id quod prosper dicit in II libro de vita contemplativa: sic abstinere, vel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus; ne iam non devoti sed inviti rem voluntariam faciamus. Qui autem vovet se ieiunaturum, necessitati ieiunandi se subiicit; et eadem ratio est in aliis operibus virtuosis.

Non igitur videtur esse laudabile quod aliquis voveat vel ieiunare vel religionem intrare, vel quodcumque aliud opus virtutis explere.

Addunt etiam ad hoc rationem: quia quanto aliquid est magis necessarium, fit minus meritorium. Cum autem aliquis iam vovit vel religionem intrare vel quodcumque aliud bonum opus explere, necessitas ei incumbit ut impleat quod promisit. Laudabilius igitur esset et magis meritorium, si aliquis absque voto faciat aliqua opera virtuosa, quam si ea expleat voto praemisso.

Specialiter autem ostendere nituntur, quod ad religionis ingressum non debent aliqui per obligationem voti vel iuramenti induci; inducentes statutum Concilii toletani, quod habetur in decretis distinct.

XLV cap. De Iudaeis, ubi dicitur quod tales non inviti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma iustitiae: sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia dei, propriae mentis conversione quis credendo salvatur; ergo non VI sed libera animi voluntate et facultate, ut convertantur suadendi sunt. Quod multo magis observandum videtur circa religionis ingressum, qui est minus necessarius ad salutem. Illi autem qui obligantur iuramento vel voto ad religionis ingressum, non proprii arbitrii voluntate, sed necessitate cogente convertuntur; non videtur igitur obligatio talis esse conveniens.

Inducunt etiam decretum urbani Papae quod habetur XIX qu. 2, ubi dicitur quod illi qui religionem ingrediuntur, ducuntur lege privata, quae est lex spiritus sancti; ubi autem spiritus domini, ibi libertas, secundum apostolum II ad Cor. III. Libertati autem opponitur necessitas, quam inducit obligatio iuramenti vel voti. Inconveniens igitur est aliquos ad religionis ingressum voto vel iuramento constringere.

Idem etiam arguunt ex eventu qui videtur in pluribus, qui post huiusmodi obligationem ad religionem attracti, in ea non perseverant, sed redeuntes ad saeculum, desperantes se ipsos, omni iniquitati perversitatis se tradunt. Et sic impleri videtur quod dominus Scribis et Pharisaeis dicit matth.

XXIII, 15: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum: et cum feceritis, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos.

Dicunt etiam, quod aliqui sic obligati aliquando votum suum non implent; et tamen postea facti sunt boni episcopi vel archidiaconi, a quo per obligationem praemissam impediti fuissent.

Addunt etiam, quod nec beneficiis temporalibus, puta per exhibitionem bursarum, sunt aliqui ad religionem inducendi: et ad hoc inducunt decretum bonifacii Papae, quod habetur I, quaest. 2, cap.

Quam pio, ubi dicitur: nunquam legimus domini discipulos, vel eorum ministerio conversos, quempiam ad dei cultum aliquo muneris interventu provocasse.

Adiiciunt etiam, hoc contra fidelitatem esse, dum inexperti ad graviora religionis onera, ut ad longas matutinas, graves vigilias, ieiunia et disciplinas et alias huiusmodi asperitates obligantur, et ducuntur sicut bos ad victimam; et ita dum non implent quod voverunt, paratur eis laqueus ad mortem aeternam.

Dicunt etiam huiusmodi obligationem esse illicitam, utpote factam contra statutum innocentii IV, qui mandavit annum probationis concedi volentibus religionem intrare, et prohibuit ante annum eos per votum religioni astringi. Quod etiam consonat regulae beati benedicti, in qua conceditur probationis annus nuper ad religionem conversis.

Ulterius autem procedunt, dicentes, specialiter esse illicitum ut pueri ante annos pubertatis praedicto modo ad religionis ingressum obligentur. Illicitum enim videtur esse quod aliquis obligetur tali obligatione quae iuste possit ab aliis irritari. Si autem aliqui impuberes se religioni obligaverint, possunt retrahi a parentibus vel tutoribus, ut probatur per id quod habetur XX qu. 2: puella si ante duodecim aetatis annos sponte sua sacrum velamen sibi assumpserit, possunt statim parentes eius vel tutores id factum irritum facere, si voluerint. Illicitum est ergo impuberes ad religionem obligare iuramento vel voto.

Inducunt etiam ulterius, quod aliquis infra annos pubertatis constitutus, etiam si sit doli capax, ad religionem obligari non potest. Et inducunt ad hoc id quod dicit bernardus in apparatu de regularibus et transeuntibus ad religionem, super illam decretalem innocentii III quae incipit, postulasti: et sunt haec verba apparatus: si vis intelligere quod essent infra quartumdecimum annum, haec potuit esse dubitatio, quia forte erant doli capaces; et sic videbatur quod malitia suppleret aetatem sicut in matrimonio carnali, ut habetur extra, de sponsalibus impuberum (cap.) a nobis et cap. Tuae, quia sicut potuerunt se obligare diabolo, sic et deo. Sed Papa respondet, quod libere possunt ministrare in ecclesiis postea receptis: et sic non obligantur ante quartumdecimum annum.

Hugutio vero dicebat quod bene obligatur doli capax, et tenebat monachatus, quia poterat se obligare diabolo; et innocentius III fuit in eadem opinione, qui in decretali ista respondet quod ingressus tenuit si malitia supplebat aetatem, sicut in antiqua decretali patet: sed hodie non prodest. Et ad hoc etiam inducunt quod Raymundus et Goffredus in suis summis dicunt idem.

Inducunt etiam, quod pueri ante quatuordecim annos non debent obligari iuramento, ut habetur 22, quaest. 5, cap.

Pueri, et cap. Honestum. Pari igitur ratione, nec voto sunt obligandi pueri ante quartumdecimum annum ad religionis ingressum.

Dicunt etiam, quod religio dicitur a religando, vel reeligendo, ut Augustinus dicit 10 de Civit. Dei. Unde concludunt, quod pueri qui non sunt ligati, non debent religari; et qui non elegerunt, non debent reeligere per religionis ingressum.

Ex quibus omnibus concludunt, pueros esse miseros et insensatos, qui religionem ingrediuntur, vel ad religionis ingressum se obligant.