Et iudicabit. Hic promittit conversis pacem; et circa hoc tria facit. Primo ponit pacis effectivum; secundo pacis signum: et conflabunt gladios; tertio pacis fructum: non levabit gens. Effectivum pacis est regis judicium; et ideo primo dicit: judicabit gentes, dando eis jura, et arguet populos, corrigendo peccata.
Infra 11: judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Signum pacis est quod instrumenta belli vertuntur in cultum agri: unde dicit: et conflabunt gladios suos in vomeres. Psal. 45: arcum conteret, et confringet arma. Fructus pacis est in amotione hostium: unde dicit: non levabit gens contra gentem gladium.
Infra 26: vetus error abiit, servabis pacem, pacem, quia in te speravimus.
Sed contra, quia postea fuerunt multa bella.
Glossa respondet, quia non fuerunt tam magna sicut ante. Unde in tempore Antichristi quamvis sit futura maxima sanctorum persecutio, tamen habebunt pacem magnam adinvicem, sicut fuit tempore diocletiani.
Vel melius dicendum, quod referatur ad pacem factam per christum, quae complebitur in futuro.
Domus Jacob. Hic ponitur vocatio Judaeorum post conversionem gentium factam: vel ex persona prophetae, vel ex persona gentilium, ut sint in cauda qui fuerunt in capite. Rom. 11: caecitas ex parte contigit donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
Ambulemus, simul et concorditer, ut sit unum ovile. Joan. 10: et fiet unum ovile et unus pastor. In lumine. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis. Projecisti enim.
Hic ostendit eorum reatum: et primo in generali; secundo in speciali, ibi, et augures habuerunt. Circa primum duo facit.
Primo ostendit eorum a deo elongationem, cum dicit, projecisti enim: et ut continuat Glossa: merito vocandi sunt, quia projecisti. Jer. 22: quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt. Secundo ponit elongationis rationem, quia scilicet repleti sunt, iniquitate, ut olim, in Aegypto. Jerem. 23: adulteriis repleta est terra; non enim est causa elongationis a deo nisi peccatum. Unde infra 59: peccata vestra diviserunt inter vos et deum. Et augures. Hic ponit eorum culpam in speciali; et praecipue circa idolatriam, quam arguit in eis tripliciter. Primo quantum ad gentilem conversationem; secundo quantum ad idolatriae occasionem, ibi, repleta est terra; tertio quantum ad cultus observationem, ibi, et repleta est terra. Gentilem conversationem reprehendit in eis in duobus. Primo quantum ad divinos et augures, quos habebant: unde dicit: augures, idest pronosticantes de futuris ex voce et garritu avium, habuerunt ut Philisthiim, in quibus maxime haec superstitio vigebat, contra id quod praecipitur Deut. 18: cave ne imitari velis abominationes gentium illarum. Et infra statim: non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria.
Sed videtur quod augurium non sit peccatum.
Aves enim meliorem aestimationem habent quam pisces qui sunt magis aquosi; sed marinarii ex motu quorumdam piscium accipiunt conjecturas de tempestate futura: ergo etiam per aves potest aliquid pronosticari de futuris.
Et dicendum, quod deus praevidit unicuique rei ea quibus possit conservari in esse, secundum suae naturae capacitatem: et ideo homini dedit rationem per quam conferendo potest sibi adinvenire remedia contra nociva. Et quia in brutis deficit ratio, ordinavit ut quod ex ratione deficit, natura suppleret; et ideo talibus data sunt arma et operimenta naturaliter, quae homo per artem sibi acquirit.
Similiter etiam creata est eis quaedam vis naturalis aestimationis, impellens ea ad operandum opera suae speciei. Unde potius aguntur quam agant, ut dicit Damascenus. Et cum natura inferior reguletur per naturam superiorem et moveatur, relinquuntur in ipsis impressiones superiorum motuum fricantium hujusmodi motum per quem moventur ad providendum sibi in necessariis. Et in talibus accipere conjecturam ab avibus, vel avium motibus, vel aliorum animalium, non est peccatum; sed tantum de his quae habent causam ex libero arbitrio, quod non operatur necessitate stellarum.
Secundo, quantum ad passiones innaturales, in quibus subjacebant: unde dicit: pueris alienis, idest alienigenis, vel a deo alienis, adhaeserunt, per turpem abusum. Rom. 1: masculi in masculos turpitudinem operantes. 2 machab. 4, dicitur de hoc vitio: erat autem hoc et incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus. Repleta est. Hic ponit idolatriae occasionem, quae est avaritia vel similitudo.
Ephes. 5: aut avaritia... Quae est idolorum servitus. Primo ergo ostendit avaritiam eorum quantum ad multiplicationem rerum quae pertinent ad necessitatem victus, cum dicit, repleta est terra: in quo notatur abundantia rerum; et non est finis: in quo notatur insatiabilitas avari, qui non implebitur pecunia. Eccli. 5: avarus non implebitur pecunia; et qui amat divitias, fructum non accipiet ex eis. Et Oseae 2: dedi eis frumentum, vinum et oleum et argentum, et multiplicavi eos, et aurum; quae fecerunt baalim.
Secundo quantum ad res quae pertinent ad portantis usum, cum dicit, repleta. Psalm. 19: hi in curribus, et hi in equis; nos autem etc..
Et repleta est.
Hic arguit in eis idolatriae cultum; et aggravat hoc ex tribus. Primo ex multitudine, cum dicit, et repleta est. Oseae 7: multiplicavit ephraim altaria ad peccandum. Jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix. Secundo ex idolorum vilitate: quia opus manuum suarum, et adhuc plus quod fecerunt digiti eorum. Psal. 113: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Tertio ex hominis dignitate: et ideo dicit: homo, qui ad imaginem dei factus est, inclinavit se, supponendo se idolis; vir, qui virtuosus videbatur quantum ad acquisita, humiliatus est.
Psal. 48: homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Infra 44: curvatus est ante illud, et adorat, et dicit, libera me.