DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT VIII.

De probatione quod calidum et humidum sunt causa longioris vitae per se.

Redeamus igitur ad dicta Aristotelis, quae per omnia nobis bene intellecta concordant. Dicamus igitur, quod primum oportet accipere, quod animal naturaliter est calidum et humidum, et quod haec sunt principia vitae ejus, et proportionaliter est haec in omnibus viventibus. Vivere enim in omnibus est in calido et humido. Et ideo contrarium ejus quod est senium, est siccum intus et frigidum, et ideo moribundum cui non succurritur per auxilium medicinae. Tale enim videmus oculis nostris in omnibus viventibus esse senium. In omnibus autem animalibus et vivis universaliter corporum compositorum videntur esse quidem calidum et humidum et frigidum et siccum ad aequalitatem complexionatorum reducta diversis modis. Et quia senium siccum est per naturam et frigidum, tunc necesse est siccari senescens omne, cum in aliis praecedentibus aetatibus eductum sit humidum, cum quo et exspiravit calidum. Si ergo debeat differri senium et prolongari vita, oportet quod humidum quod est vitae causa et principium, sit tale, quod non ex levi causa siccetur per epotationem calidi.

Oportet igitur habere pinguedinem talem qualem supra diximus. Haec enim imputribilior est, et minus educitur per calidum propter duas causas : quarum una est viscositas : et ideo non est elixatile oleum, ut diximus in IV Meteororum : quia humidum ejus non est facile separabile a sicco ipsius. Secunda autem est, quia tale humidum fertur ad circumferentiam sicut calidum : et ideo sequens calidum semper retinet ipsum. Et haec est causa, quod pinguia minus putrescunt quam alii liquores. Causa autem est, ut diximus : quia humidum illud est aeris fluens extra seipsum. Aer autem respectu inferiorum in motu suo est ignis. Ignis autem non est sicut aer vel aliquod elementum respectu alicujus : quoniam ignis est simpliciter levis et activus : et ideo gravis esse non potest respective ad aliud.

Neque iterum oportet esse minus paucum humidum naturale vel nutrimentale : quia paucum non sufficienter restaurat deperditum, et non sufficienter pabulat calidum, et insufficiens est nutrire membra. Et tunc siccatur et breviatur vita. Et haec est causa quod omnino ratio dicit, quod in pluribus verum est, quod animalia magni corporis et similiter plantae magnorum corporum longius vivunt,sicut diximus supra. Est enim rationale, quod majora corpora plus habeant humidum, quod in tantam quantitatem extendit calidum : et sic in eis est utrumque vitae principium in abundantia causa virtutis utriusque.

Neque tamen sequitur ex hoc quod semper longioris vitae sunt quae relinquuntur sive supponuntur esse multae hu-

miditatis. Verbi gratia, si quae sunt plurimae humiditatis secundum quantitatem humoris, non sunt longioris vitae : propter hoc quoniam si excellant secundum humoris qualitatem solum. Si enim excellant secundum quantitatem, remitteret primo calidum, et tandem suffocabit,sicut supra dictum est: quia remisso calido crescit humidum et opprimit calidum. Similiter autem excellens humidum secundum qualitatem, frigidum scilicet et aquosum, exstinguit calidum : eo quod non est cibus ejus, sed contrarium. Et ideo neutro modo excellens humidum est causa longioris vitae, sed per accidentia dicta inducit et accelerat mortem. Convenit autem quibusdam viventibus calidum pingue non inflammabile. Et hoc pingue similiter duo facit, quod scilicet non contingit ipsum cito siccari propter viscositatem ipsius, et quod non contingit ipsum cito frigere, propter hoc quod aereum est, et ex natura calidum, et quia est subjectum caloris. Quibusdam vero convenit ex corruptione complexionis habere quemdam humorem alterum ab isto, et contrarium isti. Et forte convenit quibusdam ex natura tam in animalibus quam in plantis : et ille humor est aquosus frigidus.

Iterum autem oportet, quod humidum quod est causa longioris vitae, sit firmum sive constans secundum proprietates supradictas, et quod non sit leviter corruptibile, et quod non sit superfluum innatum, scilicet facile putrescens et corruptibile, et quod non sit cito convertibile in aegritudinem aliquam per materiam putrescentem, quae scilicet interimatur, et vincitur et exsiccatur naturali calido.

Superfluitatis autem humidi potentia et virtus est contraria vitae, et corruptiva naturae aut in toto, aut forte in parte aliqua : et in illa breviat vitam. Et haec est causa, quod illa quae sunt humiditatis superfluae supereffusae quae membris non imbibitur propter sui impletionem, cito senescunt : quia talis humiditas cito putrescit et ducit ad mortem. Similiter autem de his quae habent multa semina : semen enim est superfluum humidi. Similiter autem est quando semen amplius quam sustineri possit ejicitur per coitum vel infirmitatem desiccando abbreviat vitam. Et haec est causa, quod muti sunt longioris vitae quam equi vel asini ex quibus generantur : quia mulus parum vel nihil seminat, neque concipit. Et haec est causa, quod gallinae multum ovantes cito moriuntur, et similiter mulieres multum concipientes et parientes. Similiter autem foeminae maribus ex hac causa efficiuntur longioris vitae, si masculi in coitu excedant foeminas, ita quod foeminae sint castae et viri luxuriosi. Etiam hac de causa et castratus diutius vivit quam non castratus luxuriosus. Ex hac autem causa, quod passeres masculi citius moriuntur quam foeminae: quia frequentius coeunt ad unam foeminae conceptionem. Et ideo masculi passeres non vivunt ultra duos annos.

Amplius autem ex causa eadem breviant vitam quaecumque masculinorum animalium sunt nimis se fatigantia propter laborem et exercitium : haec enim senescunt per calidum excellens quod educit humidum et evaporat cum ipso : et remanet corpus frigidum et siccum, et in hoc est senium. Labor enim excellens exsiccat, et senium est siccum, et ideo senium est effectus laboris. Oportet igitur tantum exercitari moderate, quod calor exsiccatus moveret et converteret humidum, et non intenderet et consumeret ipsum. Naturaliter, autem loquendo in hominibus mares sunt longioris vitae quam foeminae, nisi per accidens aliquod exercitii vel luxuriae et hujusmodi abbreviet eorum vitam.

Amplius autem alia causa est ejusdem, quia masculus in hominibus calidior est secundum naturam quam foemina. Et ideo calor ejus sufficit terminare et complere humidum : sed in foemina humidum suffocat calidum. Signum hujus est,

quia foeminae sunt multi phlegmatis, quod ejiciunt per os et nares.