CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter ex motu generatur calor.
Est autem nobis necessarium hic digressionem facere propter intelligentiam faciliorem physicorum, ad inquirendum quid sit causa caloris tam in superioribus partibus aeris et ignis, quam etiam in inferioribus : quia de hoc plerique diversa et contraria scripserunt. Quaeramus ergo utrum hoc sit verum quod naturale esse diximus, scilicet quod ex motu fit calor in eo quod tangit id quod movetur cum sit susceptibile caloris. Videtur enim esse mirabile hoc naturale : quia nos videmus, quod si aliquid semper et per se generatur ex aliquo, quod univocatio est in forma generantis et generati. Nos autem hoc non possumus dicere de motu et calore, quod sunt ejusdem formae, cum tamen semper ex motu fit calor, et dicat hoc Philosophus esse per se manifestum. Adhuc etiam nos videmus quod omne per se generans aliud, semper est perfectum in esse, antequam ipsum generet aliud : motus autem est de numero imperfectissimorum, quia non est nisi dum fit, et omnis motus est permixtus potentiae et actus imperfectus naturalis : ergo videtur quod motus non generet calorem. Adhuc antem nos videmus quod non omnis motus generat calorem, sed localis solum : non ergo simpliciter motus generat calorem. Sed neque motus localis semper videtur generare calorem, quia videmus nos quod aqua fluens fortiter frigidior est quam aqua stans in loco uno immota. Videmus etiam nos quod in generatione gravis ex levi, tanto res fortius descendit, quanto plus accipit de forma gravis: sed quanto plus habet de forma et natura gravis, tanto est frigidior : ergo quanto frigidior est, tanto velocius descendit : sed si ex motu est calor, quanto velocius descendit, tanto calidior efficitur : ergo a primo quanto plus accipit de natura frigidi, tanto calidior efficitur, quod absurdum est.
Si autem nos consentimus his rationibus, erit contra sensum : quia nos videmus in omni corpore excitari calorem ex motu, sive sit naturalis, sive sit voluntarius, sive violentus : quod enim per se causa est rarefactionis et separationis partium, est causa caloris : sed quando corpus movetur super aliud corpus, vel etiam aliud corpus distrahit et separat partes ejus, et distrahuntur et separantur ab ipso partes ejus etiam, si possunt suscipere separationem : ergo corpus suo motu excitat calorem in alio, et in seipso si caloris est susceptibile : propter hanc enim causam emicat ignis e confricatis, praecipue duris, et confricata calescunt et fumant, et plumbum in hastali ab arcu projectum confricatum ad acrem liquescit.
Et ideo, salvo meliori judicio, videtur mihi dicendum quod motus dupliciter est inductivus caloris. Uno quidem modo dicto, quia confricando ratificat et
distrahit partes mobilis, et ejus in quo vel super quod est motus : et sic alterando materiam educit calorem, qui potentia fuit in ipsa, sicut omnis forma potentialiter est in materia. Alio autem modo specialiter motus voluntarius, qui processivus vocatur, et est animalium motus, per hoc excitat calorem : quia ad membra motus dirigit spiritus et sanguinem, vel illud quod est loco sanguinis, et cum his venit calor naturalis et multiplicatur illic : quia spiritus calidi sunt et sanguis subjectum est caloris.
Neque oportet propter hoc quod motus et calor sint ejusdem formae, quia ista est generatio per accidens et non per se : reducitur tamen ad generationem per se, et ex parte materiae : et tunc generatur calor ex materia disgregata quam distrahit motus : eo quod praetendit unam partem mobilis ex alia et confricando ad corpus per quod vel super quod movetur . Sed tamen ad efficiens secundum formam et per se, non potest reduci haec generatio, cum sit per accidens et non per se. Ad hoc autem quod dicitur, quod motus est in fieri et imperfectus, videtur esse dicendum quod non generat calorem ex hoc quod est motus, sed per accidens quod accidit ei, sicut jam dictum est, scilicet quod distrahit partes mobilis, et bene confitemur quod non. omnis motus sic generat calorem : quia non omnis motus est simpliciter et tantum motus, sed solus motus localis. Alii enim motus sunt per similitudinem ipsius, nec sunt tantum motus, sed etiam mutationes quaedam, quae immutant in eis aliquid in subjecto. Quod autem aqua stans calidior est quam currens, causa est : quia diutius super unam et eamdem rem stantem figitur radius solis et calefacit ipsam : in aqua autem decurrente non potest figi : et ideo non potest eam tantum calefacere. Quod autem currens non calescit ex motu, Aristoteles innuit causam in Littera : quia oportet aggregari duo ad hoc quod motus generet calorem : quorum unum est velocitas motus distrahens id quod movetur et super quod movetur, plus quam secundum naturam distractibile sit, et secundum quod sit motus magni corporis : talis autem velocitas non est in aqua : quia cum aqua fluat ad terminum alienum, non habet velocitatem nisi ex inclinatione ad illum : et ideo non separantur et distrahuntur partes ejus ultra quam secundum naturam sunt separabiles : et ideo ad calefaciendum non praeparantur per motum. Quod autem objicitur de generatione gravis ex levi, sophisticum est : quia non secundum idem, idem generat in eo frigidum, et etiam a generante per se habet frigidum. Et a generante per accidens habet calidum : et hoc non est inconveniens : et ideo quia cadentia ab alto calefiunt ex motu retundantur exterius : et si sint aquea, liquescentia inveniuntur exterius, sicut apparet in grandine cadente.