Ad universos clericos.
Denuo et de corpore Christi ipso et de illis, quae ad coniiciendum id et reponendum adhibentur, reverentiam commendat.
Reverendis in Christo dominis meis, universis clericis, qui sunt in toto orbe et vivunt secundum statuta catholicae fidei, fr. Franciscus parvulus et minimus servus salutem cum omni reverentia et osculo pedum.
Quoniam debitor factus sum omnibus, ideo, non valens amplius praesentialiter verbis meis propter meas infirmitates vobis satisfacere, hanc meam recordationem et admonitionem paucis verbis scriptam cum omni amore et dilectione suscipite. Attendamus omnes clerici magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae sanctificant corpus. Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo; nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem et realiter nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam. Omnes autem illi, qui ministrant tam sanctissima mysteria, considerent intra se, maxime hi, qui indiscrete ministrant, quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificantur corpus et sanguis Domini nostri et a multis in locis vilibus relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur, quia animalis homo non percipit ea, quae Dei sunt. Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat, et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum. An ignoramus, quia debemus venire in manus eius? Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus, et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur. Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. Et scimus, quia haec omnia tenemur super omnia observare secundum praecepta Domini et constitutiones sanctae matris ecclesiae. Et qui hoc non ecerit, sciat se coram Domino nostro Jesu Christo in die judicii reddere rationem. Hoc scriplum ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui ipsum fecerint exemplari. Dominus noster Jesus Christus omnes meos dominos sua sancta gratia repleat et confortet.