OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
AD MATUTINUM.
Domine, labia mea aperies. R). Et os meum annuntiabit laudem tuam. v. Deus, in adiutorium meum intende. R). Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri etc. Alleluia.
Imitatorium. Christum captum et derisum, flagellatum et crucifixum, Venite adoremus . Psalmus. Venite, exsultemus Domino.
Hymnus. In passione Domini, Qua datur salus homini, Sit nostrum refrigerium Et cordis desiderium.
Portemus in memoria Dolores et opprobria , Christi coronam spineam, Crucem, clavos et lanceam,
Et plagas sacratissimas, Omni laude dignissimas, Acetum, fel, arundinem Et mortis amaritudinem.
Haec omnia nos satient Et dulciter inebrient, Nos repleant virtutibus Et gloriosis fructibus.
Te crucifixum colimus Et toto corde poscimus , Ut nos Sanctorum coetibus Coniungas in caelestibus.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen.
AD NOCTURNUM.
Antiph. Insurrexerunt .
Psalmus. Quare fremuerunt gentes etc.
Antiph. Insurrexerunt in me viri sine misericordia, et non pepercerunt animae meae .
v. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. R). Dedi dilectam animam meam in manus peccatorum .
Pater noster.
Absolutio. Passio Domini nostri Iesu Christi perducat nos ad gaudia paradisi. R). Amen.
Iube domne benedicere. Bened. Per suam sanctam passionem det nobis Dominus suam benedictionem. R). Amen.
Lectio prima.
Apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave Rex Iudaeorum. Et dabant ei alapas et exspnentes in eum, acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Tu autem.
R). Seniores consilium fecerunt in unum, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Cum gladiis et fustibus exierunt tanquam ad latronem. v Collegerunt Pontifices et Pharisaei consilium, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Cum gladiis .
Iube domne benedicere. Bened. Per virtutem sanctae crucis, perducat nos Dominus ad gaudia verae lucis. R). Amen .
Lectio secunda.
Susceperunt autem milites lesum et eduxerunt, et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locus, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Iesus autem dicebat: Pater dimitte illis: non enim sciunt, quid faciunt . Tu autem.
R). Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos eram in templo docens, et non tenuistis me, et ecce, flagellatum ducitis ad crucifigendum. v. Cumque iniecissent manus in Iesum et tenuissent eum, dixit ad eos. Quotidie apud vos .
Iube domne benedicere. Bened. Sanguinis Christi aspersio sit nobis sempiterna salus et protectio. R). Amen .
Lectio tertia.
Postea sciens Iesus, quia omnia consummata sunt, ut impleretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est, et inclinato capite, tradidit spiritum . Tu autem.
R). Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Iesum Iudaei. Et circa horam nonam exclamavit Iesus voce magna: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? * Et inclinato capite, emisit spiritum. v. Exclamans Iesus voce magna, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato. Gloria Patri. Et inclinato .
AD LAUDES.
Deas, in adiutorium meum intende etc.
Antiph. Contumelias.
Psalmus 12. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem etc.
Antiph. Contumelias et terrores passus sum ab eis, et Dominus mecum est tanquam bellator fortis.
Capitulum. Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus . R). Deo gratias.
Hymnus.
Christum ducem, qui per crucem Redemit nos ab hostibus, Laudet coetus noster laetus, Exsultet caelnm laudibus.
Poena fortis tuae mortis Et sanguinis effusio Corda terant, ut te quaerant, lesu, nostra redemptio.
Per felices cicatrices, Sputa, flagella, verbera, Notus grata sunt collata Aeterna Christi munera.
Nostrum tangat cor, ut plangat, Tuorum sanguis vulnerum, In quo toti simus loti, Conditor alme siderum.
Passionis tuae donis, Salvator, nos inebria,
Qua fidelis dare velis Beata nobis gaudia.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. v. Dedit percutienti se maxillam. R). Saturatus est opprobriis .
Ad Benedictus. Antiph. Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison .
Oratio. Domine Iesu Christe, qui hora matutina pro salute humani generis tradi, capi, ligari, flagellari, colaphis caedi et conspui voluisti: fac nos, quaesumus, contumelias et opprobria pro tui nominis gloria laetanter suscipere, et sic huius tuae sacratissimae passionis memoriam continue recordari; ut ad tuae resurrectionis consortium mereamur feliciter pervenire. Qui vivis et regnas etc.
AD PRIMAM .
Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus.
Tu qui velatus facie Fuisti, sol iustitiae, Flexis illusus genibus, Crebris caesus verberibus.
Te petimus attentius, Ut sis nobis propitius, Et per tuam clementiam Perducas nos ad gloriam.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Faciem meam. Psalmus 42. Indica me, Deus etc. . Antiph. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Capitulum.
Recogitate eum qui talem sustinuit adversum semetipsum a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes . R). Deo gratias. v Cum malediceretur, non maledicebat. R). Et cum pateretur, non comminabatur . Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Oratio.
Domine Iesu Christe, qui hora diei prima pro nobis peccatoribus, Pilato praesidi praesentatus, Iudex iudicum durissimum iudicium pertulisti: tibi humiliter supplicamus, ut nobis miseris subvenias iudicandis, ne in extremo iudicio aeterno damnemur supplicio, sed tuis in caelestibus mereamur fidelibus sociari. Qui vivis et regnas etc
AD TERTIAM .
Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus.
Hora qui ductus tertia Fuisti ad supplicia, Christe, ferendo humeris Crucem pro nobis miseris. Fac nos sic te diligere, Vitamque sanctam ducere,
Ut mereamur requie Frui caelestis patriae.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Dominus.
Psalmus 63. Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor etc.
Antiph. Dominus tanquam ovis ad occisionem ductus est et non aperuit os suum.
Capitulum.
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. R). Deo gratias.
v. Oblatus est, quia ipse voluit. r). Et peccata nostra ipse portavit. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison .
Oratio. Domine iesu Christe, Fili Dei vivi, qui hora diei tertia ad crucis tormentum pro mundi salute ductus es: te suppliciter exoramus: ut per virtutem tuae sacratissimae passionis omnia peccata nostra deleas et ad tuae beatitudinis gloriam sempiternam misericorditer nos perducas. Qui vivis et regnas etc.
AD SEXTAM.
Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus.
Crucem pro nobis subiit, Et stans in illa sitiit Iesus, sacratis manibus Clavis fossus et pedibus.
Honor et benedictio Sit crucifixo Filio, Qui suo nos supplicio Redemit ab exsilio.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Posuerunt.
Psalmus 115. Credidi, propter quod etc. Antiph. Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum . Capitulum.
Tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae vivamus, cuius livore sanati sumus. R). Deo gratias.
v. Oblatus est, quia ipse voluit. R). Et peccata nostra ipse portavit . Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Oratio.
Domine Iesu Christe, qui hora diei sexta crucis patibulum ascendisti, in qua salutem nostram sitiens felle et aceto te potare permisisti: te suppliciter deprecamur: ut accenso et inflammato corde nostro sitire nos facias tuae calicem passionis. Qui vivis et regnas Deus etc.
AD NONAM.
Deus, in adiutorium meum intende etc. Hymnus.
Beata Christi passio Sit nostra liberatio, Ut per hanc nobis gaudia Parata sint caelestia.
Gloria Christo Domino, Qui pendens in patibulo, Clamans emisit spiritum, Mundumque salvans perditum. Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. Antiph. Et cum accepisset. Psalmus 141. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum etc.
Antiph. Cum accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum .
Capitulum. Decebat eum, per quem omnia et propter quem omnia facta sunt, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari . R). Deo gratias.
v. Tradidit in mortem animam suam. R). Et cum viris sceleratis deputatus est. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Oratio.
Domine Iesu Christe, qui hora diei nona, expansis in cruce manibus et inclinato capite, Deo Patri spiritum tradidisti et clave mortis tuae dignantissime paradisum reserasti: concede nobis indignis supplicibus tuis: ut in hora mortis nostrae animas nostras ad te, qui verus paradisus es, facias misericorditer pervenire. Qui vivis et regnas etc.
AD VESPERAS. Deus, in adiutorium meum intende etc. Antiph. Dignus es.
Psalmus 29. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me etc.
Antiph. Dignos es, Domine, accipere librum et aperire septem signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo .
Capitulum.
Videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. R). Deo gratias.
Hymnus.
QUI pressura mortis dura Solvisti nexus criminum, Nos ad pacem duc veracem, Iesu, corona virginum.
In flagellis potum fellis Bibisti amarissime Pro peccatis perpetratis, Aeterne Rex altissime.
Omni genti recolenti Tuae mortis supplicium Da virtutem et salutem, Iesu, redemptor omnium.
In amara crucis ara Fudisti rivos sanguinis, Iesu digne, Rex benigne, Consors paterni luminis.
Sanguis Christi, qui fuisti Peremptor hostis invidi, Fac secure nos venire Ad coenam Agni providi.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen. v Disciplina pacis nostrae super eum. r). Quia livore eius sanati sumus .
Ad Magnificat. Antiph. Recessit pastor noster bonus, fons aquae vivae, quia animam suam posuit pro ovibus suis et pro suo grege mori dignatus est. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Oratio. Domine Iesu Christe, qui hora vespertina pro humana salute iam morte peremptus de cruce deponi et in tuae Matris manibus, ut pie creditur, recipi voluisti: concede propitius: ut depositis peccatorum nostrorum sarcinis, ante conspectum divinae Maiestatis tuae praesentari valeamus. Qui vivis et regnas etc.
AD COMPLETORIUM.
v. Converte nos, Deus salutaris noster. R). Et averte iram tuam a nobis.
Deus, in adiutorium meum intende etc.
Antiph. Plangent eum.
Psalmus 87. Domine Deus salutis meae etc.
Antiph. Plangent eum quasi unigenitum, quia innocens Dominus occisus est .
Hymnus. QUI iacuisti mortuus In petra rex innocuus, Fac nos in te quiescere, Sanctamque vitam ducere.
Succurre nobis, Domine Quos redemisti sanguine, Et duc nos ad caelestia Aelernae pacis gaudia.
Laus, honor Christo vendito Et sine causa prodito, Mortem passo pro populo In aspero patibulo. Amen.
Capitulum.
Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. R) Deo gratias .
v. Et factus est in pace locus eius. R). Et habitatio eius in Sion.
Antiph. Salvator mundi.
Canticum Simeonis, Luc. 2. 29. Nunc dimittis etc.
Antiph. Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et sanguinem redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster.
Oratio.
Domine Iesu Christe, qui hora diei ultima in sepulcro quievisti, et a Matre tua moestissima et ab aliis mulieribus planctus et lamentatus fuisti: fac nos, quaesumus, passionis tuae compunctione lacrymis abundare et tota cordis devotione ipsam passionem tuam semper plangere eamque quasi recentem in ardenti desiderio retinere. Qui vivis et regnas etc.