Ad universos custodes fratrum minorum.
Fratrum custodes rogat, ut literas, etiam in quibus de corpore et sanguine Domini agitur, illis, ad quos pertinent, porrigant.
Universis custodibus fratrum minorum, ad quos istae literae pervenerint, frater Franciscus, minimus servorum Dei, salutem et sanctam pacem in Domino.
Scitote, quod in conspectu Dei sunt quaedam res nimis altae et sublimes, quae aliquando reputantur inter homines pro vilibus et abjectis, et aliae sunt charae et spectabiles inter homines, quae coram Deo tenentur pro vilissimis et abjectis. Rogo vos coram Domino Deo nostro, quantum possum, quod literas illas, quae tractant de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri, detis episcopis et aliis clericis et memoria retineatis, quae super his vobis commendavimus. Aliarum literarum, quas vobis mitto, ut eas detis gubernatoribus, consulibus et rectoribus, et in quibus continetur, ut publicentur per populos et plateas Dei laudes, facite statim multa exemplaria et copias, et cum magna diligentia eas porrigite illis, quibus debeant dari. Valete in Domino.