COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 32.). Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
i. Ut sciamus, quo vesci debeat homo iustus, notandum, quod triplex est cibus, qui nobis apponitur in praesenti : cibus naturalis
cibus carnalis - et cibus artificialis. Primus sustentat naturam, secundus nutrit concupiscentiam, tertius confortat animam.
2. Circa cibum naturalem nota, quod condigne est promerendus; Matthaei decimo : " Dignus est operarius cibo suo"; quasi dicat: et non alius; secundae ad Thessalonicenses ultimo: " Si quis non vult operari, non manducet";Genesis tertio:"In sudore vultus tui vesceris pane tuo". - Item, modeste.est accipiendus: Ezechielis quarto: " Cibus tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud "; quasi dicat: comedes ad pondus et ad tempus: Ecclesiastici trigesimo septimo: "Noli esse avidus in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam ". -Item, liberaliter est distribuenda: quocontra de avaro, Iob vigesimo : " Non remansit de emo eius, propterea nihil remanebit de bonis eius ". Exemplum de divite epulone, Lucae decimo sexto.
8. Circa cibum carnalem attende, quare fugiendus: quia comedentem reddit egenum, eo quod nimis est venalis; Threnorum primo : " Omnis populus gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam ".
Comedentem facit immundum: est enim pollutus: Levitici undecimo: " Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit"; aqua, id est concupiscentia.
Comedentem facit debilem et infirmum: est enim male nutritivus: Iob trigesimo : " Radix iuniperorum cibus eorum "; Threnorum primo: " Sacerdotes vestri in urbe consumti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillaret animam suam "; Isaiae quinquagesimo quinto: " Quare appenditis argentum vestrum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate
Depauperat expellendo gratiam, polluit ingerendo culpam seu maculam, infirmat corrumpendo sive vulnerando naturam.
4. Circa spiritualem cibum attende, quare appetendus: quia nobilis est: Sapientiae decimo sexto : " Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti eis sine labore " etc.; et Psalmus: "Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia ".
Quia utilis: bene enim reficit et confortat: tertii Regum decimo nono: "Cum surrexisset Elias, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb ".
Quia delectabilis: Sapientiae decimosexto : " Paratum panem de caelo praestitisti eis sine labore, habentem omne delectamentum et omnis saporis suavitatem ": Psalmus: " Cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos".
5. Nota autem tria, quae auferunt homini delectationes cibi spiritualis. Primum est sensus defectio: secundi Regum decimo nono de Berzellai: Nunquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum? aut delectare potest servum tuum potus et cibus? vel audire possum ultra vocem cantorum et cantatricum "? Psalmus: " Aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum ".
Secundum est sensus infectio, quod solet esse in infirmis, quorum aduritur palatum; Iob trigesimo tertio : "Increpat Dominus per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit: abominabilis ei fit in vita sua panis, et cibus animae suae ante desiderabilis "; Psalmus: " Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis ".
Tertium est sensus repletio: Numerorum vigesimo primo: "Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae, nauseat anima nostra super cibo isto levissimo ".
Attende, quia sensus male repletur lascivia malae operationis, male inficitur per concupiscentiam malae affectionis, deficit autem propter inconsuetudinem devotionis: et sunt illi quasi saturati, quasi adusti illi, illi quasi deficientes et languidi.