COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Cap. VI, 27.). Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam .
1. In hoc verbo innuitur nobis quaedam cibi distinctio. Est enim cibus, qui perit, et ille est culpae
et est cibus, qui permanet in vitam aeternam, et ille est gratiae.
Est autem cibus culpae multiplex: cibus luxuriae: secundi Regum decimo tertio : " Veniat, obsecro, Thamar, soror mea, ut det mihi cibum et faciat mihi pulmentum, et comedam de manu eius ": nota de amore.
Cibus gulae; Numerorum undecimo: " Adhuc carnes erant in faucibus eorum, nec defecerat hujusmodi cibus, et ecce, furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatus est locus ille sepulcra concupiscentiae "; Psalmus: " Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos ".
Cibus superbiae; Danielis primo : " Tenta nos, obsecro, decem diebus, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum, et contemplare vultus nostros et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, sic facies cum servis tuis"; Osee duodecimo: " Ephraim pascit ventum et sequitur aestum ".
Cibus invidiae: Proverbiorum vigesimo tertio: " Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius, quoniam in similitudine arioli et coniectoris aestimat quod ignorat". - Cibus irae, quem prohibet Dominus in figura Levitici septimo : (Sanguinem omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus ".
Cibus avaritiae: Proverbiorum vigesimo tertio: " Ne desideres de cibis eius", id est mundi, "in quo est panis mendacii ": Ecclesiastici decimo tertio: " Confundet te in cibis suis", Id est mundus in divitiis, " donec te exinaniat bis et ter, et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te ". Expone totum de mundo, cuius cibi divitiae sunt, quas
1. propinat avaris ad credentiam .
Cibus accidiae: Indicum decimo nono: " Mane facto parabat Levites iter: cui rursus socer: Oro te, inquit, ut paulolum cibi capias, et assumtis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris ".
Nota, quod tantum fecit eum morari, quod venit ad malum hospitium. Nam
Languida segnities hodiernos craslinat actus.
Hic cibus est cavendus.
2. Cibus gratiae est similiter multiplex.
Cibus gratiae, hic reddit vitam: Psalmus : " Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius. Rivos eius inebria, multiplica genimina eius ".
Cibus sapientiae, hic reddit sensum; Ecclesiastici decimo quinto: " Cibavit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum "; Matthaei vigesimo quarto: "Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis citium in tempore "? Proverbiorum decimo tertio: "Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque iudicio ".
Cibus spiritualis laetitiae, hic reddit motum: Ecclesiastici decimo quarto : "Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum "; Psalmus: "Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu ".
Hic est cibus triplex interior in conscientia.
3. Sequitur cibus triplex exterior in vita: cibus paenitentiae: Psalmus : " Cibabis nos pane lacrymarum et potum dabis nobis in lacrymis in mensura ", Hic est omnibus medicinalis sive sanativus cibus aegrotantium. - Cibus iustitiae: Ioannis quarto:
"Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui misit me, ut perficiam opus eius ". Hic est cibus nutrilivus et augmentativus cibus laborantium. - Cibus patientiae: ad Hebraeos quinto: "Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali". - Hic est triplex cibus exterior in vita.
4. Sequitur cibus superior in altari, et hic est septimus, scilicet cibus eucharistiae: Ioannis sexto : " Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ". Omnibus hujusmodi cibus est quaerendus.
Annotato 43.
(Vers. 42.). Hic est vere salvator mundi: qui salvat a malo culpae: Matthaei primo : " Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum "; Lucae secundo: " Annuntio vobis gaudium magnum " etc.: " quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus ". - Qui salvat a malo tentationis sive pugnae: Psalmus: " Salvasti nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti ". - Qui salvat a malo poenae sive miseriae: ad Philippenses tertio: "Salvatorem exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae ".
A malo culpae salvat paenitentes: Lucae septimo , exemplum de Magdalena, cui dictum est: " Fides tua te salvam fecit: vade in pace".
A malo pugnae, constantes: primi Machabaeorum quarto: " Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri: et nunc clamemus in caelum, et miserebitur nostri Deus noster ".
A malo miseriae, perseverantes: Matthaei decimo: " Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ".
Habe ergo poenitentiam de culpa, constantiam in pugna, perseverantiam in gratia.
ANNOTATIO 14.
(Vers. 18.). Quinque viros habuisti, et hunc quem habes, non est tuus vir.
1. Mulier, anima fidelis; vir eius legitimus, Christus: quoties ergo anima ad Deum convertitur, vero sponso coniungitur: quoties ad alium, fornicatur.
Mulieri isti improperantur quinque viri - et de sexto etiam reprehenditur - cum dicitur: Quinque viros habuisti, et spiritualiter possunt dici quinque viri, quibus anima abutitur, quinque sensus. - Primus igitur vir est gustus, cui serviunt gulosi: in quorum persona dicitur Ecclesiastae secundo : " Melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona "; Isaiae vigesimo secundo: " Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ".- Secundus est tactus, cui serviunt luxuriosi: in quorum persona dicitur Sapientiae secundo: " Nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum sit exsors luxuriae nostrae". - Tertius est odoratus, cui serviunt deliciosi: in quorum persona dicitur Sapientiae secundo: " Unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis: coronemus nos rosis " etc. - Quartus est visus, cui serviunt avari: de quibus Ecclesiastici decimo quarto " Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur ". -Quintus est auditus, cui serviunt curiosi : tales erant Athenienses, Actuum decimo septimo: "Ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novi": et secundae ad Timotheum quarto: (Ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus ".
Isti ergo sunt quinque viri, quos reprehenditur anima fidelis habuisse: qui etiam significantur per quinque iuga boum , de quibus Lucae decimo quarto dicitur: " Iuga boum emi quinque ".
2. Adhuc arguitur Samaritana virum sextum, qui non est suus, habere, cum dicitur: Et hunc quem habes, non est tuus vir: et hic vir est error. Voluptates enim corporis sequitur error mentis, secundum quod dicitur in Psalmo : " Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus ". Virum istum monetur anima dimittere et ad sponsum proprium se transferre, cum dicitur ei a Christo: " Voca virum tuum ", supra eodem.