DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT XII.

Et est DIGRESSIOdeclarans mensuram uitae, et in quo differt mensura vitae a periodo ?

Dico igitur, quod longitudo vitae uniuscujusque vivi ex virtute activi super passivum ejusdem vitae principium accipienda est. Oportet enim in omni vivo excellere calidum, et esse operativum et activum et formativum terminativum sive completivum. Quemadmodum calidum quod est in semine, operatur et agit et format similia, et terminat humidum ad species homogeniarum membrorum, et ex operatione illorum complet animatum corpus, ita procul dubio calor qui vocatur physicus, omnia praedicta facit in utroque humido superinducto. Sicut autem humidum menstrui non est formabile, nisi misceatur humido seminali in animalibus, cui est humidum pluviale in plantis proportionabile : ita etiam humidum nutrimentale non efficitur formabile et terminabile, nisi per assimilationem. ad humidum radicale, et penetrationem in ipsum.

Consideratur igitur quantitas virtutis caloris physici ex quatuor, scilicet ex subjecto in quo est, et ex virtute caelesti, et ex virtute elementi ignis, et ex virtute animae : et consideratur proportio istarum virtutum inter se, quod scilicet virtus animae apprehensam teneat caelestem, sicut motor vincendo tenet suum instrumentum quod non. divertit ab operationibus artis suae. Et iterum, quod caelestis apprehensam teneat eam quae est elementi, quod non nisi sub ipsa et ea induente operetur : et subjectum ejus neque sit excedens in quantitate virtutem talis actionis, neque sit in qualitate contraria repugnans. Et quanta est proportio talis potentiae ad sic agendum, tanta est procul dubio vita viventis secundum naturam. Hujus autem signum est, quod medicorum sapientes dicunt, quod magnitudo capitis cum parvitate colli et aliorum vicinorum membrorum parvitatem signat materiae humidi quae formari poterat a quantitate virtutis nisi defecisset. E contra autem magnitudo colli et aliorum membrorum cum parvitate corporis signat debilitatem virtutis et materiam abundare super virtutem. Proportio autem utriusque significat utriusque proportionem. Haec igitur vitae mensura est per se.

Quotiescumque autem haec qualitas actionis impeditur ex quantitate vel qualitate humidi, toties breviatur vita per materiam proprie loquendo, et non per agentis debilitatem. Si autem breviatur vita per cibum vel exercitium vel aliquod aliud accidens, tunc abbreviato per accidens, et sunt multa accidentia variantia ipsum : sicut etiam diximus de periodo quam multa variant et corrumpunt et non sinunt ordinabiliter liniri secundum quod virtus coelestis tali generato influxa exigeret, ita quod contingit et hic proportionem, istam agentis ad patiens multis accidentibus ex confusione materiae corporis, et laesione, et aliis impediri, quod ad terminum debitum vita viventis concludi non possit.

Haec autem mensura vitae sic accepta est illa quae per modum lineae rectae protrahitur per gradum aetatum usque ad. decrepitum senium et delirum quod est ultimum vitae. Et in hoc a periodo differt : periodus enim est mensura, coelestis quae completur in vita, juvantibus eam coelestibus per circuli virtutem et eorum quae in circulo sunt siderum. Et ideo illae virtutes continue induuntur generato ex ortu et occasu siderum continue super vitam stiliantium ad juvandum vel infirmandurn virtutem primam coeli quae influxa est nato in casu primi seminis : et hoc quod expletur per circulum, periodus vocatur. Haec autem mensura quae hic determinata est, eo quod est mensura virtutis agentis in suum subjectum, procedit diminuendo et restaurando, et aliquando plus addit quam diminuat, sicut in aetate prima. Aliquando autem aequaliter, sicut in aetate secunda. Aliquando autem pius diminuit quam addit, sicut in aetate tertia et quarta. Et sic patet, quod secundum motum augmenti et diminutionis de contrario vadit ad contrarium. Similiter autem observat viam de contrario ad contrarium in materia sua quae est humidum : quoniam illa sub ipso primo est calida et humida in aetate prima, et post calida et sicca in aetate secunda, et tandem frigida et sicca in tertia, et in. fine aetatum erit frigida et humida destituta. Motus autem qui est de contrario ad contrarium, scimus quod omnis talis motus est rectus per demonstrata in Physicis .''

Si autem intelligere volumus quae dicta sunt, scimus ex prima parte hujus libri , et ultima parte libri de Coelo et Mundo, quod vita secundum quod est actus animae quae est motor corruptibilis et generabilis substantiae, mensuratur mensura finita. Sed non habemus ex hoc, utrum mensuretur circulari vel recto. Ex eo autem quod ostensum est in fine secundi Peri geneseos , ''scimus quod mensuratur periodo.

Ex his autem quae dicta sunt hic, scimus quod mensuratur recto sibi aliquo adaequato. Et si conferamus haec ad ea quae dicta sunt de calore physico in proportione ad humidi potentiam, ita dicemus, quod calor prout habet virtutem animae, est finitae potentiae, et non semper movebit et formabit humidum. In quantum autem habet virtutem coelestem, habet virtutes circuli et eorum quae in circulo continentur et oriuntur,

et occidunt, et accedunt et recedunt. In quantum autem est calor elementi, est alterativus et conversivus, et augmentativa et diminutivus, et mensuratur recto : et mensura quaedam removens infinitatem, virtutem suam influit circulo. Et circulus vires suas influit lineae rectae. Et sic proprie mensura accipitur aetatis et vitae, exclusis eis quae impediunt ex confusione materiae, et ex multitudine accidentium quae sunt infinita. Haec igitur de causa brevioris vitae et longioris dicta sufficiant.

D.ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA,