CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De galaxia secundum opinionem eorum qui dixerunt galaxiam, esse combustionem solis.
incipiamus ergo nunc considerationem facere de galaxia, quae est idem quod via lactea sive alba, quae Arabice dicitur majaraterii, quod interpretatur alcha quod movetur. Dicendum autem primo est de galaxia : quia ipsa est ex partibus orbis effective et materialiter, sicut infra patebit. Post haec autem considerationem faciemus de aliis superioribus impressionibus, et dicemus de eis exquisite per demonstrationem, sicut est consuetudo nostra, et omnis Philosophi magni in philosophia. Fuerunt autem quidam qui dixerunt, quod sol aliquando movebatur in loco illo, et suo lumine et calore combussit orbem in loco illo : combustum enim praecipue si terrestre sit, album efficitur, sicut apparet in calce : et ideo sol sua combustione impressit in orbe hoc vestigium quod vocatur galaxia. Dico autem quod iste sermo est erroneus : quia si ita esset ut dicunt, tunc similis causa similem relinqueret effectum. Sol autem movetur per zodiacum secundum ordinem signorum sub linea quae dicitur ecliptica, quae est medium orbis signorum : ergo per totum orbem signorum deberet apparere tale vestigium ex combustione solis, quod non videmus : quia galaxia non apparet secundum ordinem signorum in zodiaco, sed potius intersecat orbem signorum in duobus signis Geminorum et Sagittarii, et egreditur versus utrumque polum. Adhuc autem, sicut probatum est in Coelo et Mundo, orbis in nulla sui parte recipit impressiones peregrinas, quae aliquid variant in esse suo : combustio autem et albedo relicta ex ipsa, impressio peregrina est, quae non convenit nisi corpori passibili et alterabili : ergo galaxia non est combustio relicta ex sole : est enim orbis per hoc quod est incorruptibilis et inalterabilis, semotus a natura quatuor elementorum, et ab agricultura inferiorum vegetabilium, et a generatum animalium : et ideo impressio corporis passibilis in eo fieri non potest. Fuit autem, ut puto, haec opinio Pythagorae, qui dixit esse terram stellam et moveri, et coelum stare et comburi a sole.