OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
1. Quartum folium et quarta citharae chorda est quartum Domini verbum, quod emisit circa horam nonam, clamans voce magna: Eli, Eli, lamma sabacthani, hoc est: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti ? Qui oculi folium hoc non videant, quae aures hanc chordam non audiant ? Quare autem clamat, nisi ut fortius audiatur? Quanta, putas, fuit doloris acerbissimi magnitudo , cum haec bonus Iesus toto corpore distentus clamabat ! Sed cave, ne propter clamorem putes ad impatientiam dilapsum mitissimum Dominum Iesum. Patientiam enim, sicut in sequenti folio et chorda ostendemus, in amarissima passione sustinuit , sed et magnitudinem doloris ostendit.
2. Quod autem haec verba loqueretur ex persona assumti hominis, qui tamen cum ipso Dei Filio una persona fuit, patet per hoc quod ait: Deus meus; quod utique non diceret ipse qui unus Deus est cum Patre, si non hominem assumsisset. Quid antem est quod ait: Ut quid me dereliquisti? Nunquid Pater unicum suum Filium poterat derelinquere ? Absit: sed pro toto corpore, id est pro tota Ecclesia, loquitur ita caput nostrum, benignissimus Iesus. Volens enim commendare unitatem et caritatem, quam ad Ecclesiam, sponsam suam habuit, se in omnibus membris suis passurum ostendit, qui tunc in capite sustinuit passionem, hoc est in proprio corpore, quod assumsit de Virgine . Clamat autem se derelictum qui derelinqui non poterat, quia multa membrorum suorum ad tantam tribulationem erant Tentura, ut a Deo derelicta penitus viderentur . Benedictus sit amabilis Dominus, benignissimus Iesus, qui primo in se pro nobis, nunc vero et nobiscum in nobis pati dignatur, tribulationem nostram, quam pro iustitia patimur, suam reputans et clamans: Cum ipsa sum in tribulatione , ut de ipso securius confidamus.
Capitulum XI. De quinto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
1. Quintum folium et quinta chorda est quintum amantissimi Iesu verbum, quod emisit in cruce dicens: Sitio . Et dabant ei vinum myrrhatum bibere cum felle mixtum. Punitis omnibus membris dulcissimi Iesu, supererat, puniri et linguam. Dedit ergo ei in siti sua illa vitis aliena, conversa in
amaritudinem , de fructu suo potum amarum, non quidem potandum, sed potius degustandum, quia ad poenam linguae suffecit potum gustare.
2. Sed licet haec ad impletionem Scripturae vere
patrata sint, tamen hoc verbo sitio aliquid aliud significari videtur. Puto enim, quod hoc loquendo immensitatem caritatis voluit commendare, quoniam ab homine sitiente multo ardentius potus desideratur quam cibus ab esuriente. In siti ergo ostendens nobis desiderium illius rei, quae ardentissime concupiscitur, per illam figurative ardorem suae caritatis ostendit: licet etiam veraciter possim accipere, quod sitierit, quoniam, per totum corpus sacrati sanguinis effusione siccatus, ossa habuit sicut cremium arefacta . Sed non est satis credibile, ipsum de corporali siti dixisse, qui in instanti sciebat se corporaliter moriturum, sed potius ardentissimo desiderio salutis nostrae ipsum credimus sitivisse . - Sed est quod moveat nos, quod, cum instaret hora passionis extremae, ad orationem procedens, Dominus benignissimus Iesus procidit in faciem suam orans et dicens: Mi Pater, si possibile est, transfer hunc calicem a me - et hoc non semel tantum, sed et secundo et tertio fecit - per calicem, quem bibiturus erat, passionem significans, qua erat passurus . Nunc vero, eodem calice passionis ebibita, dicit: Sitio. Quid est hoc? Antequam gustes, bone Iesu, petis, calicem omnino auferri, sed postquam ebibisti, sitis ? Ut video, mirabilis potator es tu ! Nunquid vino iucunditatis et non potius vino compunctionis et summae amaritudinis repletus fuit calix tuus ? Immo vere compunctionis amarissimas plenus est, qui non sitim, sed potius potandi fastidium generare deberet.
3. Sed, ut aestimo, ante passionem quidem calicem a te transferri petisti, non ut passionem non amares , pro qua patienda veneras, et sine qua salus humano generi non adesset: sed ne putaret quis, te verum hominem passionis amaritudinem non sensisse propter Deitatis unitatem, verbis petentibus,calicem a te transferri et bis et tertio summam acerbitatem passionis tuae dubitantibus Indicasti ; nobis quoque sequentibus doctrinae et exempli tui formam praescripsisti, in imminentibus nobis periculis, etiam cum ad utilitatem nostram pertineant, posse et debere a nobis Dominum frequentius exorari, ut flagella iracundiae suae dignetur a nobis avertere: et nihilominus, etiam si ablata non fuerint, exemplo passionis tuae gratanter, patienter et viriliter cum omni perseverantia tolerare. Quod antem ante passionis calicem auferri rogaveras, et eo iam exhausto dixisti: Sitio, dilectionis magnitudinem commendasti , ac si diceres: quamvis passio mea tanta fuerit, ut quantum ad humanitatis sensum illam declinare petierim, tua, o homo, caritate vincente et ipsa tormenta crucis superante, adhuc plura et maiora, si necessarium foret, sitio subire tormenta. Nihil enim est, quod detrectem pati propter te, pro cuius pretio animam meam pono .
Capitulum XII. De sexto folio vilis sive verbo Christi in cruce .
1. Sextum folium et sexta chorda citharae est sextum verbum, quod, cum accepisset acetum vera et summa dulcedo, Dominus Iesus, dixit: Consummatum est . Quid est hoc? Superius dictura est: Quoniam videns Dominus, quod consummata sunt omnia, ut implerentur Scripturae, dixit: Sitio; et cum gustasset, dixit: Consummatum est. Consummatum quippe et perfectum fuit testimonium Scripturae , quae dicit : Dederunt in escam meam fel; et per hoc omnis Scriptura, quae de ipso erat, consummationem accepit.
2. Sicut ergo caput nostrum, pro peccatis nostris acerbitatem sustinens passionis usque ad consummationem, id est perfectionem omnium Scripturarum, quae de ipso erant, patienter perseveravit: ita et nos, si huius capitis membra esse volumus, in omnibus adversitatibus nostris virtutem perseverantiae servemus, ut ad finem omnium passionum nostrarum, ipso benignissimo Iesu duce, veniamus et cum ipso possimus dicere confidenter: Consummatum est, hoc est, adiutorio tuo, non nostra virtute, bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi . Redde ergo quod legitime certantibus in agone, te promittente, repositum est, scilicet coronam iustitiae, quam tu, iudex iustus, reddes in tua die, quae nubilum non habet, in illa die, quae in atriis tuis melior erit super millia dierum , in qua tu solus singularis sol eris. - O sol iustitiae , benigne Christe Iesu, lucens in virtute tua, redde temetipsum in praemium sempiternum omnibus, qui certaverunt et certando perseveraverunt in agone certaminis: recipiant a te splendorem sempiternum, in quo assidue felices laetentur. Hunc autem splendorem nullus poterit adipisci, nisi qui perseveraverit in finem , " quia virtus boni operis perseverantia est".
Capitulum XIII. De septimo folio vilis sive verbo Christi in cruce .
1. Septimum et ultimum folium vitis nostrae et septima citharae chorda ultimum fuit verbum amantissimi Iesu: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum . Littera plana est. Quid est autem, quod ille coaeternus et consubstantialis Patri Filius animam suam ita manifeste in manus Patris commendabat , cui non minus commendata esset, etiamsi hoc non dixisset ? Profecto, quamvis sciret, animam suam sanctissimam Patri esse commendatam, qui paulo ante dixerat: Venit princeps mundi huius, id est satanas, et in me non habet quidquam; voluit animam suam Patris manibus commendare, ut erudiret nos, qui terra sumus et cinis , quatenus spiritum nostrum disceremus Patris aeterni manibus commendare, ne ab huius mundi principe, cum a corpore egressus fuerit, comprehendatur, qui in nobis heu, non pauca inveniret, quae ad ipsum pertineant: cum ipse, qui peccato nihil debebat, immo etiam peccata tollere advenerat , spiritum suum sanctum purissimum a corpore purissimo egiussurum non utique necessitatis, sed exempli gratia Patris sui manibus commendaret.
Capitulum XIV. De tertia similitudine vitis quoad flores .
1. Propterea exinanivit semetipsum Filius Dei, formam servi accipiens , et plantatus est in terra nostra et corporis nostri deformitatem accepit et fronduit, floruit, fructus plurimos attulit, ut per hoc, quod nostrae humanitati unitus fuit, Deitati suae nos uniret. Sed quia sine flore non pervenitur ad fructum, floruit benignissimus Dominus meus Iesus. Qui sunt eius flores nisi virtutes? Floruit autem admirabiliter et valde singulariter et excellenter vilis haec inclyta, non uno florum genere, sicut aliae vites et arbores, sed omnium in se florum speciem continebat : violam scilicet humilitatis, lilium castitatis, rosam patientiae et caritatis et crocum abstinentias . - Verum omissis aliis, de rosa prosequamur.