CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De opinione eorum qui dixerunt galaxiam esse reflexionem luminis solis in quibusdam stellis.
Illi autem qui imitabantur Anaxagoram et Democritum, dixerunt quod ga- laxia est lumen mutuatum a sole quibusdam stellis : et hoc modo dicitur lumen illarum stellarum. Ponunt enim isti quod radius solis non incidit omnibus stellis, sed potius propter terrae interpositionem retrahitur a quibusdam : et ideo cum occidit in occasu, retrahitur a stellis quae sunt in Oriente : et sic deinceps semper retrahitur ab his quae sibi opponuntur, et non consequitur eas, sed incidit quibusdam stellis non a sole tantum distantibus : et ubi incidit, in circuitu lumen diffunditur, sicut quando radius solis venit per fenestram, et incidit in terram, lumen a radio solis diffunditur in circuitu illius terrae cui incidit radius, ita quod efficitur luminosa : ita etiam circa stellas quibus incidit radius solis in circuitu coeli, diffunditur lumen radiorum, et illuminat partes orbis in circuitu illarum stellarum : et illud lumen vocatur galaxia, quod fit ex lumine appropinquante illis stellis. Haec autem positio videtur ponere, quod terra sit major sole secundum vulgi opinionem, quia aliter radicem non haberet : tunc enim umbra terrae esset tendens in altum, et impediret quasdam stellas sibi oppositas a consecutione radii solaris, et quasdam non impediret.
Dico autem iterum, quod istud stare non potest : quia si galaxia esset lumen diffusum in foco ubi determinantur radii solis ad aliquas stellas partium orbis minus distantes quam sit dimidius orbis, tunc cum recedit sol de loco ad locum, recedit etiam lumen diffusum a foco ad locum : ergo galaxia non staret, sed mutaretur de loco ad locum : et hoc non videmus, cum ipsa sit semper super Sagittarium et circa partem Geminorum, et intersecet zodiacum. Adhuc autem signatio fit de falsitate sermonis illius, id quod probatur in scientia astronomica de mensura quantitatis Solis et Terrae : quia probatum est, quod Sol est major Terra : sicut et aliae stellae etiam praeter Lunam et Mercurium, majores sunt quam Terra. Sed cum ita sit, quod lu-
minare majus cum opponitur corpori minori opaco, radii luminares intersecant se post umbram opaci, et illuminant totum quidquid est post umbram : quia minus est opacum quantum luminosum tendit in acutum. Compertum est autem per rationes geometricas, quod umbra Terrae non porrigitur nisi usque ad sphaeram Mercurii, ita quod stella Mercurii est extra umbram terrae : ergo radius solis consequitur omnes stellas quae sunt in sphaera Mercurii et supra : non ergo retrahit a quibusdam, nec in loco ubi incidit, diffundit lumen quod sit galaxia.