COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 47.). Incipiebat enim mori.
1. Non solum describit Evangelium aegroti infirmitatem, sed infirmitatis gravitatem in hoc, quod appropinquabat aegrotus ad mortem: quod notat, cum dicit: Incipiebat enim mori. Ubi notandum est, quod mortis spiritualis quadruplex signum est, scilicet amissio motus, amissio gustus, amissio loquelae et amissio sensus.
Tunc enim incipit homo spiritualiter mori, quando amittit motum bonae operationis: unde Iacobi secundo : " Fides sine operibus mortua est".
Quando amittit gustum devotionis: Psalmus: (Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portae mortis".
Item, quando amittit loquelam confessionis: Psalmus: (Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi"?
Item, quando amittit sensum discretionis: propter quod clamavit David: " Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte "; et quarti Regum quarto dicitur de filio mulieris , ad quem venerat Giezi, quod " non erat vox neque sensus", ut significaretur esse mortuus.
2. Contra, nota, quod vitae spiritualis signa quatuor sunt, scilicet recuperatio sensus discretionis:
unde quarti Regum quarto de puero, quem suscitavit Eliseus, quia " oscitavit septies aperuitque oculos ".
Item, recuperatio loquelae confessionis: aude Lucae septimo de adolescente, quem suscitavit Iesus, dicitur, quod " resedit qui erat mortuus et
. coepit loqui ".
Item, recuperatio gustus devotionis ; unde Lucae octavo, postquam resuscitavit Iesus filiam archisynagogi, " iussit illi dari manducare ".
Item, recuperatio bonae operationis: unde Ioannis undecimo, suscitato Lazaro, " dixit Iesus: Solvite eum et sinite eum abire ".