OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
1. Floret in vite nostra, benignissimo Iesu, rosa rubens et ardens, rubens sanguine passionis, ardens igne caritatis, roscida effusione lacrymarum dulcis Iesu. - Flevit enim et contristatus est gaudium meum, immo gaudium Angelorum, optimus Iesus, qui, ut ait Apostolus , in diebus carnis suae offerens vota supplicationesque ad eum qui possit eum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis, exauditus est pro sua reverentia. Audis, cor non carneum, sed lapideum, illum magnum Iesum et optimum in diebus carnis suae, quam pro me assumserat, lacrymis maduisse, et adhuc aridum permanes? O cor durum, audis, commoveri pro te ad lacrymas qui in aeternum non commovebitur , nec adhuc ad lacrymas tu commovens ? - Addam et ignem caritatis et sanguinem passionis, si forte calefias, si emolliaris, ut dulcissimo Iesu pro lacrymis suis et sanguine effuso saltem lacrymas effundas . - Addam adhuc malleum gravem et incudes ferreas incutiam tibi, ut saltem vel sic movearis. Nam si esses ut terra sine aqua aridum, leviter posses emolliri, solis perfusum lacrymis dulcissimi Iesu: si autem a facie frigoris iniquitatum multiplicium induratum esses in rigorem lapidis, addo instrumenta fortia, malleum crucis et incudes clavorum ferreorum, ut illis tibi incussis scindaris et fontem salubrem lacrymarum effundas.
2. Quodsi nec commovens adhuc, cor durum et impoenitens , durius es silice in deserto, qui a Moyse bis percussus virga, emisit aquas largissimas, praesertim cum malleus crucis validior sit ad feriendum quam virga Moysi, et tres clavi ferrei ter percussi validiores et efficaciores esse debeant ad aquam eliciendam quam percussio virgae Moysi geminata . - Si vero adhuc permanes inconcussum, eo quod in adamantis duritiem sis conversum, qui solo haedi sanguine potest emolliri , affero tibi haedi pariter et Agni incontaminati, optimi Iesu, sanguinem copiosum, calore incomparabili caritatis ferventem, quia sua fortitudine illum adamantinum parietem inimicitiarum positum inter Deum et hominem omnino comminuit et dissolvit: qui paries per tot annorum millia duruerat , ut nec Lege nec Prophetis ipsum diversorum praeceptorum et comminationum malleis percutientibus fuerit comminutus. Sed accedente sanguine baedi et Agni nostri, amabilis Iesu, non tantum perforatus est, sed etiam destructus. - Dicitur autem Dominus Iesus esse hoedus, qui est immundum animal, quia naturam gestabat plenam in nobis immunditiis peccatorum, in ipso vero nihil peccati habentem ; propter eximiam vero munditiam suam Agnus est, qui non solum non habet peccatum, sed et totius mundi tollit peccata .
3. Huius ergo haedi et Agni nostri copioso sanguine te, o cor adamantinum, immerge , iace in illo, ut calefias, calefactum molliam, emollitum vero fontem lacrymarum emittas. Quaeram ergo mihi, et tunc inveniam, fontem lacrymarum in lacrymis, in cruce et clavis, postremo et in sanguine rubicundi , mitissimi Iesu. Legam ergo et intelligam, quantum ipse annuerit, ruborem carnis et animae dilecti ex dilecto , amantissimi Iesu. Rubuit enim in utroque: in carne quidem ex natura, quia naturaliter omnis caro rubea est: nec minus sanguine passionis, quo carnem suam, nostra caritate compellente, tam crebro et tam copiose perfudit, quas etiam sacratissimi sanguinis effusiones in superioribus constat frequenter nos explicasse. Unde videtur modo in bis minime immorandum, ne lectori fastidium generetur.
4. Quis igitur, nisi totus caro et sanguis et qui in se nihil habeat spirituale, sanguinem istum fastidiat ? Quis volens de sanguinibus , id est peccatis per carnem et sanguinem contractis, liberari, istum saluberrimum sanguinem iesu purissimi non affectetur ? Quicumque semel illo dulcissimo sanguine fuerit inebriatus, quem paravit in dulcedine sua pauperi Deus , nonne magis ac magis sitiet, audiens et intelligens veram vocem Sapientiae Dei, Unigeniti Patris, optimi Iesu dicentis: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient? - Si verum est, immo quia verum est, humano sanguini prae ceterorum animalium sanguine tantam naturaliter inesse dulcedinem, ut, cum semel a bestiis quibuslibet gustatus fuerit, illum semper de cetero gustare desiderent, ita ut aliis animalibus postpositis sanguini insidientur humano et in mortem suam pro illo corruant acquirendo: quid, credis,in se habere dulcedinis sanguinem illius Filii hominis, veri Dei et veri hominis, dulcissimi Iesu? Ecce, sitiunt irrationales bestiae sanguinem hominis, et ego non sitiam sanguinem Dei et hominis, optimi Iesu? Bestiae, quanto plus gustaverint, tanto plus sitiunt sanguinem humanum; et ego fastidiam sanguinem Dei et hominis, benignissimi Iesu? Bestiae ruunt in mortem suam, dulcedinem humani sanguinis acquirendo: ego non festinabo ad vitam meam, ad sanguinem candidi et rubicundi Iesu ? - Immo vere festinabo et bibam et emam absque ulla commutatione vinum
et lac , quae nobis sapientia Patris altissimi, benignissimus Iesus, miscuit in cratere carnis suae, . sanguinem scilicet pretium vitae nostrae. Properate et mecum qui diligitis dilectum Iesum ; emitenon corruptibilibus auro et argento, sed commutatione morum et conversationis vestrae vinum illud et lac,
sanguinem purissimum, inebriantem perfectos ut vinum et ut lac parvulos nutrientem . Si perfectus, si fortis es, vinum est tibi sanguis Iesu, sanguis uvae meracissimus; si adhuc infirmus, cui opus sit lacte, lac est tibi ad nutriendum te. Bibe ergo sanguinem hunc meracissimum !
Capitulum XVI. De rosa caritatis.
1. Viso de rosa, videndum est de caritate et passione . Ardorem rosae caritatis perpendimus, si diligentius videamus, quis, quare, quales, quantum amaverit amator misericors et mirabilis, amator noster ille, quo nihil maius, quo nihil ditius, nihil fortius, cui omnis spiritus confitetur, quoniam Deus meus es tu . In hoc verbo bene comprehenditur, quis amator sit: quia Deus: et quare amaverit, ex verbo sequenti elicitur, quia non amavit nos, ut nostri aliquid acciperet, quia bonorum nostrorum non indiget, sed gratuita caritate sua. Quod si aliquid etiam in nobis boni esset, quod ille appeteret, non hoc a nobis, sed ab illo haberemus . Quales autem nos amaverit, exponit ille qui ait : Cum adhuc, inquit, inimici essemus, reconciliati sumus Deo. Iustus enim iniustos, pulcher foedos, solus bonus et pius peccatores et impios adamavit. O quanta dignatio ! Iam vero quantum amaverit, videamus. Quis vero hoc sufficienter dicat?
Capitulum XVII. De rosa passionis.
Ecce, in expositione huius verbi necessarium habemus rosam passionis rosae caritatis coniungere , ut rosa caritatis in passione rubescit, et rosa passionis igne caritatis ardescat. Tantum enim dilexit nos noster dilector, ut, caritatis ardore cogente, ruborem passionis incideret traderetque in mortem
animam tuam , mortem autem crucis non breviter transeuntis, sed a principio ortus sui usque in finem mortis durissimae perdurantis. Omnia ergo, quae passus est bonus Iesus in diebus carnis suae , ad ruborem utique pertinent rosae passionis, quamvis effusionibus crebris sacratissimi sanguinis ipsius specialiter fuerit rubricata. Sed quia omnia, quae passus est, enumerare non possumus, sanguinis effusiones salutiferas non pigeat iterare, ut quae iugiter sunt memoranda memoriae arctius imprimantur.
Capitulum XVIII. De prima effusione sanguinis Iesu Christi .
1. Primam igitur sanguinis effusionem legimus in circumcisione, quando fuit nomen eius vocatum . Jesus , iam tunc mystice significando, quod effusione sanguinis sui nobis futurus erat verus Iesus, id est salvator. Audiant et intelligant tam pueri teneri quam puellae, et frequenter eorum mentibus inculcetur maturum martyrium innocentis Iesu. Unde et Isaias de nativitate eiusdem nostri dulcissimi Iesu loquens, ait: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, crucem, quam imperii nomine significavit, nativitati statim adiungendo, quia profecto a nativitatis exordio nativitas crucis simul exorta est. Non modicum enim pertinet ad commendationem rubicundae passionis, quod Dominus noster in alieno loco, in media hieme, in medio noctis, extra diversorium, a Matre paupercula natus est . Et licet ibi sanguis eius effusus non sit,
tamen post, parvo intervallo temporis, id est septem dierum spatio, subsecutum est.
2. O quanta commendatio caritatis ! Vix natus est caeli gloria, caeli divitiae, caeli deliciae, dulcissimus et amantissimus puer (esus, et ecce, recenti ortui crucis ignominia, crucis dolor, crucis paupertas maxima copulatur. Sed redemit miseriam crucis imperii nomen verum. Cruce enim totum mundum simul et infernum subiugavit qui regnavit a ligno fortis Iesus; propter crucem usque ad mortem humiliavit semetipsum, factus obediens Patri ; propter quod exaltavit illum Deus Pater et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. - Bene igitur in prima sanguinis Agni purissimi effusione aptatum est hoc nomen Iesus , quoniam pro nostra salvatione sanguis fundi coepit, qui in completione salutis totus fuerat effundendus.
Capitulum XIX. De secunda effusione sanguinis.
i. Secunda sanguinis dulcissimi Iesu effusio, qua passionis rosa coloratur, invenitur in sudore sanguineo orantis et agonizantis Iesu; quia factus in agonia prolixius orabat, et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Cessent omnes ceterae sanguinis effusiones, nunquid haec sola non poterit rosam nostram sufficienter rubricare? Vere potest. - Contremisce et scindere, cor meum miserum, et sanguineis lacrymis immadesce , quia ecce, Creator meus pro me sanguineo sudore perfunditur, nec levi quidem, sed decurrente in terram. Vae misero cordi, quod tali ac tanto sudore perfusum non madescit ! Inspice tribalationem mitissimi illius cordis , qua angebatur, cum totum corpus ex omni parte sanguineo sudore manaret. Neque enim corpus extrinsecus tanto talique sudore deflueret, si cor intrinsecus illius doloris molestia non frangeretur. Contritum est, inquit Propheta , cor meum in
medio mei. Scisso ergo corde interius, scissa est exterius pellis veri Salomonis, amantissimi Iesu, et effusus est sudor sanguineus super terram. Rubricata est rosa caritatis et passionis Christi, rubicundi Iesu. Ecce, quam totus rubicundus !
2. Nec vacat a mysterio ista sanguinis optimi Iesu effusio generalis. Sudavit enim toto corpore qui nostras tollere venerat infirmitates ex nostro corpore et sanguine contractas, ut ad convalescentiam et sanitatem totius corporis spiritualis, quod est Ecclesia, sufficeret sudor sanguineus ab omni parte corporis capitis nostri Iesu profusus. Liberati igitur sumus de sanguinibus, Deo salutis nostrae , benignissimo Iesu scilicet, pro nobis sanguinem effundente. Vel hoc certe signabat sudor sanguineus, quod in toto corpore, scilicet spirituali, quod est Ecclesia, sanguis erat Martyrum effundendus et Ecclesia erat rubricanda .