CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De dicto eorum qui dixerunt galaxiam esse reflexum lumen ab aere ad sphaeram stellatam.
Fuerunt autem alii qui dixerunt, quod galaxia est lumen quod redditur orbi stellato, reflexum in ipsum ab aere humido quod est sub ipso : et hujus simile ponunt in speculo : quia sicut nos videmus, quod facies illuminata imprimitur speculo opposito, et propter hoc quod speculum est tersum et politum, reflectitur in faciem aspicientis : ita et lumen stellarum orbis imprimitur acri humido quod est sub ipso : et quia corpus humidum reflectere habet formas sibi impressas, ideo aer ille reddit lumen stellarum orbi stellato, sicut apparet cum radius incidit in vas cum aqua : tunc enim statim reflectitur ex opposito in parietem. Et eamdem dicunt esse causam stellae quae dicitur cometes.
Dico autem quod isto sermo istorum est error, quia nos videmus quod omne lumen repercussum sive a speculo vel a superficie corporis humidi super quod incidit radius corporis luminosi, semper repercutitur ad oppositum situm corporis luminosi, a quo incidit radius, sicut apparet in. radio incidente in vas aquae. Repercutitur enim ad oppositum radius solaris, et etiam lumen repercussum movetur de loco ad locum ex duplici causa. Si enim corpus reflectens ipsum moveatur, tunc lumen repercussum movetur incerto motu secundum motum superficiei speculi vel aquae quae repercutit lumen. Si autem superficies corporis rcflectentis radium incidentem requiescat, tunc adhuc repercussum movetur ad motum luminosi corporis a quo incidit radius, eo quod semper est ex opposito ejus : ergo si galaxia tale lumen est, tunc ad motum aeris reflectentis debet moveri, et etiam ad motum stellarum quibus incidit lumen primo ut sit semper ex opposito ipsarum reflexionum ab aere : et hoc non videmus, quia galaxiam videmus in uno loco semper, etiamsi a centenis locis aspiciamus eam, sive videamus eam in nocte, sive in die, quando contingit nos eam videre, scilicet in mane et in vespere : quia ipsa nunquam recedit de loco suo.