OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

1. Tertia sanguinis effusio erat in vellicatione genarum, cuius testimonium habemus in Propheta dicente ex persona amabilis Domini Iesu: Corpus meum dedi percutientibus, genos meas vellentibus; quod quidam exponunt de laceratione maxillarum facta cum unguibus impiorum ludaeorum, quidam vero de extractione barbae Domini Iesu ; quod, sive utrumque sive alterum verum sit, non tamen sine effusione sanguinis factum est . Video ergo sacrilegas manus impiissimae gentis, non saturatas colaphis et alapis et conspuitione desiderabilis valtus optimi Iesu, sed etiam ad genarum ipsius vellicationem exarsisse et a vultu dulcissimo ad rubricationem rosae nostrae sanguinem elicuisse. Video, Agni illius immaculati patientiam admirabilem et imitandam genas pudicissimas impudicissimorum unguibus lacerandas cum omni mansuetudine praebuisse, ut patienter sufferamus, si aliquando nostram faciem confusio propter ipsum operiat .

Capitulum XXI. De quarta effusione sanguinis

1. Quarta sanguinis effusio erat in corona immiti spinea non leviter imposita, sed invide impressa capiti dulcissimo nostri Iesu . Satis est enim consentaneum veritati, ut odientes veritatem non solum opprobrium illius requirerent, sed et supplicium illius. Nec hic puto rivos sanguinis defuisse, qui a capite irrisorie et invide coronato defluxerunt in collum simul et in faciem dulcis Iesu ; quoniam, si noluissent coronato simul poenam cum irrisionibus irrogare, facilius de aliis viminibus vel virgulis arboris alicuius potuerunt plexisse coronam. Sed ut morum suorum aculeos demonstrarent, nunc gloria et honore coronatum tunc spinarum aculeis coronaverunt Agnum mitissimum, Dominum Iesum. Et licet irrisorie coronaverint, tamen irridentes et ignorantes coronatum regem fatentur, quia regum est proprie corona : ergo rex a nescientibus demonstratur, in spinis vero coronandum malitia exprimitur.

Capitulum XXII. De quinta effusione sanguinis.

1. Quinta sanguinis effusio constitit in crudeli flagellatione mansuetissimi Agni, rosei Iesu . O cum quanta quantitate putas illum sacratissimum sanguinem de conscisso corpore flagellati distillasse in terram ! Cum quanta putas saevitia impiorum frementium, quanto fremitu saevientium flagellatum fuisse dulcem Iesum, qui idcirco advenerat, ut nos a flagellis aeternis liberaret: " Sine causa, inquit , flagellis ceciderunt me". Vere sine causa, nisi forte miserrimi et perversi bona opera tua poenis digna indicarent, qui veritatem in mendacio detinuerunt .

2. Sed et his moraliter erudimur, ut flagella beatissimi Patris nostri discamus aequanimiter tolerare, qui pessimorum flagella pro nobis indignis tam patienter sustinuit dulcissimus Dominus noster

Iesus . Quae enim flagella non sufferret homo natus cui laborem , in peccatis nutritus et conversatus, hereditati caelestis aulae deputatus, quae non nisi mundos recipit, cum videat Regem omnium regum et Dominum dominantium, amantissimum lesum, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus, in ore eius, tam gravibus flagellationibus contritum 1 Audi, homo stulte et insipiens, et erudire et non solum non refuge, sed apprehende disciplinam , ne pereas de via iusta, Domino tuo irascente, qui proprio Filio suo non pepercit, sed propter te tradidit flagellandum .

Capitulum XXIII. De sexta et septima effusione sanguinis.

1. Sexta sanguinis effusio in fossione clavorum copiosissime invenitur. Quis enim de fossis, immo et perfossis manibus pedibusque innocentis Iesu copiam sacrati sanguinis dubitet effluxisse? In torrentibus huius sanguinis nostra rosa purpuretur, quia hic vere ardentissima caritas, hic rubicundissima passio invenitur. In hac magnitudine passionis magnitudo consideretur caritatis: ardorem rosae caritatis in rubore considera passionis. Quis unquam tam gravia et tam pudenda sustinuit? Deus est, qui patitur, nec in aliquo sibi durum passionis torcular alleviavit qui servis suis vel omnino auferre vel alleviare vires tormentorum consuevit. Non parcit sibi qui suis parcere novit. Huius evidentiam rei habes in Evangelio Ioannis , ubi tamen, cum ab his qui ipsum venerant captivare, diceretur, quod ipsum quaererent, subiunxit: Ego sum. Si ergo me quaeritis , sinite hos abire. O ardor verae, immo verissimas caritatis, quia manifestat et tradit se caritas ipsa saevientibus inimicis, non parcens sibi, rogat pro suis, ut parcatur illis ! Captus ergo post plurimas illusiones tam Iudaeorum quam gentium, post sanguinis plurimas effusiones clavis in manibus simul et pedibus perforatur et configitur ligno crucis Salvator noster mitissimus, dilectus lesus . - Intuere et respice rosam passionis sanguineae, quomodo rubet id indicium ardentissimae caritatis. Contendunt simul caritas et passio, illa, ut plus ardeat, ista, ut plus rubeat. Sed mirabiliter per ardorem caritatis fit passio rubea, quia, nisi diligeret, non pateretur ; et in passione ac passionis rubore ardor maximae et incomparabilis ostenditur caritatis. Sicut enim rosa per frigus noctis clausa, solis ardore surgente, tota aperitur et foliis expansis in rubore demonstrat ardorem iucundum ; ita flos caeli deliciosus, optimus Iesus, qui multo tempore a peccato primi hominis quasi in frigore noctis clausus fuit, peccatoribus nondum gratiae plenitudinem impendens, tandem plenitudine temporis accedente , radiis ardentis caritatis accensus, in omni corporis sui parte apertus est, et rosae caritatis ardor in rubore sanguinis effusi refulsit.

2. Vide ergo, quomodo hoc flore rosae floruit rubicundus Iesus ! Vide totum corpus; ubi rosae florem non invenies ? Inspice unam manum et alteram, inspice pedem unum et alterum, si forte rosae florem invenias: inspice lateris aperturam, quia nec illa caret rosa, quamvis subrubea sit propter mixturam aquae, quia exivit sanguis et aqua .

Ipse enim est, qui venit per aquam et sanguinem, optimus Christus Iesus. - O suavissime universorum Domine et Salvator, bone lesu, quas tibi dignas referam gratiarum actiones, qui a principio ortus tui usque ad mortem durissimam, immo et post mortem pro me tantum tui sanguinis effudisti, qui ardorem excellentissimae caritatis tuae tam crebris sanguinis tui effusionibus manifestare curasti ! O quam multo numero foliorum multiplicata et exornata est rosa tua ! Quis illa omnia enumeret ? Numera guttas sanguinis effusi de dulcissimo latere et corpore amantissimi Iesu, et habebis rosae passionis caritatisque folia enumerata. Singulae enim guttae sanguinis singula folia sunt . - Septimam effusionem dominici sanguinis iam breviter diximus, cum de apertura lateris diceremus , unde exivit sanguis et aqua, per quae baptismatis accepimus Sacramenta.

Capitulum XXIV. Hortatio ad contemplandam passionem et caritatem Christi .

1. Confortare nunc igitur, anima mea, et elevare, misera et infirma, et alis fidei et spei ad hunc hortum caritatis enitere et totum mentis intuitum per varia dispersum in unum recollige et apiculae sedulitatem imiteris ad conficiendum tibi mel devotionis; ad paradisum caritatis ascende, ascende, inquam, ad cor altum , quia ecce, quem quaeris exaltatus est. - Sed ne timeas, exaltatus humiliatus est . Non enim elevatus est in cruce, ut se difficilem praeberet accedere ad ipsum volentibus, sed magis, ut posset omnibus paratior inveniri. Accedens ergo cum fiducia ad hunc paradisum, in extensione brachiorum cognosce sustinentis affectum, se ad te et te ad se invitantis amplexus, et quodam modo miserabiliter et misericorditer clamantis: Revertere, revertere, Sunamitis;revertere, revertere, ut intueamur te . Revertere a mala voluntate, a malis factis, ab obstinatione et desperatione: revertere ad me, quoniam aversa fuisti a me, ut intuitu gratiae, quo mulierem peccatricem respeximus et latronem, intueamur te .

. 2. Lege ergo me, librum vitae scriptum intus et faris , et lectum intellige: collige tibi flores meos, ut paradisum illum possis introire, ante cuius fores Cherubim est collocatus cum gladio flammeo. Valet enim scientia, quam in me plenarie discere potes, ad amovendum impedimentum Cherubim; flores vero sanguinei gladii versatilis flammam exstinguunt. Intra ergo, o anima, hunc paradisum omnibus paradisis meliorem nunc solo quo potes meditationis affectu, ut postmodum anima et corpore caelestem . illum paradisum valeas introire. Nec breviter amplexandus est tibi paradisus, sed volandum per singulos illius flores, et singulorum florum folia sunt sugenda; nunc ad dexteram, nunc ad sinistram rivos sanguinis spargentes propius est nobis et interius accedendum . Ubique quaerenda est devotio et gratia lacrymosae compunctionis: utrinque considerandum , quam immites flxurae clavorum, quam amara venarum ossiumque confractio in manibus illius qui fabricatus est caelum et terram , quomodo operatus est salutem in medio terrae, et inter horum considerationem repetendum frequenter: Redde mihi laetitiam salutaris tui, per imitationem apiculae, quae inter volandum semper quendam sonum vocis habet nec conticescit, donec intra florem intraverit, ubi mellis dulcedinem exoptati colligit et exsugit O quam felix eris, si, postquam intra florentis et dulcissimi paradisi nostri flores sanguineos, vulnera scilicet Christi, fueris intromissus, ab huius mundi strepitu et tentationum incursibus omnino valeas liberari et soli ei, ad quem introisti, vacans gustare possis et intelligere, quam bonus et dulcis est Iesus ! - Sic lustrandi sunt et pedes non minus sanguinis habentes, non minus doloris quam manus, perfossi ipsi et perforati, sanguineis fluminibus gallisque manantes et respersi.

3. Tandem accedendum est ad cor illud humillimum altissimi Iesu, per ianuam videlicet lateris lanceati ; ibi procul dubio thesaurus ineffabilis desiderabilis caritatis latet: ibidem devotio invenitur, inde lacrymarum gratia extrahitur, discitur mansuetudo et patientia in adversis, compassio in afflictis, praecipue cor contritum et humiliatum invenitur. Talis ac tantus complexus tuos desiderat, talis te, ut complectatur, exspectat: caput floridum, multis spinarum aculeis confixum ad te inclinat, ut ad pacis osculum te invitet, quasi dicat: ecce, quomodo configuratus sum, quomodo confossus, quomodo mactatus, ut te possim ponere super humeros meos, quae aberraveras, ovis mea , et ad pascuae caelestis reducere paradisum. Redde vicem et super vulnera mea misericordia commovere et pone me talem , qualem nunc vides, ut signaculum super cor

tuum, ut signaculum super brachium tuum , ut in omnibus cogitationibus cordis tui, in omnibus operibus brachiorum tuorum mihi taliter, ut vides, signato possis similis inveniri. Conformaveram te imagini Deitatis meae, cum te crearem , conformatus sum imagini humanitatis tuae, ut te reformarem. Tu ergo, qui non retinuisti formam Deitatis meae tibi impressam in tua formatione, retine saltem formam humanitatis tuae mihi impressam in tua recreatione ; si non retines, qualem te creaveram, retine saltem, qualem te recreaveram ; si non capis, quantas virtutes tibi dederim te creando, cape saltem, quantas in humanitate tua miserias propter te acceperim te recreando, et ad potiores, quam ad quas te formaveram delicias reformando. Nam propterea homo visibilis factus sum, ut a te visus amarer, qui in Deitate mea invisus et invisibilis quodam modo non amabar . Da ergo praeminm incarnationi meae et passioni te, pro quo incarnatus simul sum et passus. Dedi me tibi, da te mihi.

4. O dulcissime boue Iesu! Pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum , misericorditer respice humiliter tibi confitentes et vere scientes, quia sine te nihil possumus facere; et qui dedisti te pro nobis in pretium, da, ut, licet tanto pretio minus digni simus, nos tuae gratiae tam integre et perfecte in toto reddamur, ut conformati imagini passionis tuae, ad eam quoque, quam peccando amisimus, Divinitatis tuae imaginem reformemur, praestante Domino nostro. Amen .

ADDITAMENTUM I.

Quid apertius? Et vere talis erat in oculis infidelium et carnalium, qui tantum carnem noverunt intueri.

20. Quod et nos manifestis rationibus possumus approbare, primum quidem per affectum compassionis, deinde per defectum passionis. Et quia vere susceperat affectiones nostras, videamus, quomodo affici soleant homines circa eos quos amant, ut per notum ad ignotum veniamus. Quis nesciat, hominem circa amicum suum periclitantem saepe tanto affectu et dolore moveri, ut corporis sui detrimentum incurrat? Si hoc praestat homo homini, quantum Deumhominem Iesum putas homini praestitisse? Si tu pro uno homine per compassionem periculum corporale incurris, quid putas Dominum Iesum pro omnibus hominibus tolerasse ? Omnes enim sui orant, et omnes mortaliter infirmi erant. Certe novimus, Paulum Apostolum de se dixisse : Quis infirmitatur, et ego non infirmor ? Et vere eo usque infirmabatur, ut, sicut ipse de se fatetur, pracsentia eius esset despectabilis , et sicut ait: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus quippe ei crucifixus erat, qui omnia, quac mundi erant, tanquam mortua reputabat. Ipse vero mundo etiam crucifixus erat, quia ipsum propter crebras compassionum simul et passionum infirmitates corpore extenuatum et exterminatum eum mundus abhorrebat, nihil in eo inveniens, quod pertineret ad ipsum. Si ergo Paulus cum infirmantibus infirmabatur, et cum esset conservus et frater, cum conservis et fratribns, quid benignus Iesus, Dominus et pater, pro creatura et filiis? Ardebat Paulus, quasi esset radio solis accensus ; quantum ipsum solem putas exarsisse? Si usque ad tantam infirmitatem per affectum compassionis accenditur qui scintillam caritatis habuit, quid sentiendum putas de ipsa caritate, de cuius plenitudine omnes acceperunt? .

21. Nec aliquo modo dubitandum, quin infirmitatem et exterminationem corporis incomparabilem sustinuerit qui etiam venerat crucem sustinere, et prae ceteris tanto magis fuerit confectus, quanto maior in eo fuit compassionis affectus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes inspexit. - Suffragatur his rationibus sententia ipsius Domini sic dicentis : Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat

pullos suos sub alas, et noluisti? Videamus, quid sibi hoc velit, quod Dominus se gallinae magis quam alteri animali voluit comparare. Quod, ut a sanctis Patribus tenetur, ideo factum est, ut exprimatur incomparabilis affectus caritatis. Nullum enim animal circa pullos suos tanta compassione movetur, sicut gallina. Fit enim toto corpore hispida, voce rauca, toto fervens animo et omnibus membris infirma et usque ad supremum defectum perveniens. Si ergo in tantum pullis suis gallina animal irrationale compatitur, quantum putas optimum Iesum humano generi fuisse compassum? Ad quantam putas eum debilitatem et infirmitatem pervenisse ? Quanta ipsum putas macie confectum fuisse, qui pro omnibus cognoscitur doluisse? Unde Isaias : Vere languores nostros ipse tulit et peccata nostra ipse portavit.

ADDITAMENTUM II .

Senserant hoc Iudaeorum ministri, qui missi, ut adducerent Iesum, reversi et culpati dixerunt: Nunquam locutus fuit homo sic . Non accusaverunt defectum trunci, pulcritudinem foliorum videntes, immo per folia aliquid aliud, quam quod videbatur, in corpore debili latere senserunt. Senserat etiam Petrus, qui, multis a Domino Iesu recedentibus et interrogatis ab ipso duodecim Apostolis: Nunquid et vos vultis abire? respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos alio ibimus? Absit; ac si diceret: folia pulcherrima habes, quae nos ab omni aestu protegant: da ergo nobis alium pulcriorem, id est meliorem te, et ibimus ad illum abs te ; quem quia dare non potes qui omnia potes, ad quem ibimus relinquentes te? Senserat horum foliorum, id est verborum benigni Iesu, virtutem, quae, loquente ipso ad turbas, in foliorum pulcritudine singulari laetata nec tacite quidem, sed extollens vocem dixit: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! Vere beata, immo beatissima terra, quae talem tulerat vitem, Virgo Maria, mater Iesu: vere et tu beata, quae, foliorum pulcritudine considerata, inter tot calumniantium insidias sola veritati testimonium audacter praebuisti! Sed credo, quod iam nunc magnam habes et maiorem habitura sis huius confessionis mercedem, ipsa Veritate, cui testimonium perhibuisti , iam te confitente coram Patre suo , et tunc nihilominus confessuro, cum dicet calumniatoribus suis: Non novi vos. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; notis vero dicet: Venite, benedicti Patris mei. Viderunt virorem foliorum verae vitis Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes et Matthaeus, qui ad unam vocantis vocem illi retia, iste telonium reliquerunt . Quis virtutem verborum benigni Iesu enumerare sufficiat ? Quae virtus est verborum, quae verbis illius non commendetur? Nulla profecto.

29. Vis autem audire verba breviter, quae tanquam folia refrigerium nobis praestent ab aestu vitiorum? Ad commendationem humilitatis dicit : Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: et: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis: et item: Qui se humiliat exaltabitur. Ad commendationem mansuetudinis contra iram: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et item: Beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram. Ad commendationem caritatis contra invidiam : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Ad commendationem alacritatis ad exercitia spiritualia contra accidiam ait discipulis : Vigilate et orate, ne intretis in tentationem ; et alibi: Quoniam semper orare oportet et nunquam deficere: ubi intelligitur, orationem non tantum esse vocis, sed etiam desidem. Non enim semper clamare possumus motu labiorum, semper autem possumus bono desiderio fervere ; quod ostendit Dominus loquens ad Moysen tacentem : Quid clamas ad me? Desiderium viri sancti clamorem appellat, quia lingua profecto tacebat. Unde dicitur in Psalmo: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Ad commendationem largitatis contra avaritiam : Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis; et illud: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna habitacula. De divitiis iniquitatis, id est inaequalitatis, hoc est, quae nobis abundant, cum aliis deficiant, facimus nobis amicos, cum illas pauperibus erogamus, ut, si modo in illos misericordes existimus, per illos post hanc vitam misericordiam consequamur. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ad commendationem abstinentiae contra gulam: Attendite, inquit , ne graventur corda vestra crapula et ebrietate, et superveniat in vos repentina dies. Et parabolam contexuit de divite epulante quotidie splendide, qui mortuus petebat guttam aquae, cum esset in tormentis, a Lazaro quiescente post mortem, nec poterat obtinere, recipiens perpetua mala pro voluptate temporali transacta. Ad commendationem castitatis contra luxuriam: Audistis, inquit , quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis: quia quicumque viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo. Huius verbi folio tegantur oculi nostri, ne, si forte minus caute reserentnr, eveniat quod Ieremias dicit : Ascendit mors per fenestras nostras. Fenestrae quippe animae nostrae sunt foramina sensuum nostrorum, scilicet oculorum, aurium, narium et oris, per quos quasi per fenestras quasdam mors ascendit, quoties ad aliqua criminalia appetenda reserantur. - His et aliis verbis plurimis tanquam quorundam foliorum umbra per vitem nostram benignum Iesum ab aestu vitiorum refrigeramur et in virtutum temperie refovemur .

ADDITAMENTUM III .

38. Sed movet me, quod, cum dixisset : Mulier ecce, filius tuus, subiunxit: Ecce, mater tua, cum utique, etiam si hoc non subiunxisset, necessarium fuisset, eam esse matrem illius qui in filium sibi datus erat. Sed hoc mutuae caritatis affectum mihi commendare videtur. Sunt enim nonnulli, qui ab omnibus amari volunt, sed nullos affectu mutuo complectuntur ; volunt, ut eorum labores et dolores alleviontur, et cum ferantur a pluribus, ipsi nullius onera volunt portare etc. Non ita docet Apostolus: ait enim : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hoc enim Christus fecit, hoc docuit. Portavit enim onera tua, invitans te, ut tu passiones illius imiteris. Christus enim passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius . Hoc et docuit, cum Matrem discipulo et Matri discipulum mutuo commendavit, nimirum nolens, ut caritas spiritualis ex una parte frigida remaneret, sed ut simul dormientes, id est in vera et pura caritate simul quiescentes, mutuo calefiant , id est, alter ab altero ad caritatis exercitia mutuo accendantur. Hoc enim est efficax signum verae et purae caritatis, quod hi qui spirituali dilectione spiritualiter connectuntur, per puram caritatem ad exercitia spiritualia alterutrum accendant, ut devotius orare, saepins genuflectere, frequentius disciplinam corporalem suscipere libeat, praecipue cum nec invideat, immo ut congaudeat amans quisque , si tertius, vel quartus, vel plures ad caritatem illius quem amant, se adiungant, dummodo tales sint, quorum familiaritas non sit suspecta: et in his omnibus et in his similibus caritatis fervore perseverantiam conservent . N on enim bonum videtur habuisse fontem rivus caritatis aliquando decrescens. Amemus ergo et nos invicem et amoris efficaciam operibus comprobemus, quia talis caritas ex Deo est , quae finis est praecepti et quae legem implet.