Et apprehendent septem mulieres.
Postquam arguit calumniam opprimentium in cap. 2 et 3, in hoc capitulo propheta ponit consolationem oppressorum; et dividitur in partes duas. In prima consolatur eos contra oppressionem mulierum; in secunda contra oppressionem tyrannorum, ibi, in die illa. Solent autem mulieres in tribus molestae esse viris; scilicet in contemptu virorum; et quantum ad hoc dicit: et apprehendent septem mulieres: quod ad litteram exponit Glossa, quia potuit esse quod post captivitatem interfectis viris multis, mulieres remanserunt plures, ita quod septem quaererent habere unum virum. Infra 13: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Secundo consueverunt esse molestae in superfluo victu et vestitu; et quantum ad hoc dicit: panem nostrum comedemus; quasi dicat: non oportebit quod det eis expensas. Proverb. Ult.: facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Tertio sunt molestae in superbiae fastu; et quantum ad hoc dicit: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicamur tuae uxores: aufer opprobrium, scilicet sterilitatis.
Deuteron. 7: non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis.
Sed ex hoc videtur quod sit licitum habere plures uxores, quia deus nunquam consolatur per illicitum. Praeterea. Omne peccatum est innaturale; sed habere unum virum plures uxores est naturale, quia unus potest fecundare plures.
Ad quod dicendum, quod, sicut dicit philosophus, coniunctio maris et feminae in hominibus non est tantum propter generationem, sicut in brutis, sed etiam ad commodum vitae: unde et maris et feminae sunt diversae operationes, in quibus auxiliantur sibi invicem. Secundum ergo quod aliquid diversimode ordinatur ad hos fines, secundum hoc diversimode dicitur naturale vel innaturale. Id enim quod nullo modo potest stare cum fine dicto, est omnino innaturale, et nunquam potest esse bonum, sicut vitium sodomiticum: et sicut hoc, quod una mulier habeat plures viros, quia una non fecundatur a pluribus: et quantum ad vitam civilem, quia una non regitur a pluribus; sed e contrario.
Aliquid potest se habere ad dictum finem indifferenter quantum in se est; et hoc potest determinari diversis temporibus diversimode, secundum diversos casus, per legislatorem; et erit justum positivum, sicut de gradibus consanguinitatis.
Aliquid autem est per quod aliquis potest consequi finem, tamen est impeditivum finis, ut in pluribus.
Et hoc quantum de se est est innaturale; sed potest esse licitum secundum dispensationem legislatoris attendentis speciales casus; et hujusmodi est quod unus habeat plures (uxores): potest enim unus plures regere secundum vitam civilem, et unus plures fecundare.
Sed tamen aliquod impedimentum praestat generationi, cum oporteat semen viri esse digestum; et hoc non potest fieri in frequenter coeuntibus: propter quod frequenter tales steriles sunt. Et adhuc magis impedit communem vitam; quia perfecta amicitia, qualis est inter virum et mulierem uxorem, propter quam etiam homo patrem et matrem derelinquit (genes. 2), non potest esse ad multas.