Deinde quaerebatur de his quae pertinent ad culpam. Et circa hoc quaerebantur quinque.
Primo utrum peccet qui ad ecclesiam vadit propter distributiones, qui alias non iret, quamvis a principio praebendam acceperit ut deo serviret.
Secundo utrum aliquis habens de superfluo, peccet, si non det pauperi petenti.
Tertio utrum quando sunt diversae opiniones de aliquo facto, ille qui sequitur minus tutam, peccet, sicut de pluralitate praebendarum.
Quarto utrum mendacium semper sit peccatum.
Quinto utrum quantum aliquis intendit peccare, tantum peccet.