OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
Caput XXXI.
De tribus commodis futurae vitae, quae obtinebunt virgines .
108. Sequamur, et nos prosequamur in tractatu materiae propositas tria commoda futurae vitae, Christi virginibus singulariter accessura. Beatissimus evangelista Ioannes in Apocalypsi sua " vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore,
inviolatae veritatis in corde, quod sequerentur Agnum, sponsum virginum, quocumque ierit ". Ecce, virginum proemium singulare, quod per quartum folium floris lilii designatur, quia sequuntur Agnum, quocumque ierit. " Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos? Quo, inquam, putamus eum ire? In quos saltus, in quae prata? Illuc, aestimo, ubi sunt vera gaudia , non gaudia linius sacculi vana, insaniae mendaces, nec gaudia, qualia in ipso regno Dei ceteris non virginibus praestantur, sed a ceterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudia virginum Christi, de Christo, in Christo,cum Christo, post Christum, per Christum. Gaudia propria virginum Christi non sunt eadem non virginum, id est eorum qui non sunt virgines, quamvis tamen sint Christi. Nam sunt aliis alia gaudia, sed nullis talia. Ite in haec, sequimini Agnum, quocumque ierit, quia et Agni caro utique virgo est. Hoc enim in se retinnit, cum esset in corpore auctus, quod non abstulit Matri conceptus ". Virgo enim in Virgine conceptus est, et natus Virgo de Virgine, et post nativitatem cum Virgine Matre Virgo permansit , auctor et custos et amator virginitatis et remunerator largissimus, Christus Iesus. "Merito igitur eum sequimini etiam in hac vita virginitate cordis et carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi nisi imitari ? quia Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, sicut ait Apostolus Petrus . Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur, in quo multa ad imitandum omnibus proponuntur, virginitas autem carnis non omnibus. Non enim habent, quid faciant, ut virgines sint, in quibus iam factum est, ut virgines non sint ". " Sequantur itaque Agnum ceteri fideles, qui virginitatem corporis amiserunt, non quocumque ierit, sed quocumque ipsi poterunt. Possunt autem in omnibus virtutibus, nisi cum in decore virginitatis incedit ". " Quomodo enim post eum ibunt itinere virginali, qui hoc amiserunt, quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, o virgines eius, vos ite post eum, quae propter hoc unum, quocumque ierit, sequimini eum. Sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter: facite quod potestis, ne virginitatis bonum vobis pereat, cui fecere nihil potestis, ut redeat ". O quanta cum admiratione, o quanto cum gaudio " videbit vos cetera multitudo Sanctorum, quae Agnum ad hoc sequi non potest) Videbit nec inridebit, et collaetando vobis, quod in se non habet habebit in vobis. Agnus quippe ille, quem vos quocumque ierit, sequimini, nec eos deseret, qui eum non valent sequi quo vos; omnipotentem Agnum loquimur, et vobis praeibit et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus ; et qui minus habebunt a vobis non horrebunt ; ubi enim auila invidentia est, concors est differentia, Praesumite itaque, confidite, roboramini, permanete qui vovetis et reddite Domino Deo vestro vota perpetuae continentiae, non tantum propter aerumnas praesentis sacculi vitandas, sed multo magis propter futuri saeculi delicias singulares ", quas vobis specialiter Agnus vester, Christus transiens ministrabit.
109. Caveant autem virgines Christi, ne pueriliter ista intelligant, ita ut solam virginitatem credant sibi sufficere ad sequendum Agnum Dei, quocumque ierit: cum ipse Agnus non solum virginitatis semitam, immo etiam omnium virtutum viam incedat. Oportet ergo, virginem Christi omnium virtutum itinere, etiam in hac vita, Agnum mansuetissimum imitari, si vult illuc pervenire, ubi sine fine eum, quocumque ierit, sequetur. Quomodo enim sequi potest virgo superba Agnum in humilitatis via gradientem, ad quem nullo modo accedit? Quomodo mitissimum iracunda, quomodo ferventem in caritate invida, quomodo largissimum avara, quomodo alacrem accidiosa , quomodo sobrium ebriosa? Ambulat in omni via omnium virtutum Agnus, ambulet sic et virgo cupiens Agnum imitari. Sit humilis, mitis sit, sit caritate fervens, sit larga, sit alacris, sit sobria, et imitatur et imitabitur Agnum, quocumque ierit, et meretur ab ipso Agno, Sponso suo audire : Quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis Specialis quippe filia Dei principis, et domina regum universae terrae erit anima virginalis, cuius gressus commendantur in calceamentis. Fer calceamenta antem accipimus exempla mortuorum, quia " calceamenta fiunt de mortuis animalibus ". Pulcri igitur sunt gressus virginum in calceamentis , cum directae per viam virtutum omnium Agnum Christum pro ipsis mortuum prosequuntur, paratae pro Agno etiam ipsae usque ad mortem et per mortem, si necesse fuerit, sequi Agnum in omni facto munientes pedes affectuum suorum exemplis optimi Agni, Christi Iesu adversus serpentem insidiantem calcaneo virginali, cuius tamen caput virginali pede, ipsius Agni adiutorio, conculcatur .
110. Quintum folinm floris lilii quintam causam de-, signat, propter quam virginitas est appetenda, illam scilicet, . quia cantabunt canticum novum ante thronum Dei et Agni, quod praeter virgines nemo dicere potest . O felices et ceteris feliciores virgines, quae " affertis ad illas Agni nuptias aeternales canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, non utique tale, quale cantat universa terra, ut dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra; sed tale, quale nemo potest dicere nisi vos ". Audiet tamen et delectabitur omnis multitudo fidelium vestro proprio et tam excellenti dono. Vos autem, quae et dicetis et audietis, quia id quod dicetis a vobis audietur , felicius exsultabitis iucundiusque regnabitis. Quis istam felicitatem, quis istam iucunditatem poterit explicare, immo quis humana mente concipiet tantae exsultantis iubilum ? Nam si omnes virgines canticum istud cantabunt, nunquid illa virginum Virgo non cantabit? Cantabit utique et tanto melius et incundius, quanto castior ceteris, praebebitque toti virginum choro in cantando exemplum, quas ad virginitatis amorem suo incitavit exemplo. Cantabunt ergo virgines in illa iucunditate festiva canticum suum in cor Agni virginis, Sponsi sui, a quo, ut tale canticum cantare possent, acceperunt. Quid autem? Nunquid et ipse Agnus non solum aliarum virginum coetum, sed etiam ipsam Virginem virginum, Matrem suam superexcellens, a quo habent non solum, ut sint virgines, sed etiam ut sint; nunquid ipse Sponsus, virginum virgo optimus non etiam cantabit? Immo vero et ipse cantabit, et iucundissima illa vox Verbi Patris aeterni prae omnibus, cum omnibus, in omnibus audietur. O felix, felicius, felicissimum canticum ! O festivitatem iucundissimam, comparatione et fine carentem ! Quis istud non anhelet? Quis laborare contemnet, ut illuc perveniat, ubi tantarum virginum canticum novum audiat, ubi mirabiliter prae ceteris virginibus redundantem vocem Matris Agni percipiat: ubi et ipsum Agnum purissimum et dulcissimum melos, totum melleum audiat concinentem? Si enim eloquia Domini, teste Psalmista , et in isto corpore mortis existentis alicui tam dulcia sunt, ut mel et favum superent; quanta putas ea dulcedine superabundare debere, ubi omnis mortalitas, omnis timor, omnis dolor procul transierunt: ubi nulli amaritudini nullus locus relinquitur, sed omnes torrente voluptatis divinae potabuntur, inebriatae ab ubertate domus eius ? Maxima omnibus felicitas canticum virgineum Agni dulcissimum audientibus, multo tamen abundantior virginibus ipsi et cum ipso Agno cantantibus.
111. Quanta sollicitudine merito custodire debent virgines ora sua, canticum solis virginibus cantatura! et omni munditia conservabunt non solum ab omni actu polluto, sed etiam ab omni verbo luxurioso, turpi, scurrili, iocoso, immo et otioso, eruntque, sicut in Cantico sponsae dicitur , sicut vitta coccinea labia virginum, et eloquium earum dulce. Sicut vitta enim coccinea sunt labia eorum qui semper verbis ardentis caritatis abundant, quibus verbis motus et cogitationes carnales restringuntur. Per coccineum quidem colorem, caritas: per vittam, qua crines restringuntur, restrictio cogitationum carnalium, quae per crines figurantur, accipitur. Sponsarum ergo Agni, hoc est virginum Christi, labia praecipue decet esse ut vittam coccineam, ut sermo earum semper sit de caritate ardenti, de passione Sponsi et Agni rubentis, ut qui semper debet esse in corde, semper sit in ore candidus
et rubicundus , dulcis Iesus. Hec timeo talibus de mendacio, quia mentiri omnino nolunt, cum de veritate loquuntur dulci Iesu ; nec detractiones vereor, cum de caritate loquuntur dulci Iesu Scurrilia vero, turpia, iocosa, otiosa verbis passionis convenire non possunt. Quid enim utilius, quid amarius, quid decentius passione Domini Iesu Christi ?
112. O dulcisissime atque amantissime Iesu, Agne immaculate, candide per innocentiam, rubicunda per sanguinem passionis, quam iucundum est cogitare, quam salubre loqui de te I Tu enim de te loquentibus praesens es mentesque dulciter accendis, informas verba et omnium in te loquentium trabis affectus, currentque in odore unguentorum tuorum , donec introducantur a te, Rex regum, in cellaria tua bibantque vinum dulcissimae consolationis tuae in iucunditate cordis tui audiantque suavissimam vocem tuam dicentem: Bibite et inebriamini, carissimi, sentiantque, indignos a te gratis amari, amicissime et gratissime Iesu. - Videsne igitur, quorsum tendant verba caritatis et passionis benigni Iesu? cuius nomen, quod est super omne nomen , nulli potius nominandum, nulli dulcius sapiendum est quam virginibus sacris, sponsis eius, ut nunquam ab earum ore recedat nomen dulcissimi Iesu, quo ipsi Agno caelestis Patris canticum novum solae cantabunt. Incipite ergo iam, quantum fas est, o virgines, frui Sponso vestro, ipsum semper in corde, semper in ore gestantes, ut fiant ei sicut vitta coccinea labia vestra, et eloquium dulce , ut dignae habeamini postmodum osculari ab osculo oris eius et ab ipso in caelestem thalamum introduci.
113. Sexta et ultima causa, propter quam virginitas est appetenda, sexto floris lilii folio designatur. Ostenditur, quae sit haec causa, testimonio Isaiae ita dicentis : Eunuchis, id est virginibus meis, dabo in domo mea et in muro meo locum nominatum multo meliorem quam filiorum atque filiarum; nomen aeternum dabo eis, quod nunquam deficiet. O sublime meritum virginum, o gloriam excellentem, o praemium speciale ! Legant et intelligant memoriaeque commendent verbum hoc, verbum bonum et suave, virgines omnes; pueri pariter et puellae gaudeant et perseveranter currant, qui iam continentiam voverunt, donec comprehendant. Audiant qui nondum voverunt et delectentur in altitudine praemiorum, ut voveant etiam ipsi votum castitatis castissimo Iesu et semitam virginitatis altissimam et arctissimam apprehendant, ut ipsi bravium accipiant nominis sempiterni et locum multo meliorem, quam qui filios et filias ex se genuerunt incolere mereantur. - Quid per hoc nomen designatur, quod Dominus promittit se suis virginibus daturum? " Quaedam utique gloria propria excellensque significatur, quae erit virginibus non communis cum multis, quamvis in eodem regno et eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis nomen dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a ceteris ". sicut homines propriis nominibus distinguuntur. Licet enim omnes ad vitam aeternam praedestinati in uno regno sint mansuri et uno Deo fruituri ; tamen, sicut ait Apostolus , stella differt a stella in claritate;sic et resurrectio mortuorum ; " haec sunt merita diversa Sanctorum ". Nam sicut commune est omnibus sideribus esse in caelo, et tamen est alia gloria solis, alia lunae, alia stellarum; sic in ipsa vita aeterna esse commune erit omnibus Sanctis, in ipsa autem vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum. In domo autem Patris aeterni mansiones multae sunt , " ubi non vivet alter altero prolixius ", quia omnes habebunt vitam aeternam. " In multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius ". Quanta, putas, ibi gloria fulgebunt virgines Christi, corporis simul et mentis puritate Christum sequentes? Quis Sanctorum chorus melius lunae comparabitur quam virgines? Quod sidus soli similius quam luna? Quis chorus Sanctorum suo Sponso similior quam virgines? Solae sequentur eum, quocumque ierit ; unde et solae illi similes sunt atque similissimae. Honorabuntur ergo prae ceteris in eodem regno existentibus splendore quidem excellentiori, sicut lunam videmus prae ceteris sideribus praeeminere ; possidebuntque in domo Domini locum meliorem multo quam ceterorum filiorum et filiarum ipsius, qui virginitatis merito non sunt insignes. 114. " Pergite itaque Sancti Dei, pueri et puellae, mares et feminae, coelibes et innuptae, pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius ". Non sint in vobis maculae vitiorum , sed totum hominem vestrum vestro Sponso specioso forma prae filiis hominum consecrate simul et conservate. " Non conspiciatur in virgineo corpore vestro improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis iocus, non indecens habitus, tumidus aut fluxus incessus. Iam non reddite malum pro malo, aut maledictum pro maledicto. Iam postremo ad illam dilectionis mensuram accedite, ut ad imitationem Sponsi vestri ponatis animas pro fratribus vestris ". " Haec enim addita virginitati angelicam vitam hominibus et caeli mores exhibent terris. Sed quanto magni estis, tanto humiliate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam,
ne superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflatos per angustam portam non traiiciat, quamquam sit superflua sollicitudo; ne, ubi fervet caritas, desit humilitas
115. "Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominis; tanto magis corde amate Filium hominis speciosum forma prae filiis hominum . Inspicite pulcritudinem amatoris vestri ; etiam hoc ipsum, quod in eo derident superbi, inspicite, quam pulcrum sit interioribus luminibus. Inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis. Haec quanti valeant, cogitate: haec in statera caritatis appendite, et quidquid amoris in nuptias vestras impendendum habetis, illi rependite, qui non pulcram carnem, sed interiorem pulcridinem vestram quaerit, ubi vobis dedit potestatem filias Dei fieri . Videte, cum quanta securitate amatis eum cui displicere falsis suspicionibus non timetis. Vir et uxor invicem se amant, quia in se vident in manifesto signa caritatis: saepe tamen de se aliquid mali invicem suspicantur , quia sua occulta invicem non contuentur. Non ita est de amatore vestro, dulcissimo Iesu, toto desiderabili, in quo nihil invenietis, quod reprehendere possitis: nec vobis timendum est de ipso, quod falso aliquid mali de vobis suspicetur qui renes intuetur et corda . Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, quantum amare debetis eum, propter quem coniuges habere noluistis ? Totus vobis figatur in corde qui pro vobis fixus est in cruce " ; semper habentes in mente, quantam caritatem vobis exhibuit qui vos sibi inviolatas tam in corpore quam in anima conservavit, quantam vobis et quam specialem gloriam prae paravit, quas tam speciali gratia sublimavit? Specialem, inquam, gloriam, specialem coronam donabit vobis in caelis, . quam nostri majores aureolam appellant, quam idcirco ab auro aestimo nominatam, ut ipsum coronae nomen, quae dabitur vobis in praomium virginitatis, insinuet excellentiam gloriae virginalis. Quid, inquam, dabitur sacris virginibus Christi? Ceteris sanctis ut praeemineant, sicut aurum cetera metalla praecellit. Dicit enim Isaias : In die illa erit Dominus corona gloriae et sertum exsultationis residuo populi sui. Attende, quod corona fit de auro et de lapidibus pretiosis, sertum de floribus, puta rosis, violis et hujusmodi. Attende, quam magnum est ipsum Deum habere pro coronat Et virgines non tantum habebunt Deum pro corona, id quod est commune omnibus glorificatis: sed habebunt pro capillo florido exsultationis praerogativam spiritualis excellentiae, quae in virginibus in patria caelesti apparebit. Quid autem est ille locus multo melior quam filiorum Dei: quid illud nomen acternum ; quid aureola? Magnum est valde et inexplicabile inexpertis. Sed propterea cum magna aviditate currendum, magna fortitudine perseverandum est eis qui soli fruendo poterunt hoc experiri.
- Sed quia, commemorando gratiam specialem virginibus a Sponso suo gratis concessam et gloriam specialem ab ipso quoque nihilominus in caelis virginibus praeparatam, ad specialem dilectionem Sponsi caelestis, benigni Iesu animos virginalis munditiae, prout ipse virginitatis et dilectionis auctor largiri dignatus est, incitare curavimus; materiae ordinem prosequendo, de dilectione proximi, sine qua Dei dilectio non subsistit, pauca curemus adnectere, quia in his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae .
Caput XXXII.
De sex flosculis flavis in medio lilii, id est de dilectione proximi et sex operibus misericordiae .
116. Flosculi igitur aurei coloris numero sex, qui in medio floris albi in lilio consistunt, caritatem erga proximum habendam figurant, quae in sex operibus caritatis, quae et opera misericordiae nominantur, consistit. Caritas enim, quae otiosa esse non potest, ubicumque est, operibus se ostendit, sicut beatus Gregorius ait: "Probatio dilectionis exhibitio est operis "; et ille specialis dilectus boni Iesu, Ioannes ait: Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem et clauserit viscera sua ab eo; quomodo caritas Dei manet in eo? Si enim fratrem suum, quem videt, non diligit: Deum, quem non videt, quomodo posset diligere? Opera autem misericordiae, quibus caritas proximi demonstratur, curavit ipsa Veritas, bonus Iesus explicare, ostendens, se de his solis iustos in extremi indicii examine laudaturum et propter horum defectum reprobos damnaturum, dicens : Cum venerit Filius hominis et sederit in sede maiestatis suae et statuerit iustos a dextris suis et reprobos a sinistris: dicet ipse Sex his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus et in carcere, et visitastis me; quia quod uni ex minimis meis fecistis, mihi, fecistis. Tunc dicet his qui a sinistris: Ita, maledicti, in ignem aeternum. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes eram, et non collegistis me; infirmus et in carcere , et non visitastis me: Quia quod non fecistis uni de minimis meis, nec mihi fecistis. Ecce, opera misericordiae de caritatis radice procedentia. Considerandum est itaque, quantae sint dignitatis quae sola in districto examine laudari merentur ; quorum dignitas in colore aureo flosculorum ipsa significantium designatur . Nihil valet albi floris munditia sine istis, id est virginalis puritas sine operibus caritatis.
117. Sed quid dicimus de his qui propter defectum terrenae substantiae haec opera implere non possunt, sive adhuc in saeculo commorentur, sive renuntiantes saeculo et omnibus, quae possidebant, nudum Christum nudi secuti sunt ? Nunquid hi omnes reprobi erunt, qui Christo in operibus misericordiae ministrare non possunt? Absit I Non enim impotentes, sed nolentes condemnabuntur. Nam viscera, id est compassionem suam, non claudit a proximo indigentiam patienti qui, si posset, vellet subvenire, sufficitque Domino cor intuenti, si sola voluntas adsit, et ipsam pro facto reputat voluntatem. Nullus igitur se poterit excusare , quin omni petenti se tribuat vel opere vel voluntate. Non igitur se excusent qui dare non possunt, vel a Domino afflicta, vel voluntaria paupertate coacti ; voluntatem dare tenentur. - Examinet autem se quilibet, si hanc habeat voluntatem. Cum enim vides pauperem, vel infirmum, vel peregrinum, et nulla commotus compassione, pertransis nec orationem nec gemitum pro illo effundis; nunquid dandi habes voluntatem? Nequaquam. Si enim non dividis affectum caritatis cum proximo indigente, perinde est ac si non compatiaris patienti. Si non condoles cum dolente; quomodo substantiam exteriorem di videres ? Si non das compassionis affectum, qui, quo plus datur, plus abundat; quomodo dares terrenam substantiam, quae divisa minuitur? Quoties autem videmus aliquem indigentem, agnoscamus Christum in illo ; quia et ipse indigens membrum Christi est, et non claudamus viscera compassionis ab illo; et per hoc sciemus, quia caritas Dei manet in nobis . Maxime virgines Christi, lilia boni Iesu, intra albos flores munditiae virginalis habeant et hos aureos flosculos caritatis, sine qua nulla munditia castitatis, nullus labor passionis, nulla scientiae plenitudo ianuam vitae ingredietur aeternae.
118. Nihilominus antem, immo et multo magis miserendum est miseris a via rectae fidei vel operum fidei exorbitantibus et in peccatorum sorde iacentibus, sive ipsi peccata sua agnoscant, sive non: frangendus est eis, id est orationibus et lacrymis nostris ad misericordiam inclinandas ille panis caelestis Angelorum, dulcis Iesus. Similiter et illi quibus dedit Dominus intellectum, panem sacrae Scripturae talibus frangent et apponent, orando Dominum, ut oculos eorum aperire dignetur, ut eum agnoscant, et cordis palatum sanet, ut gustent et videant, quoniam omnino suavis est Dominus , ipsumque in fractione panis , id est in interpretatione sacrae Scripturae, agnoscant, quorum oculi intellectus ante tenebantur, ne eum cognoscerent, peccatorum sordibus superiectis. Frangendus est et panis consolationis his qui in pressuris sunt constituti, sive in languoribus corporis, sive onere paupertatis vel in semetipsis, vel in amicis suis ; ut secundum consilium Sapientis detur sicera moerentibus et vinum dulcis consolationis his qui amaro sunt animo, divitem semper voluntatem habentes ad omnes, non solum ad amicos et domesticos fidei, verum etiam ad inimicos, ut simus filii Patris nostri, qui in caelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. - Sed forte dicet aliquis: quid deperit Deo in eo, quod solem sive pluviam suam tam malis quam bonis largitur ? Nihil, inquam, immo et prodest, quia plerumque vincuntur mali multitudine bonitatis et beneficiorum Dei et a pravis suis itineribus convertuntur. Et tu dic mihi: quid deperit tibi, si caritatem tuam, quae quasi sol ceteras virtutes illuminat, et pluviam lacrymarum tuarum etiam cum inimicis dividas orando et lacrymando pro illis, ut quandoque revertantur ad cor et errores suos agnoscant et caritatis unitatem recipiant ? O si scires bonitatem optimi Dei, et quam bonus est qui te monet orare pro persequentibus et calumniantibus te, et quantam mercedem talia orantibus paret: certe iam dudum petivisses ab eo, et dedisset tibi solem talis caritatis et pluviam talium lacrymarum qui dat omnibus affluenter et non improperat , apud quem fons est vitae, et in cuius lumine videbitur lumen, lux vera, quae illuminat omnem hominem, dulcis Iesus. Ad cuius exemplum divide et tu caritatem tuam, divide lacrymas tuas tam cum inimicis tuis quam cum amicis; ut sis filius Patris caelestis et frater et imitator boni Iesu, qui super civitatem peccatricem flevit , pro occisoribus suis oravit, ut non perirent .
119. Sed iam ad finem floris huius attingamus. Flosculus in medio flosculorum aureorum eminens, ceteris omnibus longior Divinitatem significat, quae est super omnia benedictus Deus in saecula. Amen . Habet autem hic flo-\sculus caput unum, triangulum, per quod Trinitas ipsa designatur. Unum enim caput divinae substantiae unitatem figurat, tres vero anguli eminentes et a se distincti Trinitatem significant personarum. Summus est hic flosculos in lilio virginali, quia virgo Domini omnes cogitationes suas, omnem voluntatem suam, omnia verba sua, omnia facta sua, omnem munditiam corporis sui et cordis ad honorem Sponsi sui caelestis debet referre: quia, si gloriam propriam quaesierit, lampadem quidem, id est corpus purum habebit; sed oleo laetitiae spiritualis et igne caritatis carebit. Scimus autem, quod illis virginibus dicturus sit Sponsus, quae lampades habebunt sine oleo, verbum horribile, non solum auditu, sed et cogitatu: Nescio vos ! O verbum asperum ! libera, dulcissime Sponse, optime Iesu, dum adhuc tempus est liberandi, nos pauperes peccatores a laqueo venantium, ne postea istud verbum asperum audiamus. Scimus, quod adversarius noster , serpens ille astutissimus, innumerabiles et subtilissimos nobis laqueos tendit: ut quos a bonis operibus non potest suggestionibus pravis avertere de bonis, saltem faciat operibus gloriari. Et quomodo putas eum fremere, quomodo stridere dentibus suis, cum videt, virgunculas teneras a primis infantiae suae rudimentis " regnum mundi et omnem ornatum saeculi contemnere " et tam altam semitam virginitatis ascendere ? Quantas ipsum putas tendere insidias, nunc radici, nunc trunco, nunc foliis, nunc albis, nunc aureis flosculis Utri virginalis, ut inducat eas in aliquo horum quaerere gloriam propriam, ne ad summae virginitatis apicem pertingant ? Sed virgo Christi semper respiciat in faciem Sponsi sui, ut omnia faciat propter ipsum, omnia referat ad ipsum, in omnibus quaerat ipsum, dicens cum ipso : Ego gloriam meam non quaero, sed honorifico Dominum amicum et Sponsum meum, et ipse honorificabit me; quia ipse solus est susceptor meus et gloria mea, qui exaltabit caput meum, dulcis Iesus. Si quis virginum sic loquetur, sic aget, erit perfectum lilium " et florebit in aeternum ante Dominum " et in Domino suo et in Sponso suo, et Dominus et Sponsus suus florebit in ipso, qui in hortum Ecclesias suae descendit, ut talia lilia colligeret, dulcissimus Iesus.
120. Haec autem per quendam excessum de flore lilii spiritualis, quo praecipue floret vitis et vita nostra, bonus Iesus, in gratiam virginum, ad quarum notitiam hunc tractatum credimus venturum, diligentius pertractare studuimus , ut hic inveniant compendiose et facilius memoriae commendent, tanto avidius legendo, quanto brevius quod ab aliis Patribus diffusius est tractatum et multis gravibus disputationibus aggravatum, quod propter difficultatem sui a simplicium virginum simplici intellectu non potest comprehendi. Nec timemus linguas detractorum, dicentium , nos uniformitatem materiae non servasse, qui a tractatu vitis in tractatum lilii deciderimus ; cum pro certo sciamus, nos a caritatis benignitate excusandos fore, cui nos in hoc tractatu confitemur, sicut intelligimus, deservisse , ira cuius manu sumus et nos et sermones nostri , quem, ut firmiter speramus, in huius materiae tractatu secuti sumus, non gloriam doctorum, sed fructum discentium requirentes. Verumtamen, quantum intelligo, non magis floret aliquo flore vitis nostra, non plures alicuius floris sui attrahit fragrantia quam huius lilii, id est virtutis virginalis, cuius amore tot adolescentulas attractae, tam liberaliter currunt in odore unguentorum Sponsi, voce simul et opere ipsi proclamantes : Trahe nos , post te curremus in odore unguentorum tuorum. Quid enim amant tot virginum millia mundi illecebras spernentium? Quid, inquam, tam amant in Sponso suo, cuius virtutis delectatione attrahuntur quam odorem lilii, id est amorem virginitatis? Licuerit ergo nobis hunc florem potissimum in vite nostra commendare, quo nullus pretiosior nec speciosior est in ipsa vite. Nunc autem ad alios compendiosius tractandos transeamus.
ADDITAMENTUM V .
Caput XLII.
De croco abstinentiae vitis nostrae .
134. Crocum etiam abstinentiae in nostra vite, dulcissimo Iesu Christo, sentimus floruisse, quamvis non propterea abstinens fuerit, ut castigaret corpus suum et in servitutem redigeret, ne forte reprobus efficeretur , sed ut nobis formam daret ; et documentum abstinentiae, sicut in circumcisione et baptismo, quae non ad emundationem suam accepit, qui semper fuit mundissimus et omnium emundator, sed ut obedientiae nobis formam iustdtiaeque donaret. Sine dubio igitur virtutem habuit abstinentiae Rex virtutum, et prae ceteris Sanctis praeteritis, praesentibus et futuris excellentius semetipsum macerans, non necessitate, sed voluntate. - Sed obiicitur nobis de verbis ipsius Domini Salvatoris de se dicentis : Venit ad vos, O Iudaei, Ioannes Baptista non manducans neque bibens, et dixistis: daemonium habet; item: Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce, homo vorax et vinarius,
amicus publicanorum et peccatorum. Ecce, testimonium Veritatis dicentis, quod Ioannes non manducavit neque bibit, et quod ipse Iesus et manducavit et bibit. Nunquid ergo Ioannes in abstinentiae virtute praecellit nostrum dulcem Iesum ? Nequaquam.
185. Sed notandum, quod duplex est abstinentiae virtus : una intus in mente, altera foris in actu ; et ea quidem, quae in mente est, semper est habenda, ea vero, quae est in actu, pro rerum ac temporum qualitate manifestanda est. Bene autem Ioannes, qui purus homo erat, abstinentiam tam in mente quam in opere exercebat, ne forte contaminaretur sicut homo. Noster autem Iesus , qui maculari non poterat, cibis et potibus pro tempore utebatur, ut convescentes sibi ad virtutem attraheret abstinentiae ceterasque virtutes. Nec credas, ullo modo maiorem esse virtutem omnino abstinere a cibis quam ipsis cibariis uti moderate. Difficillimum est enim modum in cibariis omnimodis retinere, ita ut ultra, quam naturae potest sufficere, nihil sumatur, nec tamen ipsi naturae aliquid de necessariis subtrahatur. Si ergo contingat, aliquem virtutem abstinentiae habere cum Ioanne, scilicet ut ipsam mente et opere exerceat ; non condemnet eam qui abstinet cum perfectissimo Iesu, id est, qui abstinentiam, prout tempora exegerint et personae, pro utilitate vel corporis proprii vel proximi nunc intendit, nunc remittit, observans tamen in omnibus omnia, quae circa virtutem abstinentiae sunt servanda, ut semper vitii abstinentiae oppositi, id est gulae crimen, evitet. Cuius vitii abusiones hoc versu notantur:
Praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
Praepropere enim comedunt vel bibunt qui tempus comedendi praeveniunt, sola voluptate, non necessitate coacti. Legimus enim in Vita Patrum de sanctis Patribus, qui hospitum caritate devicti, tempus consuetum ciborum anticipaverunt, sed comedendo in caritate se nequaquam solvisse ieiunium aestimabant ; ita ut etiam aliqui post talem refectiunculam Missarum celebrare solemnia non timerent , quod quamvis nobis non conveniat trahere in exemplum, ut similiter faciamus, quoniam quidem ab eorum perfectione nos nimium separamur, eos tamen sine peccato talia fecisse confidimus, quas nequaquam, nisi Spiritu sancto ipsis veraciter revelante, fecissent. - Laute comedunt qui delicatis utuntur cibariis, sola delectatione attracti, quibus non sufficit naturalis sapor sive carnium sive piscium, quem Creator illis imposuit ; sed metis naturao contemptis, quaerunt adulterinos sapores piperis et salsamentorum variorum , ut sibi appetitum faciant comedendi, non metuentes optimum Creatorem vituperare in creaturis suis, dum alios illis sapores ipsi faciant, quam earum Creator naturao earum praestiterit. O quantum huiusmodi sapores alienos homo christianus vitare deberet, si adverteret, dulcissimum ac sapientissimum Dominum suum fecisse omnia bona valde , cuius creaturas vero bonas nullus nisi vere malus alterare consuevit I Consuevit, dico, quia quandoque lautioribus uti cibariis pro infirmitate corporis repellenda, palato non alludente, sed renitente cibariis, nulla vel parva culpa esset. 186. Ad eorum igitur confusionem, quorum, ut Apostolus ait , deus venter est, et gloria in confusione eorum, quos idem asserit fiendo inimicos esse crucis Christi et imitatores illius pauperrimi et miserrimi divitis, qui epulabatur non aliquando pro sanitatis remedio, sed pro voluptate quotidie splendide; propter quod nec guttam aquae, cum in inferno sepultas esset, meruit impetrare, ut refrigeretur lingua sua ardens profecto in flamma, quae alienis semper et superfluis fuerat saporibus delectata ; nec naturali aquae frigore meruit refoveri qui in voluptatibus suis naturae saporem adulteraverat: ad horam, inquam, confusionem gentilis hominis memorare sententiam non gravabor, ut erubescat nomine Christianus, cum a meliore se Christum ignorante docetur, qui neque creaturas per Creatorem venerari sciebat, nec asperos sciebat pati sapores pro Christo, quem vel nescivit, vel non credidit pro ge in crucis supplicio vinum myrrhatum bibisse cum felle mixtum , sed soli naturae consentiens contra voluptuosos exclamat:
O prodiga rerum Luxuries, nunquam parvo contenta paraui, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae! Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat. Non erigit aegros
Nobilis ignoto diffusus consule Bacchus, Non auro gemmisque bibunt ; sed gurgite puro Vita redit: satis est populis flviusque Ceresque;
id est aqua et panis. Et quam bene concordat cum illa sententia usitata et vera : Panis et aqua vita beata. Nec adhuc conteruntur hac confusione durissimae frontes voratorem tam ipsius Veritatis, verissimi Iesu, quam Apostoli eius aeque veri nec non et gentilis quidem hominis reprehensione et eruditione percussae, et dicant: Christiani sumus: nec tamen recipiunt vocem Christi in Apostolo loquentis et monentis : Curam carnis ne feceritis in desideriis. Unde frequenter evenit, ut, cum adhuc escae eorum sint in ore ipsorum, ira Dei ascendat super eos: et qui deduxerunt in pessimis bonis terrenis dies suos, in puncto ad infernum descendant ; ubi vermis comedens ipsos non moritur, et ignis non exstinguitur, pro deliciis brevibus mala recipientes sempiterna.
137. Nimis comedere quid sit, omnibus notum est. Nimis enim comedit sive bibit qui ultra quam naturae suae sustentandae possit sufficere, sumit alimenta, maxime si hoc scienter fecerit. Evenit enim non raro, ut homo, laboribus suis consideratis, plus vilium sumat alimentorum , ut in labore possit subsistere, et timore deficiendi cogente, mensuram refectionis excedat, a quo peccato vix credo aliquem esse immunem. Sed talia peccata crebris confessionibus, intermixtis voluntariis abstinentiis, statim ut deprehenduntur, purganda sunt. In nullo autem genero ciborum istud vitium superfluitatis ciborum et potuum excusatur, cum etiam legatur , quod peccatum Sodomae fuit abundantia panis, et diabolus tentaturus Dominum non de alio quam de pane tentavit, sciens profecto, in nimio sumta panis peccatum non deesse, qui primos parentes et per ipsos omnes homines unius pomi comestione decepit ; quamvis non ita facile mensura in cibis vilibus excedatur, ubi sapor non decipit, sicut in cibariis laute praeparatis et saporibus alteratis.
138. Ardenter comedere est cibos vel potus cum nimio desiderio sumere, quod etiam tam in vilibus quam in delicatis potest cibariis evenire. Cuius rei exemplum habemus in Esau, qui vilis cibi delectatione attractus, ultro vendidit primogenita sua. Ita enim ait liber Genesis , quia, veniente Esau de agro, vidit Iacob fratrem suum coquentem lenticulam, cui dicit: Da mihi d e coctione tua hac rufa, quia oppido lassus sum. Et facta pactione cum Iacob de venditione primogenitorum, comedit in voracitate coctionem nimis desideratam et dignitatem primogenitorum amisit. Quia enim nimium ardenter desiderabat lenticulam, ita ut diceret : En morior; quid mihi proderunt primogenita? non est dubium, quin ardenter comederit acceptum, quod tam ardenter fuerat desideratum. Miserere, misericordissime Iesu, mihi miserrimo peccatori, qui nullam diem sine uniusmodi peccato me sentio praeterire, ne per talem excessum fidei tuae, qua tibi genitus sum, merear perdere dignitatem. Econtra et sanctissimos Eliam et Ioannem Baptistam carnibus nullis usos fuisse accepimus, sed per sobrietatem temperantiae eos nullum ex hoc omnino meritum perdidisse.
139. Studiose comedere est in cibis vel in potibus nimis diu immorari. De hoc expertis loquimur, et utinam non essemus experti nec unquam experturi. Frequenter solet accidere, quod sumtis cibariis, quae secundum consuetudinem necessitati sumentis possent et deberent sufficere, quacdam surgat nova delectatio ex his quae ante comesta sunt, utpote panis comedendi. , quae delectatio facit, hominem improvidum et insidias diaboli non caventem illi cibo cum tanto studio inhaerere, tanquam nihil ante comederit, vel intra multos dies post hoc nihil sit sumturus ciborum. At illi qui hanc gulae speciem in se deprehendunt, auxiliante Deo, facile possunt resistere, quia impetus eius non longius durat, quam dum a mensa surgatur et illius quod tanto studio desideratur memoria subducatur. Sunt autem plurimi, qui tale studium comedendi nec peccatum quidem aestimant, nec etiam cuiquam suggerenti peccatum esse, fidem adhibent, habentes in consuetudine damnabili nulli desiderio resistere, quod possit a natura aliqua obumbratione defendi, nec ponunt aliquam metam desiderio comedendi, donec tempore deficiant fatigati . Sed christianus homo comedit, ut vivat, non vivit, ut comedat, sicut quidam ait. Ideoque et illud bene de inutilibus et voracibus:
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati.
Christianus autem non sic, sed semper ita surgat a mensa, ut adhuc habeat appetitum plura sumendi, et eum qui adhuc esset implendus cibariis, Domino Iesu pro grato munere conferat appetitum, qui pro nostra salute saepius esurire voluit et sitire. His et aliis similibus rationibus unus aliquis inductus, tanta se abstinentia macerat, ut nimia consumtus inedia in languores incidat diuturnos, ut nec sibi nec aliis valeat omnino prodesse, immo fiat etiam omnibus gravis, quos, si gravarentur, ipse potius alleviare deberet. Quis ista docet, quis sapiens ista facit? Ignorant tales, quod
Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum.
Est enim quoddam medium inter nimis comedere et nimis abstinere: et illud medium est virtus, hoc est tantum sumere alimentorum, ne debilitetur omnino natura: nec tantum, ut vitia vegetentur. Quodsi omnino tale medium servari non potest, tamen hoc caveri potest, ne nimis a medio recedatur, id est, ut ille qui minus comedit, quam debeat, non nimis abstineat: ut ille qui comedendi mensuram excedit, eam non nimis excedat, ita ut corpus non nutriatur vitiis, sed virtutibus conservetur.
140. Quare autem flos croci abstinentiam significet, color ipsius ostendit: facit enim abstinentia suos cultores croceos, suo flori similes. Non enim potest esse facies rubicunda cum stomacho abstinente . Multitudo antem foliorum croci multas species abstinentias designat. Non enim est abstinentia solummodo cibi et potus, sed etiam somni et lascivias et vestimentorum et aliorum quorumlibet commodorum, quae corpori superflue tribuuntur, et balneorum, unguentorum, stratorum mollium, odoramentorum, musicorum instrumentorum et cantilenarum et ceterorum hujusmodi, quae sensus humanos corrumpunt animumque subvertunt. Quod autem quaedam folia rubei sunt coloris, significat, caritatem semper debere immixtam esse operibus abstinentias, quia, si quis sine caritate corpus suum ita tradat, ut ardeat, nihil ei prodest . Quosdam enim esse, qui non propter caritatem Dei, sed propter vanam gloriam se macerent abstinendo, ostendit ipsa Veritas, bonus Iesus, dicens discipulis suis : Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui exterminant facies suas, ut videantur ab hominibus ieiunantes. Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam. Quare ? Quia non sunt verus crocus, qui carent rubris foliis caritatis, sine qua nullum opus perfectum est. Ipsa enim est virtus, de qua dicitur: Qui habet unam habet omnes, et quam qui non habet, id quod habet auferetur ab eo .